AUGUSTINI SERMO LXXI



Magna quaestio est de recenti euangelica lectione proposita, cui soluendae, quantum ad nos attinet, impares sumus: sed sufficientia nostra ex deo est, quantum eius adiutorium uel accipere uel capere possumus. prius ergo magnitudinem aduertite quaestionis; ut cum eius molem humeris nostris impositam uideritis, oretis pro laboribus nostris, atque in auxilio quod nobis praebetur, inueniatis aedificationem mentibus uestris. cum domino fuisset oblatus daemonium habens, caecus et mutus, et curasset eum ita ut loqueretur et uideret, et stuperent omnes turbae, dicentes, "numquid hic est filius Dauid? Pharisaei audientes dixerunt: hic non eiicit daemones, nisi in Beelzebub, principe daemoniorum. Iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: omne regnum diuisum contra se, desolabitur; et omnis ciuitas uel domus diuisa contra se, non stabit. et si satanas satanam eiicit, aduersum se diuisus est: quomodo ergo stabit regnum eius?" hoc dicens, ex ipsorum confessione uolebat intelligi quod in eum non credendo, in regno diaboli esse delegissent, quod utique aduersum se diuisum stare non posset. eligant ergo Pharisaei quod uoluerint. si satanas satanam non potest eiicere, nihil contra dominum quod dicerent, inuenire potuerunt: si autem potest, multo magis sibi prospiciant, et recedant de regno eius, quod aduersum se diuisum stare non potest. in quo autem dominus Christus eiiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur. "et si ego," inquit, "in Beelzebub eiicio daemones, filii uestri in quo eiiciunt? ideo ipsi iudices uestri erunt." dixit hoc utique de discipulis suis, illius populi filiis: qui certe discipuli domini nostri Iesu Christi bene sibi conscii fuerant, nihil se malarum artium a bono magistro didicisse, ut in principe daemoniorum eiicerent daemones. "ideo," inquit, "ipsi iudices uestri erunt." ipsi, inquit, ipsi ignobilia et contemptibilia huius mundi, in quibus non artificiosa malignitas, sed sancta simplicitas meae uirtutis apparet, ipsi testes mei, iudices erunt uestri. deinde subiungit: "si autem ego in spiritu dei eiicio daemones, igitur peruenit in uos regnum dei." quid est hoc? "si ego," inquit, "in spiritu dei daemones eiicio," nec aliter possunt et filii uestri eiicere, quibus non malignam doctrinam, sed fidem simplicem dedi; procul dubio peruenit in uos regnum dei, quo subuertitur regnum diaboli, cum quo et uos subuertimini. et quoniam dixerat, "filii uestri in quo eiiciunt?" ut ostenderet gratiam in eis suam, non meritum illorum: "aut quomodo potest quisquam," inquit, "intrare in domum fortis, et uasa eius diripere, nisi prius alligauerit fortem, et sic domum eius diripiet? filii," inquit, "uestri," qui uel crediderunt in me, uel adhuc credituri sunt, et eiecturi daemones, non in daemonum principe, sed in simplici sanctitate; qui certe uel fuerunt, uel hoc sunt quod etiam uos estis, id est, peccatores atque impii; et ideo in domo diaboli, et uasa diaboli: quomodo ab illo possent erui, quos praeualente iniquitate fortiter obtinebat, nisi alligaretur iustitiae meae uinculis, et uasa eius eriperem, quae fuerant uasa irae, et ea facerem uasa misericordiae? hoc est quod etiam beatus apostolus superbis, et quasi de suis meritis gloriantibus increpans dicit: "quis enim te discernit?" hoc est, a massa perditionis ex Adam et a uasis irae quis te discernit? et ne quisquam diceret, iustitia mea: "quid enim habes," inquit, "quod non accepisti?" unde et de se ipso dicit, "fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii irae, sicut et caeteri." ergo et ipse uas erat in domo illius male fortis, cum esset ecclesiae persecutor, blasphemus, iniuriosus, in malitia et inuidia, sicut fatetur, agens. sed ille qui alligauit fortem, ab eo uas perditionis eripuit, et uas electionis effecit. deinde ne putarent increduli et impii aduersantes nomini Christiano, propter diuersas haereses et schismata eorum qui sub nomine Christiano greges colligunt perditorum, etiam Christi regnum aduersum se esse diuisum, consequenter adiungit: "qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit." non ait, qui non est sub uoce nominis mei, aut sub specie sacramenti mei: sed, "qui non est mecum, contra me est." nec ait, qui non congregat sub uoce nominis mei: sed, "qui non congregat mecum, spargit." non ergo est aduersum se diuisum regnum Christi: sed homines conantur diuidere, quod emptum est pretio sanguinis Christi. "nouit" enim "dominus qui sunt eius: et recedat," inquit, "ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini." nam si ab iniquitate non recedit, non pertinet ad regnum Christi, etiam nominans nomen Christi. ut ergo aliqua, exempli gratia, commemorem: spiritus auaritiae et spiritus luxuriae, quia ille contrahit, ille profundit, diuisi sunt aduersum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli. apud idolorum cultores, spiritus Iunonis et spiritus Herculis diuisi sunt aduersum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli. paganus hostis Christi et Iudaeus hostis Christi, diuisi sunt aduersum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli. Arianus et Photinianus, ambo haeretici, et aduersum se ambo diuisi. Donatista et Maximianista ambo haeretici, et aduersum se ambo diuisi. omnia uitia erroresque mortalium inter se contrarii, diuisi sunt aduersum se, et omnes pertinent ad regnum diaboli: ideo non stabit regnum eius. iustus autem et impius, fidelis et incredulus, catholicus et haereticus, diuisi quidem sunt aduersum se, sed non ambo pertinent ad regnum Christi. "nouit dominus qui sunt eius." nemo sibi de uocabulo blandiatur. si uult sibi prodesse nomen domini, "recedat ab iniquitate, qui inuocat nomen domini." sed ista uerba euangelica etsi habebant aliquid obscuritatis, quod, adiuuante domino, arbitror explanatum; non erant tamen tantae difficultatis, quantae apparet esse quod sequitur. "ideo dico uobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: spiritus autem blasphemia non remittetur. et quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro." quid ergo fiet de his quos lucrari cupit ecclesia? numquidnam correctis et ad eam ex quocumque errore uenientibus spes falsa promittitur in remissione omnium peccatorum? quis enim non conuincitur dixisse uerbum contra spiritum sanctum, antequam Christianus uel catholicus fieret? primo ipsi qui pagani appellantur, multorum deorum falsorumque cultores et idolorum adoratores, cum dicunt dominum Christum magicis artibus fecisse miracula; nonne istis sunt similes, qui eum dixerunt in principe daemoniorum eiecisse daemonia? deinde cum quotidie nostram sanctificationem blasphemant, quid aliud blasphemant quam spiritum sanctum? quid Iudaei, qui dixerunt de domino unde iste exortus est sermo? nonne usque adhuc uerbum contra spiritum sanctum loquuntur, sic eum negantes esse in Christianis, sicut illi in Christo esse negauerunt? neque enim et illi spiritui sancto maledixerunt, aut non eum esse dicentes, aut esse quidem, sed deum non esse, sed esse creaturam; aut ad daemones eiiciendos nihil ualere: non ista indigna, non aliquid simile de spiritu sancto locuti sunt. Sadducaei enim spiritum sanctum negabant: Pharisaei uero eum esse, contra Sadducaeorum haeresim defendebant; sed esse in domino Iesu Christo negabant, quem daemones eiicere in principe daemoniorum putabant, cum eiiceret ille in spiritu sancto. ac per hoc et Iudaei et quicumque haeretici spiritum sanctum confitentur, sed eum negant esse in Christi corpore, quod est unica eius ecclesia, non utique nisi una catholica; procul dubio similes sunt Pharisaeis, qui tunc etiamsi esse spiritum sanctum fatebantur, negabant tamen eum esse in Christo, cuius opera in daemonibus eiiciendis daemoniorum principi tribuebant. omitto quod quidam haeretici ipsum omnino spiritum sanctum uel non creatorem, sed creaturam esse contendunt; sicut Ariani et Eunomiani et Macedoniani: uel eum prorsus ita negant, ut ipsum deum negent esse trinitatem, sed tantummodo esse deum patrem asseuerant, et ipsum aliquando uocari filium, aliquando uocari spiritum sanctum; sicut Sabelliani, quos quidam Patripassianos uocant, ideo quia patrem perhibent passum: cuius cum negant esse aliquem filium, sine dubio negant esse spiritum sanctum. Photiniani quoque patrem solum esse dicentes deum, filium uero nonnisi hominem, negant omnino esse tertiam personam spiritum sanctum. manifestum est igitur, et a paganis, et a Iudaeis, et ab haereticis blasphemari spiritum sanctum. numquidnam ergo deserendi sunt, et sine ulla spe deputandi, quoniam fixa sententia est, "qui uerbum dixerit contra spiritum sanctum, non ei" dimitti, "neque in hoc saeculo, neque in futuro;" et illi soli existimandi sunt ab huius grauissimi peccati reatu liberi, qui ex infantia sunt catholici? nam quicumque uerbo dei crediderunt, ut catholici fierent, utique aut ex paganis, aut ex Iudaeis, aut ex haereticis in gratiam Christi pacemque uenerunt: quibus si non est dimissum quod dixerunt uerbum contra spiritum sanctum, inaniter promittitur et praedicatur hominibus, ut conuertantur ad deum, et siue in baptismo siue in ecclesia pacem remissionemque accipiant peccatorum. neque enim dictum est, non remittetur ei, nisi in baptismo; sed, "non remittetur," inquit, "neque in hoc saeculo, neque in futuro." nonnullis uidetur eos tantummodo peccare in spiritum sanctum, qui lauacro regenerationis abluti in ecclesia, et accepto spiritu sancto, uelut tanto postea dono saluatoris ingrati, mortifero aliquo peccato se immerserint: qualia sunt uel adulteria, uel homicidia, uel ipsa discessio, siue omni modo a nomine Christiano, siue a catholica ecclesia. sed iste sensus unde probari possit, ignoro: cum et poenitentiae quorumque criminum locus in ecclesia non negetur; et ipsos haereticos ad hoc utique corripiendos dicat apostolus, "ne forte det illis deus poenitentiam ad cognoscendam ueritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captiui tenentur secundum ipsius uoluntatem." quis enim est fructus correctionis sine ulla spe remissionis? postremo non ait dominus, qui fidelis catholicus dixerit uerbum contra spiritum sanctum; sed, "qui dixerit," hoc est, quilibet dixerit, quicumque dixerit, "non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro." siue ergo sit ille paganus, siue Iudaeus, siue Christianus, siue ex Iudaeis uel Christianis haereticus, siue quodlibet aliud habeat nomen erroris, non dictum est, ille aut ille; sed, "qui dixerit uerbum contra spiritum sanctum," id est, blasphemauerit spiritum sanctum, "non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro." porro autem si omnis error contrarius ueritati et inimicus catholicae paci, sicut supra ostendimus, dicit uerbum contra spiritum sanctum, nec tamen cessat ecclesia ex omni errore corrigere atque colligere, qui remissionem peccatorum et ipsum quem blasphemauerant accipiant spiritum sanctum; puto quod grande secretum tam magnae huius quaestionis ostendimus. lumen ergo expositionis a domino requiramus. erigite itaque, fratres, erigite ad me aures, ad dominum mentes. dico charitati uestrae: forte in omnibus sanctis scripturis nulla maior quaestio, nulla difficilior inuenitur. unde ut uobis aliquid de me ipso fatear, semper in sermonibus quos ad populum habui, huius quaestionis difficultatem molestiamque uitaui: non quia nihil haberem quod inde utcumque cogitarem; neque enim in re tanta petere, quaerere, pulsare negligerem: sed quia ipsi intelligentiae, quae mihi aliquantum aperiebatur, uerbis ad horam occurrentibus me posse sufficere non putarem. hodie autem lectiones audiens, de quibus uobis esset sermo reddendus, cum euangelium legeretur, ita pulsatum est cor meum, ut deum crederem uelle aliquid hinc per meum ministerium uos audire. prius ergo ut aduertatis et intelligatis, admoneo non dixisse dominum, omnis blasphemia spiritus non remittetur; neque dixisse, quid dixerit quodcumque uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei: sed, "qui dixerit uerbum." illud enim si dixisset, nihil nobis omnino remaneret unde disputare possemus. quoniam si omnis blasphemia et omne uerbum quod dicitur contra spiritum sanctum, non remitteretur hominibus; ex nullo genere impietatis eorum qui dono Christi et sanctificationi ecclesiae contradicunt, uel paganorum, uel Iudaeorum, uel quorumlibet haereticorum, nonnullorum etiam in ipsa catholica imperitorum, quemquam ecclesia lucraretur. sed absit ut hoc dominus diceret: absit, inquam, ut ueritas diceret, omnem blasphemiam uel omne uerbum quod contra spiritum sanctum diceretur, non habere remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro. exercere quippe nos uoluit difficultate quaestionis, non decipere sententiae falsitate. quapropter non est necesse ut omnem blasphemiam uel omne uerbum quod dicitur contra spiritum sanctum, remissionem quisquam existimet non habere: sed necesse est plane ut sit aliqua blasphemia et aliquod uerbum, quod si dicatur contra spiritum sanctum, nullam unquam ueniam remissionemque mereatur. quia si omne acceperimus, quisnam poterit saluari? si autem rursus nullum putauerimus, contradicimus saluatori. est ergo sine dubio aliqua blasphemia et aliquod uerbum, quod si dictum fuerit contra spiritum sanctum, non remittetur. quod sit autem hoc uerbum, quaeri a nobis dominus uoluit; ideo non expressit. quaeri, inquam, uoluit, non negari. solent enim scripturae ita loqui, ut quando aliquid sic dicitur, ut neque ex toto neque ex parte dictum finiatur, non sit necesse ut ex toto fieri possit, ut et ex parte non intelligatur. ista ergo sententia ex toto, id est, uniuersaliter pronuntiaretur, si diceretur, omnis blasphemia spiritus non remittetur; aut, qui dixerit qualecumque uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro. ex parte autem, id est, particulariter pronuntiaretur, si diceretur, quaedam blasphemia spiritus non remittetur. quia ergo nec uniuersaliter nec particulariter enuntiata sententia est - non enim dictum est, omnis blasphemia spiritus; aut, quaedam blasphemia; sed tantummodo indefinite dictum est, "spiritus blasphemia non remittetur:" nec dictum est, qui dixerit quodcumque uerbum; aut, qui dixerit quoddam uerbum; sed indefinite, "qui dixerit uerbum -;" non est necesse ut omnem blasphemiam uel omne uerbum intelligamus: sed necesse est plane ut quamdam blasphemiam et quoddam uerbum uoluerit intelligi dominus; quamuis id exprimere noluerit, ut petendo, quaerendo, pulsando, si quid recti intellectus acceperimus, non uiliter habeamus. hoc ut manifestius uideatis, illud attendite quod ait idem ipse de Iudaeis: "si non uenissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent." neque enim ita dictum est, ut sine ullo peccato omnino uellet intelligi futuros fuisse Iudaeos, si non uenisset et locutus eis fuisset. plenos quippe inuenit, oneratosque peccatis. propter quod dicit: "uenite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis." unde, nisi sarcinis peccatorum et transgressionibus legis? quoniam "lex subintrauit, ut abundaret delictum." cum ergo ipse etiam alibi dicat, "non ueni uocare iustos, sed peccatores;" quomodo, si non uenisset, peccatum non haberent, nisi quia sententia ista nec uniuersaliter nec particulariter, sed indefinite pronuntiata non omne peccatum cogit intelligi? sed plane nisi aliquod peccatum intellexerimus, quod non haberent, nisi Christus uenisset et locutus eis fuisset, falsam, quod absit, sententiam esse diceremus. non ergo ait, si non uenissem et locutus fuissem eis, nullum peccatum haberent: ne ueritas mentiretur. nec rursus definite dixit, si non uenissem et locutus fuissem eis, quoddam peccatum non haberent: ne pium studium parum exerceretur. in omni quippe copia scripturarum sanctarum pascimur apertis, exercemur obscuris: illic fames pellitur, hic fastidium. quia ergo non est dictum, peccatum nullum haberent; non perturbemur, cum peccatores Iudaeos, etiamsi dominus non uenisset, agnoscimus. sed tamen quia dictum est, si non uenissem, peccatum non haberent; inde necesse est, etiamsi non omne, aliquod tamen eos ex aduentu domini, quod non habebant, contraxisse peccatum. illud ipsum profecto est, quod in praesentem sibique loquentem non crediderunt, cumque inimicum deputantes, quoniam uera dicebat, insuper occiderunt. hoc peccatum tam magnum et horrendum, si non uenisset et locutus eis fuisset, utique non haberent. sicut ergo ibi cum audimus, "peccatum non haberent;" non omne, sed aliquod peccatum intelligimus: ita in hodierna lectione cum audimus, "spiritus blasphemia non remittetur;" non omnem blasphemiam, sed quamdam; et cum audimus, "qui dicit uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei;" non omne uerbum, sed quoddam intelligere debemus. nam et hoc ipsum quod ait, "spiritus autem blasphemia non remittetur;" utique non omnis spiritus, sed spiritus sancti blasphemiam necesse est intelligamus. quod etsi planius alibi non diceret, quis tam uecors esset, ut aliud intelligeret? secundum hanc regulam locutionis, et illud accipitur: "nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu." non enim ait ibi, et spiritu sancto: et tamen hoc intelligitur. nec quoniam dixit, "ex aqua et spiritu," omnem spiritum quisquam intelligere cogitur. quocirca cum audis, "spiritus autem blasphemia non remittetur;" sicut non omnem spiritum, ita non omnis spiritus blasphemiam oportet accipias. audire iam uelle uos uideo, quoniam non est omnis, quaenam sit illa blasphemia spiritus, quae non remittetur; et quod sit uerbum, quoniam non est omne, quod si dictum fuerit contra spiritum sanctum, non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro. iam et ego uellem dicere, quod intentissime exspectatis audire: sed tolerate aliquantas maioris diligentiae moras, donec, adiuuante domino, totum quod occurrit expediam. alii quippe duo euangelistae, Marcus et Lucas, cum de hac re loquerentur, non dixerunt, blasphemiam, seu uerbum: ut intelligeremus non omnem blasphemiam, sed quamdam; nec uerbum omne, sed quoddam. quid ergo dixerunt? apud Marcum ita scriptum est: "amen dico uobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemauerint: qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti." apud Lucam ita: "omnis qui dicit uerbum in filium hominis, remittetur ei: ei autem qui in spiritum sanctum blasphemauerit, non remittetur." numquid propter nonnullam uerborum diuersitatem receditur ab eiusdem ueritate sententiae? nam neque alia causa est cur euangelistae eadem non eodem modo dicant, nisi ut inde discamus res uerbis, non rebus uerba praeponere, nihilque aliud in loquente quaerere, nisi uoluntatem, propter quam insinuandam uerba promuntur. quid enim ad rem interest, utrum dicatur, "spiritus blasphemia non remittetur;" an dicatur, "qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non ei remittetur?" nisi forte quod eadem res apertius isto modo quam illo dicitur, et alium euangelistam non destruit alius, sed exponit. "spiritus autem blasphemia," clause dictum est; quia non expressum est, cuius spiritus. non enim quicumque spiritus, spiritus sanctus est. item potest dici spiritus blasphemia, cum spiritu quisque blasphemat: quomodo potest dici spiritus oratio, cum spiritu quisque orat. unde dicit apostolus: "orabo spiritu, orabo et mente." cum uero dictum est, "qui blasphemauerit in spiritum sanctum," illae ambiguitates solutae sunt. item quod scriptum est, "non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti;" quid est aliud, quam id quod secundum Matthaeum legitur, "non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro?" aliis quippe uerbis et alio loquendi modo eadem ipsa est expressa sententia. et quod est apud Matthaeum, "qui dixerit uerbum contra spiritum sanctum," ne aliud aliquid quam blasphemiam intelligeremus planius alii dixerunt: "qui blasphemauerit in spiritum sanctum." eadem tamen res ab omnibus dicta est: nec aliquis eorum a loquentis uoluntate discessit, propter quam intelligendam uerba dicuntur, scribuntur, leguntur, audiuntur. sed ait aliquis: ecce accepi et intellexi, quia cum dicitur blasphemia, nec exprimitur omnis aut quaedam, potest quaedam intelligi, aut omnis; sed non est necesse ut omnis; nisi autem quaedam intelligatur, falsum est quod dicitur: ita et uerbum si non dicatur omne, seu quoddam, non est necesse ut omne intelligatur; sed nisi uel quoddam fuerit intellectum, nullo modo potest uerum esse quod dicitur. sed ubi legitur, "qui blasphemauerit," quomodo intelligo quamdam blasphemiam, ubi non legitur blasphemia; uel quoddam uerbum, ubi non legitur uerbum, sed tanquam generaliter dici uidetur, "qui blasphemauerit?" huic contradictioni sic respondemus: quia etiam hic si diceretur, qui blasphemauerit quamcumque blasphemiam in spiritum sanctum, nihil esset cur aliquam blasphemiam quaerendam putaremus, quando omnem intelligere deberemus: sed quia omnis non potest intelligi, ne paganis, Iudaeis, haereticis, omnique hominum generi, qui diuersis erroribus et contradictionibus suis blasphemant in spiritum sanctum, spes remissionis, si se correxerint, auferatur; restat utique ut in eo quod scriptum est, "qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum," ille intelligatur qui, non omni modo, sed eo modo blasphemauerit, ut ei nunquam possit ignosci. sicut enim in eo quod dictum est, "deus neminem tentat," non omni, sed quodam tentationis modo deus neminem tentare intelligendus est: ne falsum sit illud quod scriptum est, "tentat uos dominus deus uester;" et ne Christum negemus deum, uel dicamus falsum euangelium, ubi legimus quia interrogabat discipulum "tentans eum, ipse autem sciebat quid esset facturus." est enim tentatio adducens peccatum, qua deus neminem tentat: et est tentatio probans fidem, qua et deus tentare dignatur. ita cum audimus, "qui blasphemauerit in spiritum sanctum," non omne blasphemandi genus debemus accipere, sicut nec ibi omne tentandi. item cum audimus, "qui crediderit, et baptizatus fuerit, saluus erit:" non utique intelligimus eo modo credentem, quo "et daemones credunt et contremiscunt," nec in eo numero baptizatos, in quo magus Simon baptizari potuit, sed saluus esse non potuit. sicut ergo cum diceret, "qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit," non omnes credentes et baptizatos, sed quosdam intuebatur; in ea scilicet constitutos fide, quae apostolo distinguente, "per dilectionem operatur:" ita cum dixit, "qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum;" non omnem, sed quemdam blasphemantis in spiritum sanctum intendebat reatum, quo quisquis fuerit obligatus, nulla unquam remissione soluetur. illud etiam quod ait, "qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo;" quomodo intellecturi sumus? numquid etiam illos hic poterimus accipere, de quibus dicit apostolus quod iudicium sibi manducent et bibant; cum ipsam carnem manducent, et ipsum sanguinem bibant? numquid et Iudas magistri uenditor et traditor impius, quamuis primum ipsum manibus eius confectum sacramentum carnis et sanguinis eius cum caeteris discipulis, sicut apertius Lucas euangelista declarat, manducaret et biberet, mansit in Christo, aut Christus in eo? tam multi denique, qui uel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem bibunt, uel cum manducauerint et biberint, apostatae fiunt, numquid manent in Christo; aut Christus in eis? sed profecto est quidam modus manducandi illam carnem, et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducauerit et biberit, in Christo manet, et Christus in eo. non ergo quocumque modo quisquam manducauerit carnem Christi, et biberit sanguinem Christi, manet in Christo, et in illo Christus; sed certo quodam modo, quem modum utique ipse uidebat, quando ista dicebat. sic igitur et in eo quod ait, "qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum," non quocumque modo blasphemauerit, reus est huius irremissibilis delicti; sed modo quodam, quem nos quaerere atque intelligere uoluit, qui hanc sententiam ueram terribilemque deprompsit. quisnam sit autem iste blasphemandi modus, uel potius immoderatio, quaenam sit ista blasphemia, et quod sit uerbum contra spiritum sanctum; iam, quantum existimo, ipse ordo postulat ut dicamus, uestramque exspectationem tamdiu, sed necessario detentam, non ulterius differamus. nostis, charissimi, in illa inuisibili et incorruptibili trinitate, quam fides nostra et catholica ecclesia tenet et praedicat. deum patrem non spiritus sancti patrem esse, sed filii; et deum filium non spiritus sancti filium esse, sed patris; deum autem spiritum sanctum non solius patris, aut solius esse filii spiritum, sed patris et filii. et hanc trinitatem, quamuis seruata singularum proprietate et substantia personarum; tamen propter ipsam indiuiduam et inseparabilem aeternitatis, ueritatis, bonitatis essentiam uel naturam, non esse tres deos, sed unum deum. ac per hoc pro captu nostro, quantum ista per speculum et in aenigmate, praesertim talibus, quales adhuc sumus, uidere conceditur; insinuatur nobis in patre auctoritas, in filio natiuitas, in spiritu sancto patris filiique communitas, in tribus aequalitas. quod ergo commune est patri et filio, per hoc nos uoluerunt habere communionem et inter nos et secum, et per illud donum nos colligere in unum quod ambo habent unum, hoc est, per spiritum sanctum deum et donum dei. in hoc enim reconciliamur diuinitati, eaque delectamur. nam quid nobis prodesset quidquid boni nossemus, nisi etiam diligeremus? sicut autem ueritate discimus, ita charitate diligimus; ut et plenius cognoscamus, et beati cognito perfruamur. charitas porro diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. et quia peccatis alienabamur a possessione uerorum bonorum, charitas cooperit multitudinem peccatorum. est ergo pater filio ueritati origo uerax, et filius de ueraci patre orta ueritas, et spiritus sanctus a patre bono et filio bono effusa bonitas: omnium est autem non impar diuinitas, nec separabilis unitas. primum ergo in nos, ad accipiendam uitam aeternam, quae in nouissimo dabitur, de bonitate dei munus uenit ab initio fidei, remissio peccatorum. illis enim manentibus, manent quodam modo inimicitiae aduersus deum, et ab illo alienatio, quae a nostro malo est: quoniam non mentitur scriptura, dicens, "peccata uestra separant inter uos et deum." non itaque nobis infert bona sua, nisi auferat mala nostra. et in tantum illa crescunt, in quantum ista minuuntur: nec illa perficientur, nisi ista finiantur. iam uero quod dominus Iesus sic in spiritu sancto peccata dimittit, quemadmodum in spiritu sancto daemones eiicit, hinc intelligi potest, quod posteaquam resurrexit a mortuis, cum dixisset discipulis suis, "accipite spiritum sanctum;" continuo subiecit, "si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi; si cui tenueritis, tenebuntur." nam et illa regeneratio, ubi fit omnium praeteritorum remissio peccatorum, in spiritu sancto fit, dicente domino, "nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei." sed aliud est, nasci de spiritu; aliud, pasci de spiritu: sicut aliud est, nasci de carne, quod fit cum parit mater; aliud est, pasci de carne, quod fit cum lactat infantem, ad hoc conuersum ut cum uoluptate biberet, unde natus est ut uiueret; ut inde accipiat uiuendi alimentum, unde accepit nascendi initium. primum itaque credendum beneficium est benignitatis dei in spiritu sancto remissio peccatorum. unde ita coepit et praedicatio Ioannis baptistae, qui praecursor domini missus est. sic enim scriptum est: "in diebus autem illis uenit Ioannes baptista, praedicans in deserto Iudaeae, et dicens: poenitentiam agite; appropinquauit enim regnum coelorum." hinc et ipsius domini, quod ita legitur: "exinde coepit Iesus praedicare et dicere: agite poenitentiam; appropinquauit enim regnum coelorum." ait autem Ioannes inter caetera, quae locutus est ad eos qui uenerunt, ut ab illo baptizarentur: "ego quidem uos baptizo in aqua in poenitentiam: qui autem uenturus est post me, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni." ait et dominus: "Ioannes quidem baptizauit aqua, uos autem baptizabimini spiritu sancto, quem accepturi estis non post multos hos dies, usque ad pentecosten." quod autem dixit Ioannes, "et igni," quamuis possit intelligi et tribulatio, quam pro nomine Christi credentes fuerant perpessuri; tamen non ab re est, eumdem spiritum sanctum etiam nomine ignis significatum uideri. propter quod et in aduentu eius dictum est: "uisae sunt illis linguae diuisae, uelut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum." hinc et ipse dominus ait: "ignem ueni mittere in mundum." hinc et apostolus ait: "spiritu feruentes:" quoniam hinc feruet charitas. diffunditur quippe in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. cui feruori contrarium est, quod dominus ait, "refrigescet charitas multorum." sed perfecta charitas perfectum donum est spiritus sancti. prius est autem illud quod ad remissionem pertinet peccatorum: per quod beneficium eruimur de potestate tenebrarum, et princeps huius mundi mittitur foras fide nostra, qui operatur in filiis infidelitatis, nulla ui alia nisi societate et obligatione peccati. in spiritu enim sancto, quo in unum dei populus congregatur, eiicitur spiritus immundus, qui in se ipsum diuiditur. contra hoc donum gratuitum, contra istam dei gratiam loquitur cor impoenitens. ipsa ergo impoenitentia est spiritus blasphemia, quae non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro. contra spiritum enim sanctum, quo baptizantur quorum peccata omnia dimittuntur, et quem accepit ecclesia, ut cui dimiserit peccata, dimittantur ei, uerbum ualde malum et nimis impium, siue cogitatione, siue etiam lingua sua dicit, quem patientia dei cum ad poenitentiam adducat, ipse secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. haec ergo impoenitentia; sic enim uno aliquo nomine possumus utcumque appellare et blasphemiam, et uerbum contra spiritum sanctum, quod remissionem non habet in aeternum: haec, inquam, impoenitentiam, contra quam clamabant et praeco et iudex, dicentes, "poenitentiam agite, appropinquauit enim regnum coelorum;" contra quam dominus os euangelicae praedicationis aperuit, et contra quam ipsum euangelium in toto orbe praedicandum esse praedixit; ubi posteaquam resurrexit a mortuis, ait discipulis, "oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem:" haec omnino impoenitentia non habet remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro; quia poenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo, quae ualeat in futuro. sed ista impoenitentia uel cor impoenitens quamdiu quisque in hac carne uiuit, non potest iudicari. de nullo enim desperandum est, quamdiu patientia dei ad poenitentiam adducit, nec de hac uita rapit impium, qui non mortem uult impii, quantum ut reuertatur et uiuat. paganus est hodie: unde scis, utrum sit futurus crastino Christianus? Iudaeus infidelis est hodie: quid si cras credat in Christum? haereticus est hodie: quid si cras sequatur catholicam ueritatem? schismaticus est hodie: quid si cras amplectatur catholicam pacem? quid si isti, quos in quocumque genere erroris notas, et tanquam desperatissimos damnas, antequam finiant istam uitam, agant poenitentiam, et inueniant ueram uitam in futuro? proinde, fratres, etiam ad hoc uos admoneat, quod ait apostolus: "nolite ante tempus quidquam iudicare." haec enim blasphemia spiritus, cui nunquam est ulla remissio - quam non omnem, sed quamdam intelleximus, eamque perseuerantem duritiam cordis impoenitentis uel diximus uel inuenimus, uel etiam quantum existimamus, ostendimus -, non potest in quoquam, ut diximus, dum in hac adhuc uita est, deprehendi. quod non ideo uideatur absurdum, quia cum homo usque in finem huius uitae in dura impoenitentia perseuerans, diu multumque loquatur aduersus hanc gratiam spiritus sancti; euangelium tamen tam longam contradictionem cordis impoenitentis, quasi breue aliquid, uerbum appellauit, dicens: "quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro." haec enim quamuis prolixa sit, et plurimis uerbis contexta et producta blasphemia; solet tamen scriptura etiam multa uerba uerbum appellare. neque enim unum uerbum locutus est quicumque propheta, et tamen sic legitur: "uerbum quod factum est" ad illum uel illum prophetam. et apostolus: "presbyteri," inquit, "duplici honore honorentur; maxime qui laborant in uerbo et doctrina." non ait, in uerbis; sed, "in uerbo." et sanctus Iacobus: "estote," inquit, "factores uerbi, et non auditores tantum." non ait et ipse, uerborum; sed, "uerbi:" quamuis tam multa uerba de scripturis sanctis in ecclesia celebriter et solemniter legantur, dicantur, audiantur. sicut ergo quantocumque tempore quisquis nostrum in praedicando euangelio laborauerit, non uerborum, sed uerbi dicitur praedicator; et quantocumque tempore quisquis uestrum nostram praedicationem diligenter atque instanter audierit, non uerborum, sed uerbi audiendi studiosissimus nuncupatur: ita eo more quo scripturae loquuntur, et quem nouit ecclesiastica consuetudo, quisquis uniuersa sua uita, qua istam gerit carnem, quantalibet longitudine protendatur, quaecumque uerba uel ore uel sola cogitatione locutus fuerit corde impoenitenti, contra remissionem peccatorum quae fit in ecclesia, uerbum dicit contra spiritum sanctum. ideo autem non solum uerbum quod dictum fuerit contra filium hominis, sed omne prorsus peccatum et blasphemia remittetur hominibus; quia ubi hoc peccatum non fuerit cordis impoenitentis contra spiritum sanctum, quo in ecclesia peccata soluuntur, cuncta alia dimittuntur. quomodo autem hoc dimittetur, quod etiam remissionem impedit aliorum? omnia ergo dimittuntur eis, in quibus hoc non est quod nunquam dimittetur: in quibus est autem, quoniam hoc nunquam dimittitur, nec alia dimittuntur; quia omnium remissio uinculo istius impeditur. non ergo propterea quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur; quia in trinitate maior est filio spiritus sanctus, quod nullus unquam uel haereticus dixit sed quoniam quisquis restiterit ueritati, et blasphemauerit ueritatem, quod est Christus, etiam post tantam sui praedicationem apud homines, ut uerbum caro fieret, et habitaret in nobis, quod est filius hominis, idem ipse Christus, si non dixerit uerbum illud cordis impoenitentis contra spiritum sanctum, de quo dictum est, "qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu;" et de quo item dictum est, "accipite spiritum sanctum; si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei:" id est, si poenituerit eum, accipiet per hoc donum remissionem omnium peccatorum, simul et huius, quod uerbum dixit contra filium hominis; quia peccato ignorantiae siue contumaciae uel cuiuscumque blasphemiae, non addidit peccatum impoenitentiae contra donum dei et gratiam regenerationis uel reconciliationis, quae fit in ecclesia in spiritu sancto. proinde nec illud sentiendum est, quod quidam putant, ideo remitti uerbum quod dicitur contra filium hominis, non remitti autem quod dicitur contra spiritum sanctum, quia propter susceptam carnem factus est filius hominis Christus, qua carne utique maior est spiritus sanctus, qui substantia propria aequalis est patri et unigenito filio secundum eius diuinitatem, secundum quam et ipse unigenitus filius aequalis est patri et spiritui sancto. nam si hoc propterea dictum esset, profecto de omni caetera blasphemia taceretur, ut haec sola remissibilis uideretur, quae contra filium hominis dicitur, quasi cum homo solus putatur. cum uero praemissum sit, "omne peccatum, et blasphemia remittetur hominibus;" quod etiam apud alium euangelistam ita positum est, "omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemauerint:" procul dubio et illa blasphemia quae contra patrem dicitur, ista generalitate concluditur; et tamen haec sola irremissibilis definitur, quae dicitur contra spiritum sanctum. numquidnam et pater formam serui accepit, qua sit maior spiritus sanctus? non utique: sed ideo post uniuersalem commemorationem omnium peccatorum omnisque blasphemiae, eminentius uoluit exprimere blasphemiam, quae dicitur contra filium hominis; quia etiamsi in illo peccato fuerint homines obligati, quod commemorauit, ubi ait, "si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent:" quod etiam in euangelio secundum Ioannem ualde graue ostendit esse peccatum, ubi ait de ipso spiritu sancto, cum eum se missurum esse promitteret, "ille arguet mundum de peccato, et de iustitia, et iudicio; de peccato quidem, quia non crediderunt in me:" tamen si non dixerit illa cordis impoenitentis duritia uerbum contra spiritum sanctum, etiam hoc quod dictum est contra filium hominis remittetur. hic fortassis aliquis quaerat, utrum tantummodo spiritus sanctus peccata dimittat, an et pater et filius. respondemus, quod et pater et filius. ipse enim filius de patre dicit: "si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester peccata uestra." cui nos quoque dicimus in oratione dominica, "pater noster qui es in coelis:" atque inter caetera et hoc petimus, dicentes, "dimitte nobis debita nostra." de se autem ipse ait: "ut sciatis quod habeat filius hominis potestatem in terra dimittendi peccata." si ergo, inquis, et pater et filius et spiritus sanctus dimittunt peccata, cur illa impoenitentia quae nunquam dimittetur, tantummodo ad spiritus blasphemiam dicitur pertinere; tanquam ille qui hoc impoenitentiae peccato fuerit obligatus, dono spiritus sancti resistere uideatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum? ubi et ego quaero, utrum Christus eiecerit daemonia, an et pater et spiritus sanctus? si enim tantummodo Christus, quid est quod ipse dicit, "pater autem in me manens, ipse facit opera?" ita enim dictum est, "ipse facit opera;" tanquam filius non faciat, sed pater manens in filio. cur ergo alio loco dicit, "pater meus usquemodo operatur, et ego operor?" et paulo post, "quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit." quod autem alio loco dicit, "si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit," ita dicit quasi solus faciat. si autem haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilia sint opera patris et filii; quid credendum est de spiritu sancto, nisi quia et ipse pariter operatur? nam in eo ipso loco, unde exorta est ista quaestio quam discutimus, cum filius eiiceret daemonia, ipse tamen ait, "si ego in spiritu sancto eiicio daemonia, igitur peruenit in uos regnum dei." hic forte quis dicat, spiritum sanctum dari potius a patre et filio, quam sua uoluntate aliquid operari; et ad hoc pertinere quod dictum est, "in spiritu sancto eiicio daemonia," quod non ipse spiritus, sed Christus id faceret spiritu: ut sic intelligatur quod dictum est, "in spiritu sancto eiicio," tanquam diceretur, spiritu sancto eiicio. solent quippe ita loqui scripturae, "interfecerunt in gladio:" id est, gladio. "succenderunt in igni:" id est, igni. "et accepit Iesus cultros petrinos, in quibus circumcideret filios Israel:" id est, quibus circumcideret filios Israel. sed qui propterea demunt spiritui sancto propriam potestatem, illud attendant quod dictum a domino legitur: "spiritus ubi uult spirat." illud uero quod apostolus ait, "omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus;" uerendum est ne quisquam arbitretur, quod ea non operetur pater et filius, cum in eis operibus commemorauerit et donationes curationum, et operationes uirtutum, ubi est utique et expulsio daemoniorum. cum uero adiungit et dicit, "diuidens propria unicuique prout uult;" nonne manifestat etiam sancti spiritus potestatem, sed a patre et filio plane indiuiduam? si ergo haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilis intelligatur operatio trinitatis; ita ut cum operatio patris dicitur, non eam sine filio et spiritu sancto intelligatur operari; et cum operatio filii, non sine patre et spiritu sancto; et cum operatio spiritus sancti, non sine patre et filio: satis notum est recte credentibus, uel etiam ut possunt intelligentibus, et illud ideo dictum esse de patre, "ipse facit opera," quod ab illo sit etiam origo operum, a quo est existentia cooperantium personarum; quia et filius de illo natus est, et spiritus sanctus principaliter de illo procedit, de quo natus est filius, et cum quo illi communis est idem spiritus: et illud quod ait dominus, "si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit," non ad patrem uel spiritum retulisse, quod ei non sint in illis operibus cooperati; sed ad homines, a quibus leguntur multa facta miracula, et tamen a nullo quae filius fecit: et quod ait apostolus de spiritu sancto, "omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus," non ideo dictum, quia non ei cooperatur pater et filius; sed quia in his operibus non sint multi sed unus spiritus, et in diuersis suis operationibus non est a se ipse diuersus. nec tamen inaniter, sed rationabiliter et ueraciter dicitur patrem dixisse, non filium et spiritum sanctum, "tu es filius meus dilectus, in quo complacui." sed hoc miraculum de coelo sonabilis uerbi, quamuis ad personam patris tantummodo noscamus pertinere, cooperatos esse tamen filium et spiritum sanctum, non negamus. neque enim quia tunc filius carnem portans cum hominibus conuersabatur in terra, ideo non erat etiam in sinu patris tanquam unigenitum uerbum, quando illa de nube uox facta est; aut sapienter et spiritualiter credi potest, deum patrem operationem uerborum suorum sonantium atque transeuntium a suae sapientiae suique spiritus cooperatione separasse. eodem modo cum rectissime dicamus, non patrem, nec spiritum sanctum, sed filium super mare ambulasse, cuius unius caro erat illa et plantae fluctibus innitentes; illud tamen opus tanti miraculi patrem et spiritum sanctum cooperatos esse quis abnuat? sic enim et solum filium uerissime dicimus ipsam suscepisse carnem, non patrem aut spiritum sanctum; et tamen hanc incarnationem ad solum filium pertinentem, quisquis negat cooperatum patrem aut spiritum sanctum, non recte sapit. item dicimus, nec patrem, nec filium, sed solum spiritum sanctum, et in columbae specie, et in linguis uelut igneis apparuisse, et dedisse pronuntiare illis in quos uenerat, multis et uariis linguis magnalia dei: a quo tamen miraculo ad solum spiritum sanctum pertinente, cooperationem patris et uerbi unigeniti separare non possumus. ita singulorum quoque in trinitate opera trinitas operatur, unicuique operanti cooperantibus duobus, conueniente in tribus agendi concordia, non in uno deficiente efficacia peragendi. quae cum ita sint, hinc est quod dominus Iesus in spiritu sancto daemones eiicit. neque enim et solus hoc implere non poterat, atque illud adiutorium tanquam huic operi non sufficiens assumebat; sed spiritum diuisum in semetipsum, eo spiritu congruebat expelli, quem pater et filius non diuisi in semetipsis communiter habent. sic et peccata, quia praeter ecclesiam non dimittuntur, in eo spiritu dimitti oportebat, quo in unum ecclesia congregatur. denique si quemquam extra ecclesiam suorum poeniteat peccatorum, et huius tanti peccati quo alienus est ab ecclesia dei cor impoenitens habeat, quid ei prodest illa poenitentia; cum isto solo uerbum dicat contra spiritum sanctum, quo extraneus est ab ecclesia, quae accepit hoc donum, ut in ea in spiritu sancto fiat remissio peccatorum? quam remissionem cum trinitas faciat, proprie tamen ad spiritum sanctum intelligitur pertinere. ipse enim est spiritus adoptionis filiorum, "in quo clamamus, abba, pater:" ut ei possimus dicere, "dimitte nobis debita nostra. et in hoc cognoscimus," sicut dicit apostolus Ioannes, "quoniam Christus manet in nobis, de spiritu suo, quem dedit nobis. ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei." ad ipsum enim pertinet societas, qua efficimur unum corpus unici filii dei. unde scriptum est: "si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus." propter hanc societatem illi in quos primitus uenit, linguis omnium gentium sunt locuti. quia sicut per linguas consociatior est societas generis humani; sic oportebat per linguas omnium gentium significari istam societatem filiorum dei et membrorum Christi futuram in omnibus gentibus: ut quemadmodum tunc ille apparebat accepisse spiritum sanctum, qui loquebatur linguis omnium gentium; ita se nunc ille agnoscat accepisse spiritum sanctum, qui tenetur uinculo pacis ecclesiae, quae diffunditur in omnibus gentibus. unde dicit apostolus: "studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis." quod autem sit ipse spiritus patris, ipse filius dicit, "de patre procedit:" et alio loco, "non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis." quod uero ipse sit et spiritus filii, apostolus dicit, "misit deus spiritum filii sui in corda nostra, clamantem, abba, pater:" hoc est, clamare facientem. nos enim clamamus; sed in illo, id est, ipso diffundente charitatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicumque clamat. unde item dicit: "quisquis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius." ad quem ergo in trinitate proprie pertineret huius communio societatis, nisi ad eum spiritum qui est patri filioque communis? hunc spiritum quod illi non habeant, qui sunt ab ecclesia segregati, Iudas apostolus apertissime declarauit, dicens: "qui se ipsos segregant, animales, spiritum non habentes." unde in ipsa ecclesia etiam illos qui per nomina hominum, quamuis in unitate eius constitutorum, quaedam schismata moliebantur, Paulus apostolus arguens, inter caetera ait: "animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei; stultitia enim est illi, et non potest scire, quoniam spiritualiter diiudicatur." ostendit quid dixerit, "non percipit," id est, scientiae non capit uerbum. hos in ecclesia constitutos paruulos, dicit nondum spirituales, sed adhuc carnales, et lacte alendos, non esca. "quasi paruulis," inquit, "in Christo lac uobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis." ubi dicitur, "nondum," uel, "non adhuc," profecto non desperatur; si eo tenditur, ut sit aliquando quod nondum est. "adhuc enim estis," inquit, "carnales." et ostendens unde sint carnales: "cum enim sit," inquit, "inter uos aemulatio, et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?" atque idipsum planius aperiens: "cum enim quis dicat, ego quidem," inquit, "sum Pauli; alius autem, ego Apollo; nonne homines estis? quid ergo Apollo? quid autem Paulus? ministri, per quos credidistis." hi ergo, id est, Paulus et Apollo, concordes erant in unitate spiritus et uinculo pacis; et tamen quia eos isti inter se diuidere, et pro altero inflari aduersus alterum coeperant, dicuntur homines et carnales et animales, non ualentes percipere quae sunt spiritus dei: et tamen quia non sunt ab ecclesia segregati, paruuli appellantur in Christo; quos utique uel angelos uel deos esse cupiebat, quos arguebat quia homines erant, id est, in his contentionibus non quae dei sunt, sed quae hominum sapiebant. de illis uero qui sunt ab ecclesia segregati, non dictum est, ea quae sunt spiritus non percipientes; ne ad scientiae perceptionem referretur: sed dictum est, "spiritum non habentes." non est autem consequens ut qui habet, etiam sciendo percipiat quod habet. habent ergo istum spiritum in ecclesia constituti paruuli in Christo, adhuc animales atque carnales, quid habeant percipere non ualentes, id est, intelligere et nosse. nam quomodo essent paruuli in Christo, nisi renati ex spiritu sancto? nec mirum uideri debet, quod quisque aliquid habet, et quod habet ignorat. ut enim taceam de omnipotentis diuinitate atque incommutabilis trinitatis unitate; quis facile scientia percipiat quid sit anima? et quis non habet animam? postremo ut certissime nouerimus quod paruuli in Christo non percipientes quae sunt spiritus dei, habent tamen spiritum dei; paulo post Paulum apostolum intueamur, quemadmodum eos ipsos increpans ait: "nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis?" hoc utique nullo modo diceret ab ecclesia segregatis, qui dicti sunt spiritum non habentes. sed nec ille dicendus est esse in ecclesia, et ad istam societatem spiritus pertinere, qui ouibus Christi corporali tantum commixtione ficto corde miscetur. "sanctus enim spiritus disciplinae fugiet fictum." quapropter quicumque in schismaticis uel haereticis congregationibus, uel potius segregationibus baptizantur, quamuis non sint renati spiritu, tanquam Ismaeli similes, qui secundum carnem natus est Abrahae, non sicut Isaac, qui secundum spiritum, quia per repromissionem; tamen cum ad catholicam ueniunt, et societati spiritus aggregantur, quem foris procul dubio non habebant, non eis repetitur lauacrum carnis. non enim defuit etiam foris positis ista forma pietatis: sed accedit eis, quae nisi intus non potest dari, unitas spiritus in uinculo pacis. tales quippe erant, antequam catholici essent, de qualibus dicit apostolus: "habentes formam pietatis, uirtutem autem eius abnegantes." potest enim esse uisibilis forma palmitis etiam praeter uitem; sed inuisibilis uita radicis haberi non potest, nisi in uite. proinde corporalia sacramenta, quae portant et celebrant etiam segregati ab unitate corporis Christi, formam possunt exhibere pietatis; uirtus uero pietatis inuisibilis et spiritualis ita in eis non potest esse, quemadmodum sensus non sequitur hominis membrum, quando amputatur a corpore. quae cum ita sint, remissio peccatorum, quoniam non datur nisi in spiritu sancto, in illa ecclesia tantummodo dari potest, quae habet spiritum sanctum. hoc enim fit remissione peccatorum, ne princeps peccati, spiritus qui in se ipsum diuisus est, regnet in nobis, ut eruti a potestate spiritus immundi, templum deinceps efficiamur spiritus sancti; et a quo mundamur accipiendo indulgentiam, ipsum accipiamus habitatorem ad faciendam, augendam, perficiendamque iustitiam. nam et in primo eius aduentu, cum hi qui eum acceperant, linguis omnium gentium loquerentur, et stupentes eos qui aderant, alloqueretur apostolus Petrus; "compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad apostolos: quid ergo faciemus, fratres? monstrate nobis. et dixit Petrus ad eos: agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi, in remissionem peccatorum; et accipietis donum spiritus sancti.} utique in ecclesia utrumque factum est; id est, et peccatorum remissio, et doni huius acceptio, in qua erat spiritus sanctus. ideo autem in nomine Iesu Christi, quia cum eumdem spiritum sanctum promitteret: "quem mittet," inquit, "pater in nomine meo." neque enim habitat in quoquam spiritus sanctus sine patre et filio: sicut nec filius sine patre et spiritu sancto, nec sine illis pater. inseparabilis quippe est habitatio, quorum est inseparabilis operatio: sed singillatim plerumque per creaturae significationes, non per suam substantiam demonstrantur; sicut sua temporum spatia syllabis occupantibus separatim uoce pronuntiantur: nec tamen a se ipsis ullis interuallis momentisque temporum separantur. non enim unquam dici possunt simul, cum esse non possint nisi semper simul. sed ut iam non semel diximus, ideo remissio peccatorum, qua in se diuisi spiritus euertitur et expellitur regnum, ideo societas unitatis ecclesiae dei, extra quam non fit ipsa remissio peccatorum, tanquam proprium est opus spiritus sancti, patre sane et filio cooperantibus, quia societas est quodam modo patris et filii ipse spiritus sanctus. nam pater non communiter habetur pater a filio et spiritu sancto: quia non est pater amborum. et filius non communiter habetur filius a patre et spiritu sancto: quia non est filius amborum. spiritus autem sanctus communiter habetur a patre et filio: quia spiritus est unus amborum. quisquis igitur reus fuerit impoenitentiae contra spiritum, in quo unitas et societas communionis congregatur ecclesiae, nunquam illi remittetur; quia hoc sibi clausit, ubi remittitur: et merito damnabitur cum spiritu qui in se ipsum diuisus est, diuisus et ipse contra spiritum sanctum qui in se ipsum diuisus non est. hoc et ipsa euangelica testimonia nos admonent, si ea perscrutemur attentius. nam secundum Lucam quidem non ibi hoc dicit dominus, ubi respondet eis qui dixerunt quod in principe daemoniorum eiicit daemones, non ei remitti qui blasphemauerit in spiritum sanctum. unde apparet, non semel hoc a domino dictum: sed ibi quoque non negligenter praetereundum quo loco dictum sit. loquebatur enim de his qui eum confessi essent, uel negassent coram hominibus, ubi ait, "dico autem uobis, quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et filius hominis confitebitur in illo coram angelis dei: qui autem negauerit me coram hominibus, denegabitur coram angelis dei." et ne ex hoc apostoli Petri desperaretur salus, qui eum coram hominibus ter negauit, continuo subiecit: "et omnis qui dicit uerbum in filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in spiritum sanctum blasphemauerit, non remittetur:" illa scilicet blasphemia cordis impoenitentis, qua resistitur remissioni peccatorum, quae fit in ecclesia per spiritum sanctum. quam blasphemiam Petrus non habuit, quem mox poenituit quando amare fleuit; uictoque spiritu qui in se ipsum diuisus est, et qui eum uexandum poposcerat, contra quem pro illo dominus rogauit ne deficeret fides eius; accepit etiam ipsum cui non restitit, spiritum sanctum, ut non solum ei remitteretur peccatum, sed per eum praedicaretur et daretur remissio peccatorum. apud duos autem alios euangelistas quod narratur, ut de blasphemia spiritus haec sententia diceretur, causa exstitit ex commemoratione spiritus immundi, qui in se ipsum diuisus est. dictum enim erat de domino, quod in principe daemonum eiiceret daemones: ibi se dominus ait in spiritu sancto eiicere daemones, ut spiritus qui non est in se diuisus, eum qui in se diuisus est uincat atque eiiciat; ille autem homo in eius perditione remaneat, qui in huius qui in se diuisus non est, pacem per impoenitentiam transire detrectat. hoc enim Marcus ita narrat: "amen dico uobis, quia omnia dimittentur hominibus peccata, et blasphemiae quibus blasphemauerint: qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti." haec uerba domini cum dixisset, sua deinde coniunxit dicens, "quoniam dicebant, spiritum immundum habet:" ut ostenderet, hinc fuisse exortam causam, ut hoc diceret, eo quod dixerant eum in Beelzebub principe daemoniorum daemones pellere. non quia esset blasphemia quae non remittitur, cum et haec remittatur, si recta poenitentia consequatur: sed quod hinc, ut dixi, causa exstitit ut a domino illa sententia proferretur, facta mentione spiritus immundi, quem aduersum se ipsum diuisum dominus ostendit, propter spiritum sanctum, qui non solum aduersum se diuisus non est, sed etiam quos colligit efficit indiuisos, peccata quae aduersum se diuisa sunt dimittendo, eosque mundatos inhabitando; ut sit, quemadmodum scriptum est in actibus apostolorum, "multitudinis credentium erat cor unum et anima una." cui dono remissionis non resistit, nisi qui duritiam cordis impoenitentis habuerit. nam et alio loco dixerunt Iudaei de domino, quod daemonium haberet, nec tamen ibi aliquid dixit de blasphemia spiritus sancti: quoniam non ita obiecerunt spiritum immundum, ut in se diuisus ex ore ipsorum possit ostendi, sicut Beelzebub a quo eiici daemones posse dixerunt. in hac uero lectione secundum Matthaeum, multo manifestius aperuit dominus quid hic uellet intelligi: id est, quod ipse dicat uerbum contra spiritum sanctum, qui unitati ecclesiae corde impoenitenti resistit, ubi in spiritu sancto fit remissio peccatorum. hunc enim spiritum non habent, ut iam dictum est, qui etiam Christi sacramenta portantes atque tractantes, ab eius congregatione seiuncti sunt. nam ubi dixit de diuisione satanae aduersus satanam, et quod ipse in spiritu sancto eiiceret daemones, utique in spiritu qui non est aduersus se ipsum, sicut ille, diuisus; ibi continuo, ne per illos qui sub nomine Christi extra eius ouile conuenticula sua congregant, quisquam putaret etiam regnum Christi aduersum se esse diuisum, "qui non est mecum," inquit, "contra me est; et qui non congregat mecum, spargit:" ut illos ostenderet ad se non pertinere, qui extra congregando nollent congregare, sed spargere. deinde subiunxit, "ideo dico uobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; spiritus autem blasphemia non remittetur." quid est hoc? ideo sola spiritus blasphemia non remittetur, quoniam qui non est cum Christo, contra ipsum est; et qui non cum illo congregat, spargit? ideo utique. qui enim non cum illo congregat, quomodolibet sub eius nomine congreget, non habet spiritum sanctum. hic omnino, hic nos compulit non alibi intelligere fieri posse remissionem omnis peccati omnisque blasphemiae, nisi in Christi congregatione, quae non spargit. congregatur quippe in spiritu sancto, qui non est contra se ipsum diuisus, sicut ille immundus spiritus. et propterea omnes congregationes, uel potius dispersiones, quae se Christi ecclesias appellant, et sunt inter se diuisae atque contrariae, et unitatis congregationi, quae uera est ecclesia eius, inimicae; non quia uidentur eius habere nomen, idcirco pertinent ad eius congregationem. pertinerent autem, si spiritus sanctus, in quo consociatur haec congregatio, aduersum se ipsum diuisus esset. hoc autem quia non est - qui enim non est cum Christo, contra ipsum est; et qui cum illo non congregat, spargit -, ideo peccatum omne atque omnis blasphemia dimittetur hominibus in hac congregatione, quam in spiritu sancto, et non aduersus se ipsum diuiso, congregat Christus. ipsius autem spiritus blasphemia illa, qua fit ut corde impoenitenti huic tanto dei dono usque in finem uitae istius resistatur, non remittetur. nam etsi quisquam ita sit contrarius ueritati, ut deo loquenti, non in prophetis, sed in unico filio, cum propter nos eum, ut nobis in eo loqueretur, filium hominis esse uoluit, reluctetur; remittetur ei, cum poenitendo conuersus fuerit ad dei benignitatem; qui cum mortem impii nollet, quantum ut reuertatur et uiuat, dedit ecclesiae suae spiritum sanctum, ut quicumque in eo peccata dimitteret, dimitterentur ei. qui uero huic dono exstiterit inimicus, ut non illud per poenitentiam petat, sed ei per impoenitentiam contradicat, fit irremissibile; non quodcumque peccatum, sed contempta uel etiam oppugnata ipsa remissio peccatorum. atque ita dicitur uerbum contra spiritum sanctum, cum ex dispersione ad congregationem nunquam uenitur, quae ad remittenda peccata accepit spiritum sanctum. ad quam congregationem etiamsi per malum clericum, sed tamen catholicum ministrum, reprobum et fictum aliquis accesserit corde non ficto; in ipso sancto spiritu remissionem accipit peccatorum. qui spiritus in sancta ecclesia, etiam isto tempore, quo uelut area cum palea trituratur, sic operatur, ut nullius ueram confessionem aspernetur, nullius simulatione fallatur, atque ita reprobos fugiat, ut etiam per eorum ministerium probos colligat. unum ergo suffugium est, ne sit irremissibilis blasphemia, ut cor impoenitens caueatur; nec aliter poenitentia prodesse credatur, nisi ut teneatur ecclesia, ubi remissio peccatorum datur, et societas spiritus in pacis uinculo custoditur. ut potui, difficillimam quaestionem, si tamen aliquatenus potui, domino miserante atque adiuuante, tractaui. quidquid tamen in eius difficultate apprehendere non ualui, non imputetur ipsi ueritati, quae salubriter pios, etiam cum occultatur, exercet; sed infirmitati meae, qui uel intelligenda conspicere, uel intellecta explicare non potui. de his autem quae forte potuimus et cogitando uestigare, et dicendo expedire, illi sunt agendae gratiae, a quo quaesiuimus, a quo petiuimus, ad quem pulsauimus, ut haberemus unde et nos meditando aleremur, et uobis loquendo ministraremus.



Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page