AUGUSTINI SERMO VIII



SERMO DE DECEM PLAGIS AEGYPTIORVM ET DECEM PRAECEPTIS LEGIS HABITVS CARTHAGINE AD MENSAM SANCTI CYPRIANI domino deo nostro, cuius cultores sumus, in laude dictum est quodam scripturarum loco: [omnia in mensura et numero et pondere disposuisti]. deinde apostolica doctrina edocemur inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspicere, et ea quae latent per manifesta inuestigare. unde interrogata quodammodo ubique creatura, dominum deum se artificem habere, ipsa speciei suae quadam quasi uoce respondet. deinde apostolus ea quae conscripta sunt in libris, quod dicitur testamentum uetus, in figura contigisse commemorat, [scripta autem sunt ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obuenit]. proinde, carissimi, si ea quae uidentur in rerum natura quasi fortuito prouenire, perscrutata diligenter atque discussa et prudenter uestigata et inuenta laudem intimant creatoris, diuinamque prouidentiam per cuncta diffusam et disponentem, ut dictum est, suauiter omnia cum attingit a fine usque in finem fortiter, quanto magis ea, quae non solum facta, uerum etiam diuinis litteris commendata recitantur? unde propositam nobis a fratribus quaestionem, immo inquisitionem et disputationem, quid sibi uelit, quod decem plagis percutiuntur Aegyptii et decem praeceptis instruitur populus dei, suscepimus in nomine domini nostri, adiuuante ipso et donante, adnitente nobiscum pia intentione cordis uestri, quantum possumus, explicare. qui proposuerunt quod proposuerunt sciunt, id est proposuisse se nouerunt, nec me hoc temere ad uos protulisse recordantur. quicumque autem non proposuistis, pariter audite quod possumus, ut propositum fratrum cura sit omnium, et expositum ministerii nostri alimentum sit uniuersorum. arbitramur enim ipsum adiuturum, etsi non propter nos, certe propter uos, ut ea dicamus quae et dici oportet et audire utile est, ut in uia ueritatis eius pariter ambulantes et ad patriam pariter festinantes, hostes et insidiatores itineris nostri, agnoscendo uoluntatem legis dei, euitare mereamur. decem sunt plagae, quibus populus faraonis percussus est. decem sunt praecepta, quibus dei populus instructus est. uideamus, fratres, quoniam corporaliter facta spiritaliter sunt intellegenda. non enim putamus tantum dicta atque conscripta, non facta, sed facta credimus quemadmodum facta legimus, et tamen ipsa facta umbras fuisse futurorum apostolica doctrina cognoscimus. putamus ergo spiritaliter esse inuestiganda quae facta sunt, facta tamen esse negare non possumus. nemo ergo dicat: scriptum est quidem aquam conuersam in sanguinem in plaga Aegyptiorum, sed significat aliquid, non enim reuera fieri potuit. hoc qui dicit, ita quaerit uoluntatem dei, ut iniuriam faciat potentiae dei. quid enim? si dicendo significare potuit, etiam faciendo non potuit? an numquid non est natus Isaac, aut Ismahel? nati erant, homines erant, et ex Abraham nati erant, et unus ex ancilla alter de libera. quamuis ergo homines fuissent, quamuis nati essent, figurarunt tamen duo testamenta, uetus et nouum. ita prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate significantia debemus inquirere, ne subtracto fundamento in aere uelle aedificare uideamur. arbitror ergo omnes qui decem legis praecepta contemnunt et non obseruant spiritaliter pati ea quae Aegyptii corporaliter passi sunt. hoc propositum donec in adiutorium domini explicem, intentos uos uolo et orantes pro nobis, ut dicamus utilia uobis. quod enim ad nos pertinet fortasse cogitamus; quod autem loquimur, uobis seruimus. illud ergo prius accipite, ne in numero fallamini, ad plagas istas decem non pertinere quod primo factum est signi causa, ut uirga in serpentem conuerteretur. aditus enim erat ipse ad faraonem, quo commendabatur Moyses educturus ex Aegypto populum dei. nondum autem contumaces feriebantur, sed diuino signo iam terrebantur. neque nunc opus est, neque propositum est, de ipsa uirga in serpentem conuersa aliquid dicere. uerumtamen, quia eius mentionem necessitate fecimus ne quisquam in numero erraret, nec debet in cuiusquam auditoris animo tamquam non intellectae rei scrupulus remanere, breuiter dicimus uirgam significare regnum dei, idemque regnum esse utique populum dei; serpentem autem, tempus mortalitatis huius: mors enim a serpente propinata est. tamquam ergo cadentes de manu domini in terram mortales effecti sunt. unde proiecta uirga ex manu Moysi serpens effecta est. fecerunt et magi faraonis similiter: uirgis eorum proiectis serpentes facti sunt. sed prius serpens Moysi, id est, uirga Moysi deuorauit omnes serpentes magorum. tunc demum cauda comprehensa identidem uirga facta est, et regnum remeauit ad manum. sunt enim uirgae magorum populi impiorum. qui tamen populi impiorum, uicti Christi nomine, cum in eius corpus transferuntur tamquam a serpente Moysi deuorantur, donec redeamus regnum dei ad manum dei, sed in fine mortalis saeculi, quod significat cauda serpentis. magnum signum: fiat, fiat. audistis quid debeatis desiderare; audite quid debeatis uitare. primum praeceptum est in lege de colendo uno deo: [non erunt tibi], inquit, [dii alii praeter me]. prima plaga Aegyptiorum, aqua conuersa in sanguinem. compara primum praeceptum primae plagae. deum unum, ex quo sunt omnia, in similitudine intellege aquae, ex qua generantur omnia. quo autem pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? quid est ergo conuersio aquae in sanguinem, nisi quia [obscuratum est insipiens cor eorum? dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt; et commutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis - gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium]. gloria incorrupti dei ex quo sunt omnia, sicut aqua; similitudo imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium, sicut sanguis. et hoc quidem fit in corde impiorum, nam deus incommutabilis manet: neque enim quia et apostolus dixit: [commutauerunt], ideo mutatus est deus. secundum praeceptum: [non accipies nomen domini dei tui in uanum; qui enim accipit nomen domini dei sui in uanum non mundabitur]. nomen domini dei nostri Iesu Christi ueritas est: ipse enim dixit: [ego sum ueritas]. ueritas ergo mundat, uanitas inquinat. et quoniam qui loquitur ueritatem de dei loquitur - [qui] enim [loquitur mendacium de suo loquitur] - ueritatem loqui est rationabiliter loqui; uanitatem autem loqui est strepere potius quam loqui. merito, quia secundum praeceptum est dilectio ueritatis, cui contraria est dilectio uanitatis. loquitur autem ueritas, perstrepit uanitas. huic praecepto secundo contrariam uidete secundam plagam. quae est illa secunda plaga? ranarum abundantia. habes congruenter significatam uanitatem, si attendas ranarum loquacitatem. uide amatores ueritatis, non accipientes in uanum nomen domini dei sui, loqui sapientiam inter perfectos, etiam inter imperfectos: non quidem loqui quod capere non possunt, non tamen recedere a ueritate, et pergere in uanitatem. quamuis enim imperfecti non capiant, si quid paulo excelsius fuerit disputatum de uerbo dei, deo apud deum, per quod facta sunt omnia, possintque capere quod inter eos loquitur Paulus tamquam inter paruulos in Christo Iesu, [Christum Iesum, et hunc crucifixum], non tamen illa est ueritas, et ista uanitas. uanitas autem esset, si Christum mortem non impleuisse sed finxisse diceremus, si uulnera illa in fantasmate fuisse, si sanguinem non uerum sed simulatum de uulneribus emanasse, si falsas eum cicatrices tamquam post falsa uulnera demonstrasse. cum uero ista omnia uera dicimus, facta dicimus, certa, expressa, impleta credimus et praedicamus, quamuis de sublimi illius et de incommutabili ueritate non loquamur, non tamen imus in uanitatem. qui autem illa omnia in Christo falsa esse et simulata dicunt, ranae sunt clamantes in palude limosa. strepitum uocis habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. denique in ecclesia loquuntur haerentes ueritati ueritatem per quam facta sunt omnia: ueritatem, uerbum carnem factum et habitare in nobis: ueritatem, Christum natum de deo, unum de uno, unigenitum et coaeternum; ueritatem, accepta forma serui natum ex uirgine Maria, passum, crucifixum, resurgentem, ascendentem; ubique ueritatem, et quam paruulus capere potest, et quam paruulus capere non potest; ueritatem et in pane et in lacte, in pane magnorum, in lacte paruulorum. idem quippe panis, ut lac fiat, per carnem traicitur. qui autem huic ueritati contradicunt et in sua uanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium afferentes auribus, non cibum mentibus. audi denique homines rationabiliter loquentes: [non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur uoces eorum], sed uoces non inanes quia [in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum]. si autem et ranas uis e contrario intellegere, illum uersum psalmi recole: [uana locutus est unusquisque ad proximum suum]. tertium praeceptum: [memento diem sabbati sanctificare eum]. in tertio isto praecepto insinuatur quaedam uacationis indictio, quies cordis, tranquillitas mentis, quam facit bona conscientia. ibi sanctificatio, quia ibi spiritus dei. denique uidete uacationem, hoc est, quietem: [super quem], inquit, [requiescit spiritus meus? super humilem et quietum et trementem uerba mea]. inquieti ergo resiliunt ab spiritu sancto, rixarum amatores, calumniarum seminatores, contentionis quam ueritatis cupidiores, inquietudine sua non ad se admittunt quietem sabbati spiritalis. contra istorum inquietudinem dicitur, tamquam ut sabbatum habeant in corde sanctificationem spiritus dei: [esto mansuetus ad audiendum uerbum, ut intellegas]. quid intellecturus sum? deum dicentem: cessa ab inquietudine tua; non sit tumultus quidam in corde tuo per corruptionem uolitantibus fantasmatis et conpungentibus te; non sit ita. deum enim intellecturus es dicentem tibi: [uacate et uidete quia ego sum deus]. tu per inquietudinem uacare non uis, contentionumque tuarum corruptione caecatus exigis uidere quod non potes. attende enim et contrariam tertiam plagam huic praecepto tertio: scinifes natae sunt in terra Aegypti de limo. muscae quaedam sunt minutissimae, inquietissimae, inordinate uolantes, in oculos irruentes, non permittentes hominem quiescere, dum abiguntur et irruunt, dum abactae rursus redeunt, sicut omnino uana fantasmata cordis contentiosorum. tenete praeceptum, cauete plagam. quartum praeceptum est: [honora patrem tuum et matrem tuam]. huic contraria quarta Aegyptiorum plaga. cynomyia, est canina musca: graecum uocabulum est. caninum est parentes non agnoscere; nihil tam caninum, quam cum illi qui genuerunt non agnoscuntur. merito ergo et catuli canum caeci nascuntur. quintum praeceptum est: [non moechaberis]; quinta plaga est mors in pecora Aegyptiorum. comparemus. da hominem moechantem, coniugio non contentum suo. appetitum quemdam carnis in se domare non uult, qui est nobis pecoribusque communis. etenim concumbere et generare etiam pecorum est; ratiocinari, intellegere hominum est. ideo ratio, quae praesidet in mente, motus inferioris carnis tamquam regnans et dominans frenare debet, non immoderate et illicite passim uageque laxare. ideoque ipsis pecoribus natura datum est, instituente creatore, ut non moueantur ad feminas et ad concubitum nisi certis temporibus. neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed omnino ipso motu frigescente torpescit. homo autem ideo semper moueri potest, quia et frenare motum potest. tibi dominationem rationis creator dedit. tibi praecepta continentiae tamquam in bestias inferiores lora concessit. tenes tu quod pecus non potest, et ideo speras tu quod pecus non potest. laboras aliquantum in continendo, non laborat pecus. sed gaudebis semper in aeternitate, ad quam non peruenit pecus. si opus fatigat, merces excitet. et ipsa enim patientia est, interiorem motum frenare, et quod habes commune cum pecore non tamquam pecus in omnia relaxare. quod si contempseris te in te, et imaginem dei in qua fecit te neglexeris uictus cupiditate bestiarum, tamquam amisso homine eris pecus, non quasi conuersus in naturam pecoris sed in hominis forma habens similitudinem pecoris, qui non audis dicentem: [nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus]. et forte eligis tibi esse pecus et libera uagari libidine, nulla lege appetitum carnis ad continentiam refrenare? attende plagam. si pecus esse non times, saltem mori sicut pecus time. sextum praeceptum: [non occides]. sexta plaga, pustulae in corpore, et uesicae bullientes et scatentes, et incendia uulnerum ex fauilla fornacis. tales sunt animae homicidales. ardent ira, quia per iram homicidii fraternitas deperiit. ardent homines iracundia, ardent et gratia. sed alius est feruor sanitatis, alius feruor ulceris. ardentes papulae per totum corpus concepta homicidia. scatet, et sanum non est. feruet, sed non de spiritu dei. nam et qui uult subuenire feruet, et qui uult occidere feruet; ille praecepto, ille morbo; ille bonis operibus, ille saniosis ulceribus. si possemus uidere animas homicidarum, plus plangeremus quam putrescentia corpora ulceratorum. sequitur praeceptum septimum: [non furaberis], et plaga septima: grando in fructibus. quod contra praeceptum subducis, de caelo perdis. nemo enim habet iniustum lucrum sine iusto damno. uerbi gratia, qui furatur, acquirit uestem, sed caelesti iudicio amittit fidem. ubi lucrum, ibi damnum; uisibiliter lucrum, inuisibiliter damnum; lucrum de sua caecitate, damnum de domini nube. neque enim aliquid sine prouidentia, carissimi. aut uere putatis ea quae patiuntur homines dormiente deo pati? passim uidentur fieri haec, nubes colligi, imbres infundi, grandinem iaci, tonitru terram concuti, coruscatione terreri. passim putantur fieri et quasi ad diuinam prouidentiam non pertinere. contra tales cogitationes uigilat ille psalmus: [laudate dominum de terra] - cum laudes dictae essent de caelo - [dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt uerbum eius]. ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, dei iudicio intrinsecus grandinantur. o si possent inspicere agrum cordis sui! profecto lugerent, dum ibi non inuenirent quod in os mentis mitterent, etiam si in furto suo inuenirent quod gutturis auiditate sorberent. maior fames est hominis interioris, maior fames est et periculosior plaga et grauior mors. multi mortui ambulant, et multi famelici de uanis diuitiis exultant. denique seruum dei scriptura intus dicit locupletem: [absconditus], inquit, [cordis uestri homo, qui est ante deum diues]. non ante homines diues, sed ante deum diues; ubi deus uidet, ibi diues. quid ergo tibi prodest, si ubi homo non uidet furaris, et ubi deus uidet grandinaris? octauum praeceptum: [falsum testimonium non dices]. octaua plaga: lucusta, animal dente noxium. quid autem uult: falsus testis, nisi nocere mordendo et consumere mentiendo? denique admonens homines dei apostolus ne se falsis criminationibus appetant: [si mordetis], inquit, [et comeditis inuicem, uidete ne ab inuicem consumamini]. nonum praeceptum: [non concupisces uxorem proximi tui]. nona plaga: densae tenebrae. etenim est quaedam moechia, contra quam supra praeceptum datum est etiam in non appetenda castitate uxoris alienae. moechus est enim et qui non it ad uxorem alienam tantum quia non contentus est sua. iam uero non solum post suam peccare sed etiam alienam attemptare, uere densae sunt tenebrae. nihil enim sic dolet in corde patientis. et qui hoc facit alteri nihil sic nollet pati. ad alia paratior est omnis homo. hoc autem nescio utrum inuentus est qui tolerabiliter ferat. o densas tenebras ista facientium, talia concupiscentium! uere excaecantur furore horribili: furor enim indomitus est, commaculare uiri uxorem. decimum praeceptum: [non concupisces ullam rem proximi tui, non pecus, non possessionem, non subiugium, non aliquid omnino proximi tui concupisces]. huic mandato plaga contraria est decima: mors primogenitorum. in qua plaga cum comparationem quamdam quaero, nihil mihi interim occurrit - fortassis occurrat melius diligentius inquirentibus - nisi quia omnes res quas habent homines heredibus seruant, et in heredibus nihil est primogenitis carius. reprehenditur hic autem concupiscere rem proximi tui. concupiscit et qui furto aufert. nam quis rem proximi nisi concupiscendo furatur? sed de furto superius iam praeceptum est. ibi intellegas et rapinam. non enim de furto praeciperet, de rapina taceret scriptura, nisi te intellegere uoluisset, quia si poenale est clanculo auferre multo maioris poenae est uiolenter eripere. auferre ergo nolenti, siue occulte siue palam, habet praeceptum suum. concupiscere autem rem proximi, quod notat deus in corde, etiam si iustam ibi successionem quaeras, non licet. denique qui uolunt res alienas tamquam iuste possidere, heredes se quaerunt fieri a morientibus. quid enim tam iustum uidetur, quam rem sibi derelictam possidere, habere iure communi? quid apud te facit, homo? dimissum est mihi, hereditatem consecutus sum, testamentum lego. nihil uidetur iustius ista uoce auaritiae. tu laudas quasi iure possidentem; deus damnat iniuste concupiscentem. uide qualis es, qui optas te ab aliquo heredem fieri. non uis utique ut habeat suos heredes, in quibus nihil est carius primogenitis. proinde in primogenitis tuis puniris, qui concupiscendo res alienas, id quod tibi iure non debebatur quasi iuris umbra perquiris. et facile est quidem, fratres, corporaliter amittere primogenitos. mortales enim sunt homines: siue ante parentes siue post parentes morituri moriuntur. illud molestum est, ne per hanc occultam et iniustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. primogenitus enim in nobis imaginem habet gratiae dei: nouus natus, prior natus. inter omnes tamquam natos cordis nostri primogenita fides est. nemo enim bene operatur, nisi fides praecesserit. omnia opera tua bona filii tui sunt spiritales, sed inter hos tibi primo nata est fides. quisquis rem alienam occulte concupiscis, internam fidem perdis. eris enim primo sine dubio simulator, obsequens non caritate sed fraude. ueluti amans eum a quo te cupis fieri heredem, amando eum mori quaeris, et ut in re eius te uideas possessorem, illi inuides successorem. haec, fratres, decursa decem praecepta et decem plagae, comparati contemptores praeceptorum contumaciae damnatae Aegyptiorum cautos uos fecerint, ut habeatis securi res uestras in praeceptis dei. res uestras, inquam, res uestras interioris arcae uestrae, interioris thesauri uestri; res uestras, quas uobis nec fur nec latro nec uicinus potens possit auferre, ubi nec tinea nec robigo metuenda est, cum quibus diues exit et naufragus. sic enim eritis populus dei inter iniquos Aegyptios, illis haec in corde patientibus, uobis autem incolumibus in ipsis interioribus hominibus uestris, donec educatur populus de Aegypto quodam exodo uestro. quod et fit: nam illud semel factum est, hoc non cessat fieri. nam, si attendamus, etiam expoliamus Aegyptios. neque enim illud praeter mysterium factum est, quomodo homines minus intellegentes accusare hic audent deum quia iussit peti ab Aegyptiis aurum et argentum et uestem. data sunt haec et ablata: fures isti essent, nisi deo iubente fecissent. intendat caritas uestra: fures, inquam, isti essent, nisi deo iubente fecissent. quia uero deo iubente fecerunt, fures non fuerunt. hos iam non accusas: ipsum deum accusare paratus es. ad illos obtemperare pertinuit; ad deum fuit iubendi consilium, qui nouit quis quid pati debeat, quis quid quo merito patiatur. parricidium apertissimum et funestum esset Abrahae, si ultro filium percussisset. hoc tantum scelus laudabiliter faciebat, quia deo iubenti oboediebat. et quod esset in spontanea uoluntate crudelitas, sub dei praecepto facta est pietas. de actibus apostolorum uolo aliquid dicere, demonstratum in duobus apostolis, magnis gregis arietibus, quorum natalicium uno die celebramus, in Petro et Paulo. Petrus cum esset inclusus in carcere, uenit ad eum angelus, solutisque catenis de manibus eius iussit exire. egressus ille secutus est angelum. de carcere liberatus est domini imperio, dei auctoritate. postero die iudex eum quaesiuit ad audiendum. abscessisse cognouit, custodes carceris duci iussit. milites, inquit, interrogatos duci iussit; dedit in illos sententiam legum quam sibi uidebatur iuste fuisse prolaturus in Petrum. quid dicimus? Petrus auctor fuit mortis illorum? nonne esset peruerse pius, si uoluntati dei contradiceret, responderetque angelo iubenti ut exiret: non exeam, ne propter me miseri homines custodes carceris moriantur? responderetur ei: dimitte ista creatori; quia non es artifex ut homo nascatur, non esse potes iudex quomodo moriatur. Paulus autem, cum inclusus et uinctus cantaret in deum, tremefacta terra et relaxatis uinculis non abscessit, ne mali aliquid custos carceris pateretur. dabatur enim humanae iustitiae cogitandae locus ne alius pro alio puniretur, quando nihil contra diuinitus iubebatur. nemo moritur nisi quem uult deus. mori, consilium iudici dimittitur deo, sed tamen concupiscentia homicidae damnatur. neque enim hic attendendum est quid deus iudicauerit, sed quid mala mens concupiuerit. per traditorem Iudam liberati sumus, sed hoc nobis Iudas non praestitit: occidere uoluit, non liberare. deo laus, Iudae damnatio, nec tamen hoc faceret Iudas nisi permisisset deus qui [proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum]. nemo ergo, fratres, nemo discutiat deum. superbum est, impium est, stultum est. tu concupiscentias tuas frena; nihil facias animo malo; obtemperare paratus esto, non nocere. itaque fecerunt illi, fecit deus. si illi furtum fecissent, etiam sic uoluerat deus pati eos qui paterentur, quando permitteret eos pati qui fecerunt. seruaret tamen furibus poenam, exigeret autem aliquam temporalem uindictam de his qui passi sunt fures. nunc uero illi ultro non fecerunt: deus iusto iudicio fieri uoluit. cum, si appendas causam, forte non aurum alienum tulerunt, sed debitam mercedem exegerunt. iniuste oppressi diu in Aegypto lateres fecerunt; pro duris operibus seruitutis sine mercede non exierunt. et tamen deus certa aliqua causa fecit hoc. si sumus tamquam populus Israel in Aegypto in hoc mundo, certe audeo uobis dicere - puto enim quia spiritu dei loquor ad uos - tollite aurum, argentum, uestem Aegyptiis. aurum ipsorum, sapientes ipsorum; argentum ipsorum, eloquentes ipsorum; uestes ipsorum, uarietates linguarum ipsorum. nonne haec omnia uidemus in ecclesia? nonne cotidie hoc facit ecclesia? quanti sapientes in saeculo credunt Christo! ablatum est aurum Aegyptiis. sanctus cuius mensa est ista Cyprianus fuit aliquando uel aurum uel argentum Aegyptiorum. uestes autem, quibus quodam modo sensus induuntur, linguae sunt uariae. uidetis eas ex Aegypto ad populum dei migrare: [non sunt] enim [loquellae neque sermones, quorum non audientur uoces eorum]. hic aurum, hic argentum, hic uestes Aegyptiorum. et diuites eximus et mercedem nostram portamus. non enim sine causa in luto Aegypti laborauimus. sic omnia, fratres, siue quae exponi a nobis possunt siue quae nondum possunt, siue quae potestis intellegere siue quae nondum potestis, siue hoc modo quo a nobis dicta sunt siue alio meliore modo, credite omnino quia [omnia tunc in figura contingebant eis, scripta autem sunt ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum deuenit]. itane ego non fierem intentus ad ea? et tu, quilibet Christiane spiritalis, non essemus intenti, et sine causa factum diceremus quod in tertia plaga magi faraonis defecerunt? nihil hic quaererem? frustra factum uel scriptum putarem? faciunt magi faraonis contra Moysen de uirgis serpentes, de aqua sanguinem, faciunt ranas, faciunt haec. ueniunt ad tertiam plagam, id est, ad illas musculas quae appellantur scinifes, et ibi deficiunt qui fecerunt serpentes, qui fecerunt ranas, deficiunt ad muscas. non est prorsus, non est sine causa. pulsate mecum. tertia plaga haec cui contraria est? praecepto dei tertio, ubi de sabbato praecipitur populo, ubi quies praedicatur, ubi sanctificatio commendatur. ibi enim dictum est: [memento diem sabbati sanctificare eum]. denique et in primis operibus mundi facit deus diem, facit caelum et terram, mare, luminaria, stellas, animalia ex aquis, ex terra hominem ad imaginem suam. facit haec omnia: nusquam sonat aliquid sanctificatum. peraguntur ista sex diebus, et sanctificatur dies septimus uacationis dei. opera non sanctificat, uacationem sanctificat. quid dicturi sumus? quomodo nobis laborantibus plerumque dulcius est otium quam opus, ita putamus et deo? non hoc putare deberemus nec si laborando et non iubendo fecisset. dixit deus: fiat, et factum est. hoc modo faciendo nec ipse homo laboraret. sed in illo die commendata est nobis quaedam requies ab omnibus operibus nostris, ut post bona opera nostra intellegeremus nos requieturos sine termino. nam omnes dies ibi habent uesperum, septimus non habet. operamur enim cum fine, requiescimus sine fine. ibi sanctificatio sonat magno quodam mysterio pertinens ad spiritum sanctum. utcumque me dicentem, fratres, accipite cum uenia, obsecro uos, magis intuentes quid coner, quam quid explicem. noui quae loquar, et quis loquar, diuina hominibus homo. ecce adnitimini mecum, laborate mecum ut quiescatis mecum. quantum dominus donat, quantum aperit, quantum significat, quantum innuit ipsa sapientia ostendens se amatoribus suis in uiis hilariter et in omni prouidentia occurrens illis, sanctificatur dies sabbati, quies dei. ibi primum sonat sanctificatio. quantum mihi uidetur, quantum et uos cognoscitis, quantum credimus, sanctificatio nulla diuina et uera est nisi ab spiritu sancto. non enim frustra dictus est proprie spiritus sanctus. cum sit et pater sanctus et filius sanctus, nomen tamen proprium hoc spiritus accepit, ut tertia in trinitate persona sanctus spiritus diceretur. ipse requiescit super humilem et quietum, tamquam in sabbato suo. ad hoc septenarius numerus etiam sancto spiritui deputatur: hoc scripturae nostrae satis indicant. uiderint meliora meliores, et maiora maiores, et de isto septenario numero subtilius aliquid et diuinius dicant et explicent. ego tamen, quod in praesentia sat est, illud uideo, illud uos ad uidendum commemoro, septenariam istam rationem numeri proprie sancto spiritui deputatam, quia septimo die sonat sanctificatio. et unde probamus sancto spiritui deputari septenariam numeri rationem? dicit Esaias spiritum dei uenire super fidelem, super Christianum, super Christi membrum, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, spiritum timoris dei. si secuti estis, septem res percucurri, tamquam descendentem ad nos spiritum dei a sapientia usque ad timorem, ut nos ascendamus a timore ad sapientiam: [initium] enim [sapientiae timor domini]. ita ergo et septenarius spiritus et unus spiritus, septenaria operatione unus. an aliquid euidentius uultis? pentecosten diem festum scriptura sancta de septimanis factum commemorat. habes in scriptura Tobi: euidenter dicit istum diem festum factum de septimanis. septies enim septeni quadraginta nouem in summa redeunt. sed, tamquam ut redeatur ad caput - spiritu enim sancto ad unitatem colligimur, non ab unitate dispergimur - ideo ad XLVIIII additur unum honor unitatis, et fiunt quinquaginta. non ergo iam sine causa quinquagesimo die, post ascensionem domini uenit spiritus sanctus. resurgit dominus, ascendit ab inferis, nondum in caelum. ab illa resurrectione, ab illa ab inferis adsumptione numerantur quinquaginta dies; et uenit spiritus sanctus in quinquagenario numero tamquam natalem sibi apud nos faciens. quadraginta enim diebus hic conuersatus est cum discipulis suis; quadragensimo die ascendit in caelum, et peractis ibi decem diebus, tamquam decem praeceptorum signo uenit spiritus sanctus, quia nemo implet legem nisi per gratiam spiritus sancti. itaque, fratres, uidetis manifeste septenarium istum numerum ad sanctum spiritum pertinere. quisquis autem non cohaeret unitati Christi et oblatrat aduersus unitatem Christi intellegendus est non habere spiritum sanctum. contentiones enim et dissensiones et diuisiones non faciunt nisi animales, de quibus apostolus dicit: [animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei]. deinde scriptum est et in epistula Iudae apostoli: [hi sunt qui segregant semetipsos] - reprehendens loquebatur - [hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes]. quid manifestius? quid euidentius? merito ueniunt, et si eadem credentes quae nos, tamen accepturi spiritum sanctum, quem habere non possunt quamdiu sunt hostes unitatis? hos autem comparat apostolus magis faraonis: [habentes], inquit, [formam pietatis, sed uirtutem eius abnegantes]. habendo formam pietatis similia fecerunt, sed uirtutem eius abnegantes in signo tertio defecerunt. sed adhuc quaerite mecum quare in tertio defecerunt. in secundo enim defecissent, in primo, in quarto, quid interest ubi deficerent defecturi? quare ergo in tertio? sed prius uidete, quod promiseram, utrum illis magis haereticos comparauerit apostolus Paulus: [habentes], inquit, [formam pietatis, uirtutem autem eius abnegantes et hos deuita. ex his sunt qui penetrant domos, et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur uariis desideriis, semper discentes, et ad ueritatis scientiam numquam peruenientes]. testimonium quippe de ecclesia catholica semper audiunt, et ad ecclesiam catholicam uenire nolunt. [semper discentes]. neque enim non semper audiunt: [in semine tuo benedicentur omnes gentes]? non semper audiunt: [postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae]? non semper audiunt: [commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium]? non semper audiunt: [dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae]? semper ista audiunt, sed semper discentes et ad ueritatis scientiam numquam peruenientes. uidete iam quod promisi, quid apostolus consequenter adiungat: [sicut autem Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt ueritati: homines mente corrupti, reprobi circa fidem]. quid deinde? [sed ultra non proficient]. merito in tertio signo deficiunt, sed ultra non proficiunt. quare non proficiunt? [dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit]. iam uidete quare in tertio signo defecerint. mementote eos, qui aduersantur unitati, non habere spiritum sanctum. tria uero illa praecepta prima in decalogo ad dei dilectionem pertinere intelleguntur, ut septem cetera intellegantur ad dilectionem proximi pertinere, ut duabus tabulis legis et decem praeceptis duo illa tamquam summaria praecepta teneantur: [diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota uirtute tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae]. referamus ergo tria prima praecepta ad dilectionem dei. quae tria prima? primum: [non erunt tibi dii alii praeter me]. cui contraria plaga est aquae conuersae in sanguinem, propter quod summum principium creatoris ad simulationem carnis adductum est. secundum praeceptum: [ne accipias nomen domini dei tui in uanum], pertinet, quantum arbitror, ad uerbum dei, quod est filius dei: [unus enim deus, et unus dominus noster Iesus Christus, per quem omnia]. Contra uerbum ranae. uide contra uerbum ranas, contra rationem strepitum, contra ueritatem uanitatem. tertium praeceptum de sabbato, pertinens ad spiritum sanctum propter sanctificationem, quae prima in sabbato sonuit: quod uobis paulo ante uehementer, quantum potuimus, commendauimus. huic praecepto contraria inquietudo in muscis de corruptione nascentibus, in oculos irruentibus; unde et illi dicti sunt homines mente corrupti. ideo in hoc tertio signo defecerunt, qui unitatis inimici spiritum sanctum non habuerunt. facit enim hoc spiritus sanctus poena. aliud enim facit gratia, aliud poena; aliud enim facit implendo, aliud deserendo. denique, ut iam euidenter ipsis confitentibus faraonis magis agnoscere ualeamus, quomodo appellatus est in euangelio spiritus dei, uideamus quod nomen accepit. obicientes domino conuicium Iudaei cum dixissent: [hic non eicit daemonia nisi in Belzebub principe daemoniorum], respondit ille: [si ego in spiritu dei eicio daemonia, certe superuenit in uos regnum dei]. quod alius euangelista sic narrat: [si ego in digito dei eicio daemonia]. quod ille dixit spiritus dei, alius dixit digitus dei. ergo spiritus dei, digitus dei. ideo lex data scripta digito dei, quae lex data est in monte Sina quinquagesimo die post occisionem ouis. celebrato pascha a populo Iudaeorum implentur quinquaginta dies post occisionem ouis, et datur lex scripta digito dei. implentur quinquaginta dies post occisionem Christi, et uenit spiritus sanctus, hoc est, digitus dei. gratias domino occultanti prouidenter, aperienti suauiter. iam uidete hoc etiam faraonis magos euidentissime confiteri. deficientes in tertio signo dixerunt: [digitus dei est hic]. laudemus dominum, datorem intellectus, datorem uerbi. haec si non mysteriis tegerentur, numquam studiose quaererentur. si autem non studiose quaererentur, non tam suauiter inuenirentur.



Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page