OMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

Liber Undecimus

Dig.11.1.0. De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.
Dig.11.2.0. De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.
Dig.11.3.0. De servo corrupto.
Dig.11.4.0. De fugitivis.
Dig.11.5.0. De aleatoribus.
Dig.11.6.0. Si mensor falsum modum dixerit.
Dig.11.7.0. De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.
Dig.11.8.0. De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.


Dig.11.1.0. De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.


Dig.11.1.1pr.

Callistratus 2 ed. monit.

Totiens heres in iure interrogandus est, qua ex parte heres sit, quotiens adversus eum actio instituitur et dubitat actor, qua ex parte is, cum quo agere velit, heres sit. est autem interrogatio tunc necessaria, cum in personam sit actio et ita, si certum petetur, ne, dum ignoret actor, qua ex parte adversarius defuncto heres exstiterit, interdum plus petendo aliquid damni sentiat.


Dig.11.1.1.1

Callistratus 2 ed. monit.

Interrogatoriis autem actionibus hodie non utimur, quia nemo cogitur ante iudicium de suo iure aliquid respondere, ideoque minus frequentantur et in desuetudinem abierunt. sed tantummodo ad probationes litigatoribus sufficiunt ea, quae ab adversa parte expressa fuerint apud iudices vel in hereditatibus vel in aliis rebus, quae in causis vertuntur.


Dig.11.1.2

Ulpianus 22 ad ed.

Edictum de interrogationibus ideo praetor proposuit, quia sciebat difficile esse ei, qui heredem bonorumve possessorem convenit, probare aliquem esse heredem bonorumve possessorem,


Dig.11.1.3

Paulus 17 ad ed.

Quia plerumque difficilis probatio aditae hereditatis est.


Dig.11.1.4pr.

Ulpianus 22 ad ed.

Voluit praetor adstringere eum qui convenitur ex sua in iudicio responsione, ut vel confitendo vel mentiendo sese oneret, simul etiam portionis, pro qua quisque heres extitit, ex interrogatione certioretur.


Dig.11.1.4.1

Ulpianus 22 ad ed.

Quod ait praetor: " qui in iure interrogatus responderit" sic accipiendum est apud magistratus populi romani vel praesides provinciarum vel alios iudices: ius enim eum solum locum esse, ubi iuris dicendi vel iudicandi gratia consistat, vel si domi vel itinere hoc agat.


Dig.11.1.5

Gaius 3 ad ed. provinc.

Qui interrogatur, an heres vel quota ex parte sit vel an in potestate habeat eum, cuius nomine noxali iudicio agitur, ad deliberandum tempus impetrare debet, quia, si perperam confessus fuerit, incommodo adficitur:


Dig.11.1.6pr.

Ulpianus 22 ad ed.

Et quia hoc defunctorum interest, ut habeant successores, interest et viventium, ne praecipitentur, quamdiu iuste deliberant.


Dig.11.1.6.1

Ulpianus 22 ad ed.

Interdum interrogatus quis, an heres sit, non cogitur respondere, ut puta si controversiam hereditatis ab alio patiatur: et ita divus hadrianus constituit, ne aut negando se heredem praeiudicet sibi aut dicendo heredem illigetur etiam ablata sibi hereditate.


Dig.11.1.7

Ulpianus 18 ad ed.

Si quis in iure interrogatus, an quadrupes quae pauperiem fecit eius sit, responderit, tenetur.


Dig.11.1.8

Paulus 22 ad ed.

Si quis interrogatus de servo qui damnum dedit, respondit suum esse servum, tenebitur lege aquilia quasi dominus et, si cum eo actum sit qui respondit, dominus ea actione liberatur.


Dig.11.1.9pr.

Ulpianus 22 ad ed.

Si sine interrogatione quis responderit se heredem, pro interrogato habetur.


Dig.11.1.9.1

Ulpianus 22 ad ed.

Interrogatum non solum a praetore accipere debemus, sed et ab adversario.


Dig.11.1.9.2

Ulpianus 22 ad ed.

Sed si servus interrogetur, nulla erit interrogatio, non magis quam si servus interroget.


Dig.11.1.9.3

Ulpianus 22 ad ed.

Alius pro alio non debet respondere cogi, an heres sit: de se enim debet quis in iudicio interrogari, hoc est cum ipse convenitur.


Dig.11.1.9.4

Ulpianus 22 ad ed.

Celsus libro quinto digestorum scribit: si defensor in iudicio interrogatus, an is quem defendit heres vel quota ex parte sit, falso responderit, ipse quidem defensor adversario tenebitur, ipsi autem quem defendit nullum facit praeiudicium. veram itaque esse celsi sententiam dubium non est. an ergo non videatur defendere, si non responderit, videndum: quod utique consequens erit dicere, quia non plene defendit.


Dig.11.1.9.5

Ulpianus 22 ad ed.

Qui interrogatus heredem se responderit nec adiecerit ex qua parte, ex asse respondisse dicendum est, nisi forte ita interrogetur, an ex dimidia parte heres sit, et responderit " heres sum": hic enim magis eum puto ad interrogatum respondisse.


Dig.11.1.9.6

Ulpianus 22 ad ed.

Illud quaeritur, an quis cogatur respondere, utrum ex testamento heres sit, et utrum suo nomine ei quaesita sit hereditas an per eos quos suo iuri subiectos habet vel per eum cui heres extitit. summatim igitur praetor cognoscere debebit, cum quaeratur, an quis respondere debeat quo iure heres sit, ut, si valde interesse compererit, plenius responderi iubeat. quae optinere debent non solum in heredibus sed etiam in honorariis successoribus.


Dig.11.1.9.7

Ulpianus 22 ad ed.

Denique iulianus scribit eum quoque, cui est hereditas restituta, debere in iure interrogatum respondere, an ei hereditas sit restituta.


Dig.11.1.9.8

Ulpianus 22 ad ed.

Si de peculio agatur, non oportere responderi a patre vel domino, an in potestate habeat filium vel servum, quia hoc solum quaeritur, an peculium apud eum cum quo agitur est.


Dig.11.1.10

Paulus 48 ad ed.

Non alienum est eum, a quo damni infecti stipulari velimus, interrogare in iure, an aedes eius vel locus sit, ex quo damnum timeatur, et pro qua parte, ut, si neget suum praedium esse nec caveat damni infecti, aut cedere aut, resistendum putaverit, quasi dolo versatus tradere compellatur.


Dig.11.1.11pr.

Ulpianus 22 ad ed.

De aetate quoque interdum interrogatus respondere debebit.


Dig.11.1.11.1

Ulpianus 22 ad ed.

Si quis, cum heres non esset, interrogatus responderit ex parte heredem esse, sic convenietur, atque si ex ea parte heres esset: fides enim ei contra se habebitur.


Dig.11.1.11.2

Ulpianus 22 ad ed.

Qui ex quadrante heres vel omnino cum heres non esset responderit se heredem ex asse, in assem instituta actione convenietur.


Dig.11.1.11.3

Ulpianus 22 ad ed.

Si, cum esset quis ex semisse heres, dixerit se ex quadrante, mendacii hanc poenam feret, quod in solidum convenitur: non enim debuit mentiri, dum se minoris portionis heredem adseverat. interdum tamen iusta ratione potest opinari esse heredem ex minore parte: quid enim, si nescit sibi partem adcrevisse vel ex incerta parte fuit institutus? cur ei responsum noceat?


Dig.11.1.11.4

Ulpianus 22 ad ed.

Qui tacuit quoque apud praetorem, in ea causa est, ut instituta actione in solidum conveniatur, quasi negaverit se heredem esse. nam qui omnino non respondit, contumax est: contumaciae autem poenam hanc ferre debet, ut in solidum conveniatur, quemadmodum si negasset, quia praetorem contemnere videtur.


Dig.11.1.11.5

Ulpianus 22 ad ed.

Quod autem ait praetor " omnino non respondisse", posteriores sic exceperunt, ut omnino non respondisse videatur, qui ad interrogatum non respondit, id est pros epos.


Dig.11.1.11.6

Ulpianus 22 ad ed.

Si interrogatus quis, an ex asse heres esset, responderit ex parte, si ex dimidia esset, nihil ei nocere responsum: quae sententia humana est.


Dig.11.1.11.7

Ulpianus 22 ad ed.

Nihil interest, neget quis an taceat interrogatus an obscure respondeat, ut incertum dimittat interrogatorem.


Dig.11.1.11.8

Ulpianus 22 ad ed.

Ex causa succurri ei, qui interrogatus respondit, non dubitamus: nam et si quis interrogatus, an patri heres esset, responderit, mox prolato testamento inventus sit exheredatus, aequissimum est succurri ei: et ita celsus scribit, hic quidem et alia ratione, quod ea quae postea emergunt auxilio indigent: quid enim si occultae tabulae et remotae postea prolatae sunt? cur noceat ei, qui id responderit, quod in praesentiarum videbatur? idem dico et si qui heredem se responderit, mox falsum vel inofficiosum vel irritum testamentum fuerit pronuntiatum: non enim improbe respondit, sed scriptura ductus.


Dig.11.1.11.9

Ulpianus 22 ad ed.

Qui interrogatus responderit, sic tenetur quasi ex contractu obligatus pro quo pulsabitur, dum ab adversario interrogatur: sed et si a praetore fuerit interrogatus, nihil facit praetoris auctoritas, sed ipsius responsum sive mendacium.


Dig.11.1.11.10

Ulpianus 22 ad ed.

Qui iusto errore ductus negaverit se heredem, venia dignus est.


Dig.11.1.11.11

Ulpianus 22 ad ed.

Sed et si quis sine dolo malo, culpa tamen responderit, dicendum erit absolvi eum debere, nisi culpa dolo proxima sit.


Dig.11.1.11.12

Ulpianus 22 ad ed.

Celsus scribit licere responsi paenitere, si nulla captio ex eius paenitentia sit actoris: quod verissimum mihi videtur, maxime si quis postea plenius instructus quid faciat, instrumentis vel epistulis amicorum iuris sui edoctus.


Dig.11.1.12pr.

Paulus 17 ad ed.

Si filius, qui abstinuit se paterna hereditate, in iure interrogatus responderit se heredem esse, tenebitur: nam ita respondendo pro herede gessisse videtur. sin autem filius, qui se abstinuit, interrogatus tacuerit, succurrendum est ei: quia hunc qui abstinuit praetor non habet heredis loco.


Dig.11.1.12.1

Paulus 17 ad ed.

Exceptionibus, quae institutis in iudicio contra reos actionibus opponuntur, etiam is uti potest, qui ex sua responsione convenitur, veluti pacti conventi, rei iudicatae et ceteris.


Dig.11.1.13pr.

Paulus 2 ad plaut.

Confessionibus falsis respondentes ita obligantur, si eius nomine, de quo quis interrogatus sit, cum aliquo sit actio, quia quae cum alio actio esset, si dominus esset, in nosmet confessione nostra conferimus. et si eum, qui in potestate patris esset, respondissem filium meum esse, ita me obligari, si aetas eius pateretur, ut filius meus esse possit, quia falsae confessiones naturalibus convenire deberent. propter quae fiat, ut patris familias nomine respondendo non obliger.


Dig.11.1.13.1

Paulus 2 ad plaut.

Eum, qui patrem familias suum esse responderit servum, non teneri noxali actione: ac ne, si bona fide liber homo mihi serviat, mecum noxali iudicio agi potest et, si actum fuerit, manebit integra actio cum ipso qui admisit.


Dig.11.1.14pr.

Iavolenus 9 ex cass.

Si is, cuius nomine noxae iudicium acceptum est, manente iudicio liber iudicatus est, reus absolvi debet, nec quicquam interrogatio in iure facta proderit, quia eius personae, cuius nomine quis cum alio actionem habet, obligationem transferre potest in eum, qui in iure suum esse confitetur, velut alienum servum suum esse confitendo: liberi autem hominis nomine quia cum alio actio non est, ne per interrogationem quidem aut confessionem transferri poterit. quo casu eveniet, ut non recte hominis liberi nomine actum sit cum eo qui confessus est.


Dig.11.1.14.1

Iavolenus 9 ex cass.

In totum autem confessiones ita ratae sunt, si id, quod in confessionem venit, et ius et naturam recipere potest.


Dig.11.1.15pr.

Pomponius 18 ad sab.

Si ante aditam hereditatem servum hereditarium meum esse respondeam, teneor, quia domini loco habetur hereditas.


Dig.11.1.15.1

Pomponius 18 ad sab.

Mortuo servo, quem in iure interrogatus suum esse confessus sit, non tenetur is qui respondit, quemadmodum, si proprius eius fuisset, post mortem eius non teneretur.


Dig.11.1.16pr.

Ulpianus 37 ad ed.

Si servus ab hostibus captus sit, de quo quis in iure interrogatus responderit in sua potestate esse, quamvis iura postliminiorum possint efficere dubitare nos, adtamen non puto locum esse noxali actioni, quia non est in nostra potestate.


Dig.11.1.16.1

Ulpianus 37 ad ed.

Quamquam autem placet etiam eum teneri, qui alienum servum suum fassus esset, adtamen rectissime placuit eum demum teneri, qui suum potuit habere, ceterum, si dominium quaerere non potuit, non teneri.


Dig.11.1.17

Ulpianus 38 ad ed.

Si servus non sit unius, sed plurium et omnes mentiti sunt eum in sua potestate non esse vel quidam ex illis, aut dolo fecerunt quo minus sit in potestate, unusquisque illorum tenebitur in solidum, quemadmodum tenerentur, si haberent in potestate: is vero, qui nihil dolo fecerit quo minus in potestate haberet, vel non negavit, non tenebitur.


Dig.11.1.18

Iulianus 4 ad urs. ferocem.

Qui ex parte dimidia heres erat cum absentem coheredem suum defendere vellet, ut satisdationis onus evitare possit, respondit se solum heredem esse et condemnatus est: quaerebat actor, cum ipse solvendo non esset, an rescisso superiore iudicio in eum, qui re vera heres erat, actio dari deberet. proculus respondit rescisso iudicio posse agi, idque est verum.


Dig.11.1.19

Papinianus 8 quaest.

Si filius, cum pro patre suo ageret, taceat interrogatus, omnia perinde observanda erunt, ac si non esset interrogatus.


Dig.11.1.20pr.

Paulus 2 quaest.

Qui servum alienum responderit suum esse, si noxali iudicio conventus sit, dominum liberat: aliter atque si quis confessus sit se occidisse servum quem alius occidit, vel si quis responderit se heredem: nam his casibus non liberatur qui fecit vel qui heres est. nec haec inter se contraria sunt: nam superiore casu ex persona servi duo tenentur, sicut in servo communi dicimus, ubi altero convento alter quoque liberatur: at is qui confitetur se occidisse vel vulnerasse suo nomine tenetur, nec debet impunitum esse delictum eius qui fecit propter eum qui respondit: nisi quasi defensor eius qui admisit vel heredis litem subiit hoc genere: tunc enim in factum exceptione data summovendus est actor, quia ille negotiorum gestorum vel mandati actione recepturus est quod praestitit: idem est in eo, qui mandatu heredis heredem se esse respondit vel cum eum alias defendere vellet.


Dig.11.1.20.1

Paulus 2 quaest.

In iure interrogatus, an fundum possideat, quaero an respondere cogendus sit et quota ex parte fundum possideat. respondi: iavolenus scribit possessorem fundi cogi debere respondere, quota ex parte fundum possideat, ut si minore ex parte possidere se dicat, in aliam partem, quae non defenderetur, in possessionem actor mittatur.


Dig.11.1.20.2

Paulus 2 quaest.

Idem et si damni infecti caveamus: nam et hic respondere debet, quota ex parte eius sit praedium, ut ad eam partem stipulationem accomodemus: poena autem non repromittentis haec est, ut in possessionem eamus, et ideo eo pertinet scire an possideat.


Dig.11.1.21

Ulpianus 22 ad ed.

Ubicumque iudicem aequitas moverit, aeque oportere fieri interrogationem dubium non est.


Dig.11.1.22

Scaevola 4 dig.

Procuratore caesaris ob debitum fiscale interrogante unus ex filiis, qui nec bonorum possessionem acceperat nec heres erat, respondit se heredem esse: an quasi interrogatoria creditoribus ceteris teneatur? respondit ab his, qui in iure non interrogassent, ex responso suo conveniri non posse.


Dig.11.2.0. De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.


Dig.11.2.1

Pomponius 13 ad sab.

Si inter plures familiae erciscundae agetur et inter eosdem communi dividundo aut finium regundorum, eundem iudicem sumendum: praeterea, quo facilius coire coheredes vel socii possunt, in eundem locum omnium praesentiam fieri oportet.


Dig.11.2.2

Papinianus 2 quaest.

Cum ex pluribus tutoribus unus, quod ceteri non sint idonei, convenitur, postulante eo omnes ad eundem iudicem mittuntur: et hoc rescriptis principum continetur.


Dig.11.3.0. De servo corrupto.


Dig.11.3.1pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Ait praetor: " qui servum servam alienum alienam recepisse persuasisseve quid ei dicetur dolo malo, quo eum eam deteriorem faceret, in eum quanti ea res erit in duplum iudicium dabo. "


Dig.11.3.1.1

Ulpianus 23 ad ed.

Qui bona fide servum emit, hoc edicto non tenebitur, quia nec ipse poterit servi corrupti agere, quia nihil eius interest servum non corrumpi: et sane, si quis hoc admiserit, eveniet, ut duobus actio servi corrupti competat, quod est absurdum. sed nec eum, cui bona fide homo liber servit, hanc actionem posse exercere opinamur.


Dig.11.3.1.2

Ulpianus 23 ad ed.

Quod autem praetor ait " recepisse", ita accipimus, si susceperit servum alienum ad se: et est proprie recipere refugium abscondendi causa servo praestare vel in suo agro vel in alieno loco aedificiove.


Dig.11.3.1.3

Ulpianus 23 ad ed.

Persuadere autem est plus quam compelli atque cogi sibi parere. sed persuadere twn meswn estin, nam et bonum consilium quis dando potest suadere et malum: et ideo praetor adiecit " dolo malo, quo eum deteriorem faceret": neque enim delinquit, nisi qui tale aliquid servo persuadet, ex quo eum faciat deteriorem. qui igitur servum sollicitat ad aliquid vel faciendum vel cogitandum improbe, hic videtur hoc edicto notari.


Dig.11.3.1.4

Ulpianus 23 ad ed.

Sed utrum ita demum tenetur, si bonae frugi servum perpulit ad delinquendum, an vero et si malum hortatus est vel malo monstravit, quemadmodum faceret? et est verius etiam si malo monstravit, in quem modum delinqueret, teneri eum. immo et si erat servus omnimodo fugiturus vel furtum facturus, hic vero laudator huius propositi extitit, tenetur: non enim oportet laudando augeri malitiam. sive ergo bonum servum fecerit malum sive malum fecerit deteriorem, corrupisse videbitur.


Dig.11.3.1.5

Ulpianus 23 ad ed.

Is quoque deteriorem facit, qui servo persuadet, ut iniuriam faceret vel furtum vel fugeret vel alienum servum ut sollicitaret vel ut peculium intricaret, aut amator existeret vel erro vel malis artibus esset deditus vel in spectaculis nimius vel seditiosus: vel si actori suasit verbis sive pretio, ut rationes dominicas intercideret adulteraret vel etiam ut rationem sibi commissam turbaret:


Dig.11.3.2

Paulus 19 ad ed.

Vel luxuriosum vel contumacem fecit: quive ut stuprum pateretur persuadet.


Dig.11.3.3pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Dolo malo adiecto calliditatem notat praetor eius qui persuadet: ceterum si quis sine dolo deteriorem fecerit, non notatur, et si lusus gratia fecit, non tenetur.


Dig.11.3.3.1

Ulpianus 23 ad ed.

Unde quaeritur, si quis servo alieno suaserit in tectum ascendere vel in puteum descendere et ille parens ascenderit vel descenderit et ceciderit crusque vel quid aliud fregerit vel perierit, an teneatur: et si quidem sine dolo malo fecerit, non tenetur, si dolo malo, tenebitur.


Dig.11.3.4

Paulus 19 ad ed.

Sed commodius est utili lege aquilia eum teneri.


Dig.11.3.5pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Doli verbum etiam ad eum qui recepit referendum est, ut non alius teneatur, nisi qui dolo malo recepit: ceterum si quis, ut domino custodiret, recepit vel humanitate vel misericordia ductus vel alia probata atque iusta ratione, non tenebitur.


Dig.11.3.5.1

Ulpianus 23 ad ed.

Si quis dolo malo persuaserit quid servo quem liberum putabat, mihi videtur teneri eum oportere: maius enim delinquit, qui liberum putans corrumpit: et ideo, si servus fuerit, tenebitur.


Dig.11.3.5.2

Ulpianus 23 ad ed.

Haec actio etiam adversus fatentem in duplum est, quamvis aquilia infitiantem dumtaxat coerceat.


Dig.11.3.5.3

Ulpianus 23 ad ed.

Si servus servave fecisse dicetur, iudicium cum noxae deditione redditur.


Dig.11.3.5.4

Ulpianus 23 ad ed.

Haec actio refertur ad tempus servi corrupti vel recepti, non ad praesens, et ideo et si decesserit vel alienatus sit vel manumissus, nihilo minus locum habebit actio, nec extinguitur manumissione semel nata actio:


Dig.11.3.6

Paulus 19 ad ed.

Praeteritae enim utilitatis aestimatio in hoc iudicium versatur:


Dig.11.3.7

Ulpianus 23 ad ed.

Nam et mali servi forsitan consequuntur libertatem et posterior causa interdum tribuit manumissionis iustam rationem.


Dig.11.3.8

Paulus 19 ad ed.

Sed et heres eius, cuius servus corruptus est, habet hanc actionem, non solum si manserit in hereditate servus, sed et si exierit, forte legatus.


Dig.11.3.9pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Si quis servum communem meum et suum corruperit, apud iulianum libro nono digestorum quaeritur, an hac actione teneri possit, et ait teneri eum socio: praeterea poterit et communi dividundo et pro socio, si socii sint, teneri, ut iulianus ait. sed cur deteriorem facit iulianus condicionem socii, si cum socio agat, quam si cum extraneo agit? nam qui cum extraneo agit, sive recepit sive corruperit agere potest, qui cum socio, sine alternatione, id est si corrupit. nisi forte non putavit iulianus hoc cadere in socium: nemo enim suum recipit. sed si celandi animo recepit, potest defendi teneri eum.


Dig.11.3.9.1

Ulpianus 23 ad ed.

Si in servo ego habeam usum fructum, tu proprietatem, si quidem a me sit deterior factus, poteris mecum experiri, si tu id feceris, ego agere utili actione possum; ad omnes enim corruptelas haec actio pertinet et interesse fructuarii videtur bonae frugi servum esse, in quo usum fructum habet. et si forte alius eum receperit vel corruperit, utilis actio fructuario competit.


Dig.11.3.9.2

Ulpianus 23 ad ed.

Datur autem actio quanti ea res erit eius dupli.


Dig.11.3.9.3

Ulpianus 23 ad ed.

Sed quaestionis est, aestimatio utrum eius dumtaxat fieri debeat, quod servus in corpore vel in animo damni senserit, hoc est quanto vilior servus factus sit, an vero et ceterorum. et neratius ait tanti condemnandum corruptorem, quanti servus ob id, quod subpertus sit, minoris sit.


Dig.11.3.10

Paulus 19 ad ed.

In hoc iudicium etiam rerum aestimatio venit, quas secum servus abstulit, quia omne damnum duplatur, neque intererit, ad eum perlatae fuerint res an ad alium sive etiam consumptae sint: etenim iustius est eum teneri, qui princeps fuerit delicti, quam eum quaeri, ad quem res perlatae sunt.


Dig.11.3.11pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Neratius ait postea furta facta in aestimationem non venire. quam sententiam veram puto: nam et verba edicti " quanti ea res erit" omne detrimentum recipiunt.


Dig.11.3.11.1

Ulpianus 23 ad ed.

Servo persuasi, ut chirografa debitorum corrumpat: videlicet tenebor. sed si consuetudine peccandi postea et rationes ceteraque similia instrumenta subtraxerit vel interleverit deleverit, dicendum erit corruptorem horum nomine non teneri.


Dig.11.3.11.2

Ulpianus 23 ad ed.

Quamvis autem rerum subtractarum nomine servi corrupti competat actio, tamen et furti agere possumus, ope enim consilio sollicitatoris videntur res abesse: nec sufficiet alterutra actione egisse, quia altera alteram non minuit. idem et in eo, qui servum recepit et celavit et deteriorem fecit, iulianus scribit: sunt enim diversa maleficia furis et eius qui deteriorem servum facit: hoc amplius et condictionis nomine tenebitur. quamvis enim condictione hominem, poenam autem furti actione consecutus sit, tamen et quod interest debebit consequi actione servi corrupti,


Dig.11.3.12

Paulus 19 ad ed.

Quia manet reus obligatus etiam rebus redditis.


Dig.11.3.13pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Haec actio perpetua est, non temporaria: et heredi ceterisque successoribus competit, in heredem non dabitur, quia poenalis est.


Dig.11.3.13.1

Ulpianus 23 ad ed.

Sed et si quis servum hereditarium corruperit, hac actione tenebitur: sed et petitione hereditatis quasi praedo tenebitur,


Dig.11.3.14pr.

Paulus 19 ad ed.

Ut tantum veniat in hereditatis petitionem quantum in hanc actionem.


Dig.11.3.14.1

Paulus 19 ad ed.

De filio filiave familias corruptis huic edicto locus non est, quia servi corrupti constituta actio est, qui in patrimonio nostro esset, et pauperiorem se factum esse dominus probare potest dignitate et fama domus integra manente: sed utilis competit officio iudicis aestimanda, quoniam interest nostra animum liberorum nostrorum non corrumpi.


Dig.11.3.14.2

Paulus 19 ad ed.

Si servus communis meus et tuus proprium meum servum corruperit, sabinus non posse agi cum socio, perinde atque si proprius meus servus corrupisset conservum. item si servus communis extraneum corruperit, videndum est, utrum cum duobus agi debeat an et cum singulis exemplo ceterarum noxarum: et magis est, ut unusquisque in solidum teneatur, altero autem solvente alterum liberari.


Dig.11.3.14.3

Paulus 19 ad ed.

Si is, in quo usum fructum habeo, servum meum corruperit, erit mihi actio cum domino proprietatis.


Dig.11.3.14.4

Paulus 19 ad ed.

Pignoris dati nomine debitor habet hanc actionem.


Dig.11.3.14.5

Paulus 19 ad ed.

In hac actione non extra rem duplum est: id enim quod damni datum est duplatur.


Dig.11.3.14.6

Paulus 19 ad ed.

His consequenter et illud probatur, ut si servo meo persuaseris, ut titio furtum faciat, non solum in id teneris, quo deterior servus effectus est, sed et in id quod titio praestaturus sim.


Dig.11.3.14.7

Paulus 19 ad ed.

Item non solum si mihi damnum dederit consilio tuo, sed etiam si extraneo, eo quoque nomine mihi teneris, quod ego lege aquilia obnoxius sim: aut si ex conducto teneor alicui, quod ei servum locavi et propter te deterior factus sit, teneberis et hoc nomine, et si qua talia sint.


Dig.11.3.14.8

Paulus 19 ad ed.

Aestimatio autem habetur in hac actione, quanti servus utilior factus sit, quod officio iudicis expedietur:


Dig.11.3.14.9

Paulus 19 ad ed.

Interdum tamen et inutilis sit, ut non expediat talem servum habere. utrum ergo et pretium cogitur dare sollicitator et servum dominus lucrifacit, an vero cogi debet dominus restituere servum et pretium servi accipere? et verius est electionem domino dari, sive servum detinere cupit et damnum, quanti deterior servus factus est, in duplum accipere, vel servo restituto, si copiam huius rei habeat, pretium consequi, quod si non habeat, pretium quidem simili modo accipere, cedere autem sollicitatori periculo eius de dominio servi actionibus. quod tamen de restitutione hominis dicitur, tunc locum habet, cum homine vivo agitur. quid autem si manumisso eo agatur? non facile apud iudicem audietur dicendo ideo se manumisisse, quoniam habere noluerat domi, ut et pretium habeat et libertum.


Dig.11.3.15

Gaius 6 ad ed. provinc.

Corrumpitur animus servi et si persuadeatur ei, ut dominum contemneret.


Dig.11.3.16

Alfenus 2 dig.

Dominus servum dispensatorem manumisit, postea rationes ab eo accepit et cum eis non constaret, comperit apud quandam mulierculam pecuniam eum consumpsisse: quaerebatur, possetne agere servi corrupti cum ea muliere, cum is servus iam liber esset. respondi posse, sed etiam furti de pecuniis quas servus ad eam detulisset.


Dig.11.3.17

Marcianus 4 reg.

Servi corrupti nomine et constante matrimonio marito in mulierem datur actio, sed favore nuptiarum in simplum.


Dig.11.4.0. De fugitivis.


Dig.11.4.1pr.

Ulpianus 1 ad ed.

Is qui fugitivum celavit fur est.


Dig.11.4.1.1

Ulpianus 1 ad ed.

Senatus censuit, ne fugitivi admittantur in saltus neque protegantur a vilicis vel procuratoribus possessorum et multam statuit: his autem, qui intra viginti dies fugitivos vel dominis reddidissent vel apud magistratus exhibuissent, veniam in ante actum dedit: sed et deinceps eodem senatus consulto impunitas datur ei, qui intra praestituta tempora, quam repperit fugitivos in agro suo, domino vel magistratibus tradiderit.


Dig.11.4.1.2

Ulpianus 1 ad ed.

Hoc autem senatus consultum aditum etiam dedit militi vel pagano ad investigandum fugitivum in praedia senatorum vel paganorum ( cui rei etiam lex fabia prospexerat et senatus consultum modesto consule factum), ut fugitivos inquirere volentibus litterae ad magistratus dentur, multa etiam centum solidorum in magistratus statuta, si litteris acceptis inquirentes non adiuvent. sed et in eum, qui quaeri apud se prohibuit, eadem poena statuta. est etiam generalis epistula divorum marci et commodi, qua declaratur et praesides et magistratus et milites stationarios dominum adiuvare debere inquirendis fugitivis, et ut inventos redderent, et ut hi, apud quos delitescant, puniantur, si crimine contingantur.


Dig.11.4.1.3

Ulpianus 1 ad ed.

Unusquisque eorum, qui fugitivum adprehendit, in publicum deducere debet.


Dig.11.4.1.4

Ulpianus 1 ad ed.

Et merito monentur magistratus eos diligenter custodire, ne evadant.


Dig.11.4.1.5

Ulpianus 1 ad ed.

Fugitivum accipe et si quis erro sit. fugitivi autem appellatione ex fugitiva natum non contineri labeo libro primo ad edictum scribit.


Dig.11.4.1.6

Ulpianus 1 ad ed.

In publicum deduci intelleguntur qui magistratibus municipalibus traditi sunt vel publicis ministeriis.


Dig.11.4.1.7

Ulpianus 1 ad ed.

Diligens custodia etiam vincire permittit.


Dig.11.4.1.8

Ulpianus 1 ad ed.

Tamdiu autem custodiuntur, quamdiu ad praefectum vigilum vel ad praesidem deducantur.


Dig.11.4.1.8a

Ulpianus 1 ad ed.

Eorumque nomina et notae et cuius se quis esse dicat ad magistratus deferantur, ut facilius adgnosci et percipi fugitivi possint ( notae autem verbo etiam cicatrices continentur): idem iuris est, si haec in scriptis publice vel in aedes proponas.


Dig.11.4.2

Callistratus 6 cogn.

Fugitivi simplices dominis reddendi sunt: sed si pro libero se gesserint, gravius coerceri solent.


Dig.11.4.3

Ulpianus 7 de off. procons.

Divus pius rescripsit eum, qui fugitivum vult requirere in praediis alienis, posse adire praesidem litteras ei daturum et, si ita res exegerit, apparitorem quoque, ut ei permittatur ingredi et inquirere, et poenam eundem praesidem in eum constituere, qui inquiri non permiserit. sed et divus marcus oratione, quam in senatu recitavit, facultatem dedit ingrediendi tam caesaris quam senatorum et paganorum praedia volentibus fugitivos inquirere scrutarique cubilia atque vestigia occultantium.


Dig.11.4.4

Paulus 1 sent.

Limenarchae et stationarii fugitivos deprehensos recte in custodiam retinent. magistratus municipales ad officium praesidis provinciae vel proconsulis comprehensos fugitivos recte transmittunt.


Dig.11.4.5

Tryphonus 1 disp.

Si in harenam fugitivus servus se dederit, ne isto quidem periculo, discriminis vitae tantum, sibi irrogato potestatem domini evitare poterit: nam divus pius rescripsit omnimodo eos dominis suis reddere sive ante pugnam ad bestias sive post pugnam, quoniam interdum aut pecunia interversa aut commisso aliquo maiore maleficio ad fugiendam inquisitionem vel iustitiam animadversionis in harenam se dare mallent. reddi ergo eos oportet.


Dig.11.5.0. De aleatoribus.


Dig.11.5.1pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Praetor ait: " si quis eum, apud quem alea lusum esse dicetur, verberaverit damnumve ei dederit sive quid eo tempore dolo eius subtractum est, iudicium non dabo. in eum, qui aleae ludendae causa vim intulerit, uti quaeque res erit, animadvertam. "


Dig.11.5.1.1

Ulpianus 23 ad ed.

Si rapinas fecerint inter se collusores, vi bonorum raptorum non denegabitur actio: susceptorem enim dumtaxat prohibuit vindicari, non et collusores, quamvis et hi indigni videantur.


Dig.11.5.1.2

Ulpianus 23 ad ed.

Item notandum, quod susceptorem verberatum quidem et damnum passum ubicumque et quandocumque non vindicat: verum furtum factum domi et eo tempore quo alea ludebatur, licet lusor non fuerit qui quid eorum fecerit, impune fit. domum autem pro habitatione et domicilio nos accipere debere certum est.


Dig.11.5.1.3

Ulpianus 23 ad ed.

Quod autem praetor negat se furti actionem daturum, videamus utrum ad poenalem actionem solam pertineat an et si ad exhibendum velit agere vel vindicare vel condicere. et est relatum apud pomponium solummodo poenalem actionem denegatam, quod non puto verum: praetor enim simpliciter ait " si quid subtractum erit, iudicium non dabo. "


Dig.11.5.1.4

Ulpianus 23 ad ed.

" in eum", inquit, " qui aleae ludendae causa vim intulerit, uti quaeque res erit, animadvertam. " haec clausula pertinet ad animadversionem eius qui compulit ludere, ut aut multa multetur aut in lautumias vel in vincula publica ducatur:


Dig.11.5.2pr.

Paulus 19 ad ed.

Solent enim quidam et cogere ad lusum vel ab initio vel victi dum retinent.


Dig.11.5.2.1

Paulus 19 ad ed.

Senatus consultum vetuit in pecuniam ludere, praeterquam si quis certet hasta vel pilo iaciendo vel currendo saliendo luctando pugnando quod virtutis causa fiat:


Dig.11.5.3

Marcianus 5 reg.

In quibus rebus ex lege titia et publicia et cornelia etiam sponsionem facere licet: sed ex aliis, ubi pro virtute certamen non fit, non licet.


Dig.11.5.4pr.

Paulus 19 ad ed.

Quod in convivio vescendi causa ponitur, in eam rem familia ludere permittitur.


Dig.11.5.4.1

Paulus 19 ad ed.

Si servus vel filius familias victus fuerit, patri vel domino competit repetitio. item si servus acceperit pecuniam, dabitur in dominum de peculio actio, non noxalis, quia ex negotio gesto agitur: sed non amplius cogendus est praestare, quam id quod ex ea re in peculio sit.


Dig.11.5.4.2

Paulus 19 ad ed.

Adversus parentes et patronos repetitio eius quod in alea lusum est utilis ex hoc edicto danda est.


Dig.11.6.0. Si mensor falsum modum dixerit.


Dig.11.6.1pr.

Ulpianus 24 ad ed.

Adversus mensorem agrorum praetor in factum actionem proposuit. a quo falli nos non oportet: nam interest nostra, ne fallamur in modi renuntiatione, si forte vel de finibus contentio sit vel emptor scire velit vel venditor, cuius modi ager veneat. ideo autem hanc actionem proposuit, quia non crediderunt veteres inter talem personam locationem et conductionem esse, sed magis operam beneficii loco praeberi et id quod datur ei, ad remunerandum dari et inde honorarium appellari: si autem ex locato conducto fuerit actum, dicendum erit nec tenere intentionem.


Dig.11.6.1.1

Ulpianus 24 ad ed.

Haec actio dolum malum dumtaxat exigit: visum est enim satis abundeque coerceri mensorem, si dolus malus solus conveniatur eius hominis, qui civiliter obligatus non est. proinde si imperite versatus est, sibi imputare debet qui eum adhibuit: sed et si neglegenter, aeque mensor securus erit: lata culpa plane dolo comparabitur. sed et si mercedem accepit, non omnem culpam eum praestare propter verba edicti: utique enim scit praetor et mercede eos intervenire.


Dig.11.6.1.2

Ulpianus 24 ad ed.

Is autem tenetur hac actione qui renuntiavit: sed renuntiasse et eum accipere debemus, qui per alium renuntiavit.


Dig.11.6.2pr.

Paulus 25 ad ed.

Vel per litteras.


Dig.11.6.2.1

Paulus 25 ad ed.

Sed si ego tibi, cum esses mensor, mandaverim, ut mensuram agri ageres et tu id titio delegaveris et ille dolo malo quid in ea re fecerit, tu teneberis, quia dolo malo versatus es, qui tali homini credidisti.


Dig.11.6.3pr.

Ulpianus 24 ad ed.

Si duobus mandavero et ambo dolose fecerint, adversus singulos in solidum agi poterit, sed altero convento, si satisfecerit, in alterum actionem denegari oportebit.


Dig.11.6.3.1

Ulpianus 24 ad ed.

Competit autem haec actio ei, cuius interfuit falsum modum renuntiatum non esse, hoc est vel emptori vel venditori, cui renuntiatio offuit.


Dig.11.6.3.2

Ulpianus 24 ad ed.

Pomponius tamen scribit, si emptor plus dederit venditori propter renuntiationem, quia condicere potest quod plus dedit, agi cum mensore non posse: nihil enim emptoris interesse, cum possit condicere: nisi solvendo venditor non fuit: tunc enim mensor tenebitur.


Dig.11.6.3.3

Ulpianus 24 ad ed.

Sed si venditor maiorem modum tradiderit fraudatus a mensore, consequenter dicit pomponius non esse actionem adversus mensorem, quia est ex vendito actio adversus emptorem, nisi et hic emptor solvendo non sit.


Dig.11.6.3.4

Ulpianus 24 ad ed.

Idem pomponius scribit, si propter iudicium adhibitus mensor fraudaverit me in renuntiatione, teneri eum, si ob hoc de iudicio minus tuli: plane si a iudice adhibitus contra me renuntiaverit dolo malo, dubitat, an teneri mihi debeat? quod magis admittit.


Dig.11.6.3.5

Ulpianus 24 ad ed.

Hanc actionem heredi similibusque personis dandam pomponius scribit: sed in heredem similesque personas denegandam ait.


Dig.11.6.3.6

Ulpianus 24 ad ed.

Servi autem nomine magis noxale quam de peculio competere ait, quamvis civilis actio de peculio competat.


Dig.11.6.4

Paulus 25 ad ed.

Haec actio perpetua est, quia initium rei non ad circumscriptionem, sed a suscepto negotio originem accipit.


Dig.11.6.5pr.

Ulpianus 24 ad ed.

Si mensor non falsum modum renuntiaverit, sed traxerit renuntiationem et ob hoc evenerit ut venditor liberetur, qui adsignaturum se modum intra certum diem promisit, haec actio locum non habet: sed nec dari utilem debere pomponius ait. erit ergo ad actionem de dolo decurrendum.


Dig.11.6.5.1

Ulpianus 24 ad ed.

Si, cum falsus modus renuntiatus esset, emptor cum venditore ex empto egisset, agere poterit etiam cum mensore: sed si nihil eius interest, condemnari mensorem non oportet. quod si non de toto modo qui deerat cum venditore egerit, sed de minore, consequenter scribit pomponius de residuo cum mensore agi posse.


Dig.11.6.5.2

Ulpianus 24 ad ed.

Hoc iudicium latius praetor porrexit: nam et si cuius alterius rei mensuram falsam renuntiavisse dicetur, haec actio competit. proinde si in aedificii mensura fefellit vel in frumenti vel in vini,


Dig.11.6.6

Paulus 24 ad ed.

Sive de itineris latitudine sive de servitute immittendi proiciendique quaeratur, sive aream vel tignum vel lapidem metiendo mentitus fuerit.


Dig.11.6.7pr.

Ulpianus 24 ad ed.

Vel cuius alterius rei, tenebitur.


Dig.11.6.7.1

Ulpianus 24 ad ed.

Et si mensor machinarius fefellerit, haec actio dabitur.


Dig.11.6.7.2

Ulpianus 24 ad ed.

Nec non illud quoque pomponius dicit etiam in eum, qui mensor non fuit, fefellit tamen in modo, competere hanc actionem.


Dig.11.6.7.3

Ulpianus 24 ad ed.

Hoc exemplo etiam adversus architectum actio dari debet qui fefellit: nam et divus severus adversus architectum et redemptorem actiones dandas decreverit.


Dig.11.6.7.4

Ulpianus 24 ad ed.

Ego etiam adversus tabularium puto actiones dandas, qui in computatione fefellit.


Dig.11.7.0. De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.


Dig.11.7.1

Ulpianus 10 ad ed.

Qui propter funus aliquid impendit, cum defuncto contrahere creditur, non cum herede.


Dig.11.7.2pr.

Ulpianus 25 ad ed.

Locum in quo servus sepultus est religiosum esse aristo ait.


Dig.11.7.2.1

Ulpianus 25 ad ed.

Qui mortuum in locum alienum intulit vel inferre curavit, tenebitur in factum actione. " in locum alterius" accipere debemus sive in agro sive in aedificio. sed hic sermo domino dat actionem, non bonae fidei possessori: nam cum dicat " in locum alterius", apparet de domino eum sentire, id est eo cuius locus est. sed et fructuarius inferendo tenebitur domino proprietatis. an et socius teneatur, si ignorante socio intulerit, tractari potest: est tamen verius familiae erciscundae vel communi dividundo conveniri eum posse.


Dig.11.7.2.2

Ulpianus 25 ad ed.

Praetor ait: " sive homo mortuus ossave hominis mortui in locum purum alterius aut in id sepulchrum, in quo ius non fuerit, illata esse dicentur. " qui hoc fecit, in factum actione tenetur et poena pecuniaria subicietur.


Dig.11.7.2.3

Ulpianus 25 ad ed.

De ea autem illatione praetor sensit, quae sepulturae causa fit.


Dig.11.7.2.4

Ulpianus 25 ad ed.

Purus autem locus dicitur, qui neque sacer neque sanctus est neque religiosus, sed ab omnibus huiusmodi nominibus vacare videtur.


Dig.11.7.2.5

Ulpianus 25 ad ed.

Sepulchrum est, ubi corpus ossave hominis condita sunt. celsus autem ait: non totus qui sepulturae destinatus est, locus religiosus fit, sed quatenus corpus humatum est.


Dig.11.7.2.6

Ulpianus 25 ad ed.

Monumentum est, quod memoriae servandae gratia existat.


Dig.11.7.2.7

Ulpianus 25 ad ed.

Si usum fructum quis habeat, religiosum locum non facit. sed et si alius proprietatem. alius usum fructum habuit, non faciet locum religiosum nec proprietarius, nisi forte ipsum qui usum fructum legaverit intulerit, cum in alium locum inferri tam oportune non posset: et ita iulianus scribit. alias autem invito fructuario locus religiosus non fiet: sed si consentiat fructuarius, magis est ut locus religiosus fiat.


Dig.11.7.2.8

Ulpianus 25 ad ed.

Locum qui servit nemo religiosum facit, nisi consentiat is cui servitus debetur. sed si non minus commode per alium locum servitute uti potest, non videtur servitutis impediendae causa id fieri, et ideo religiosus fit: et sane habet hoc rationem.


Dig.11.7.2.9

Ulpianus 25 ad ed.

Is qui pignori dedit agrum si in eum suorum mortuum intulerit, religiosum eum facit: sed et si ipse inferatur, idem est: ceterum alii concedere non potest.


Dig.11.7.3

Paulus 27 ad ed.

Ex consensu tamen omnium utilius est dicere religiosum posse fieri, idque pomponius scribit.


Dig.11.7.4

Ulpianus 25 ad ed.

Scriptus heres prius quam hereditatem adeat patrem familias mortuum inferendo locum facit religiosum, nec quis putet hoc ipso pro herede eum gerere: finge enim adhuc eum deliberare de adeunda hereditate. ego etiam si non heres eum intulerit, sed quivis alius herede cessante vel absente vel verente ne pro herede gerere videatur, tamen locum religiosum facere puto: plerumque enim defuncti ante sepeliuntur, quam quis heres eis existet. sed tunc locus fit religiosus, cum defuncti fuit: naturaliter enim videtur ad mortuum pertinere locus in quem infertur, praesertim si in eum locum inferatur, in quem ipse destinavit: usque adeo, ut etiamsi in legatum locum sit illatus ab herede, illatione tamen testatoris fit religiosus, si modo in alium locum tam oportune inferri non potuit.


Dig.11.7.5

Gaius 19 ad ed. provinc.

Familiaria sepulchra dicuntur, quae quis sibi familiaeque suae constituit, hereditaria autem, quae quis sibi heredibusque suis constituit.


Dig.11.7.6pr.

Ulpianus 25 ad ed.

Vel quod pater familias iure hereditario adquisiit. sed in utroque heredibus quidem ceterisque successoribus qualescumque fuerint licet sepeliri et mortuum inferre, etiamsi ex minima parte heredes ex testamento vel ab intestato sint, licet non consentiant alii. liberis autem cuiuscumque sexus vel gradus etiam filiis familiae et emancipatis idem ius concessum est, sive extiterint heredes sive sese abstineant. exheredatis autem, nisi specialiter testator iusto odio commotus eos vetuerit, humanitatis gratia tantum sepeliri, non etiam alios praeter suam posteritatem inferre licet. liberti autem nec sepeliri nec alios inferre poterunt, nisi heredes extiterint patrono, quamvis quidam inscripserint monumentum sibi libertisque suis fecisse: et ita papinianus respondit et saepissime idem constitutum est.


Dig.11.7.6.1

Ulpianus 25 ad ed.

Si adhuc monumentum purum est, poterit quis hoc et vendere et donare. si cenotaphium fit, posse hoc venire dicendum est: nec enim esse hoc religiosum divi fratres rescripserunt.


Dig.11.7.7pr.

Gaius 19 ad ed. provinc.

Is qui intulit mortuum in alienum locum aut tollere id quod intulit aut loci pretium praestare cogitur per in factum actionem, quae tam heredi quam in heredem competit et perpetua est.


Dig.11.7.7.1

Gaius 19 ad ed. provinc.

Adversus eum, qui in alterius arcam lapideam, in qua adhuc mortuus non erit conditus, mortuum intulerit, utilem actionem in factum proconsul dat, quia non proprie vel in sepulchrum vel in locum alterius intulisse dici potest.


Dig.11.7.8pr.

Ulpianus 25 ad ed.

Ossa quae ab alio illata sunt vel corpus an liceat domino loci effodere vel eruere sine decreto pontificum seu iussu principis, quaestionis est: et ait labeo exspectandum vel permissum pontificale seu iussionem principis, alioquin iniuriarum fore actionem adversus eum qui eiecit.


Dig.11.7.8.1

Ulpianus 25 ad ed.

Si locus religiosus pro puro venisse dicetur, praetor in factum actionem in eum dat ei ad quem ea res pertinet: quae actio et in heredem competit, cum quasi ex empto actionem contineat.


Dig.11.7.8.2

Ulpianus 25 ad ed.

Si in locum publicis usibus destinatum intulerit quis mortuum, praetor in eum iudicium dat, si dolo fecerit et erit extra ordinem plectendus, modica tamen coercitione: sed si sine dolo, absolvendus est.


Dig.11.7.8.3

Ulpianus 25 ad ed.

In hac autem actione loci puri appellatio et ad aedificium producenda est.


Dig.11.7.8.4

Ulpianus 25 ad ed.

Nec solum domino haec actio competit, verum ei quoque, qui eiusdem loci habet usum fructum vel aliquam servitutem, quia ius prohibendi etiam hi habent.


Dig.11.7.8.5

Ulpianus 25 ad ed.

Ei, qui prohibitus est inferre in eum locum, quo ei ius inferendi esset, in factum actio competit et interdictum, etiamsi non ipse prohibitus sit, sed procurator eius, quia intellectu aliquo ipse prohibitus videtur.


Dig.11.7.9

Gaius 19 ad ed. provinc.

Liberum est ei qui prohibetur mortuum ossave mortui inferre aut statim interdicto uti, quo prohibetur ei vis fieri, aut alio inferre et postea in factum agere: per quam consequetur actor, quanti eius interfuerit prohibitum non esse, in quam computationem cadit loci empti pretium aut conducti merces, item sui loci pretium, quem quis, nisi coactus est, religiosum facturus non esset. unde miror, quare constare videatur neque heredi neque in heredem dandam hanc actionem: nam ut apparet, pecuniariae quantitatis ratio in eam deducitur: certe perpetuo ea inter ipsos competit.


Dig.11.7.10

Ulpianus 25 ad ed.

Si venditor fundi exceperit locum sepulchri ad hoc, ut ipse posterique eius illo inferrentur, si via uti prohibeatur, ut mortuum suum inferret, agere potest: videtur enim etiam hoc exceptum inter ementem et vendentem, ut ei per fundum sepulturae causa ire liceret.


Dig.11.7.11

Paulus 27 ad ed.

Quod si locus monumenti hac lege venierit, ne in eum inferrentur, quos ius est inferri, pactum quidem ad hoc non sufficit, sed stipulatione id caveri oportet.


Dig.11.7.12pr.

Ulpianus 25 ad ed.

Si quis sepulchrum habeat, viam autem ad sepulchrum non habeat et a vicino ire prohibeatur, imperator antoninus cum patre rescripsit iter ad sepulchrum peti precario et concedi solere, ut quotiens non debetur, impetretur ab eo, qui fundum adiunctum habeat. non tamen hoc rescriptum, quod impetrandi dat facultatem, etiam actionem civilem inducit, sed extra ordinem interpelletur praeses et iam compellere debet iusto pretio iter ei praestari, ita tamen, ut iudex etiam de opportunitate loci prospiciat, ne vicinus magnum patiatur detrimentum.


Dig.11.7.12.1

Ulpianus 25 ad ed.

Senatus consulto cavetur, ne usus sepulchrorum permutationibus polluatur, id est ne sepulchrum aliae conversationis usum accipiat.


Dig.11.7.12.2

Ulpianus 25 ad ed.

Praetor ait: " quod funeris causa sumptus factus erit, eius reciperandi nomine in eum, ad quem ea res pertinet, iudicium dabo. "


Dig.11.7.12.3

Ulpianus 25 ad ed.

Hoc edictum iusta ex causa propositum est, ut qui funeravit persequatur id quod impendit: sic enim fieri, ne insepulta corpora iacerent neve quis de alieno funeretur.


Dig.11.7.12.4

Ulpianus 25 ad ed.

Funus autem eum facere oportet, quem decedens elegit: sed si non ille fecit, nullam esse huius rei poenam, nisi aliquid pro hoc emolumentum ei relictum est: tunc enim, si non paruerit voluntati defuncti, ab hoc repellitur. sin autem de hac re defunctus non cavit, nec ulli delegatum id munus est, scriptos heredes ea res contingit: si nemo scriptus est, legitimos vel cognatos: quosque suo ordine quo succedunt.


Dig.11.7.12.5

Ulpianus 25 ad ed.

Sumptus funeris arbitrantur pro facultatibus vel dignitate defuncti.


Dig.11.7.12.6

Ulpianus 25 ad ed.

Praetor vel magistratus municipalis ad funus sumptum decernere debet, si quidem est pecunia in hereditate, ex pecunia: si non est, distrahere debet ea, quae tempore peritura sunt, quorum retentio onerat hereditatem: si minus, si quid auri argentique fuerit, distrahi aut pignerari iubebit, ut pecunia expediatur:


Dig.11.7.13

Gaius 19 ad ed. provinc.

Vel a debitoribus si facile exigi possit.


Dig.11.7.14pr.

Ulpianus 25 ad ed.

Et si quis impediat eum qui emit, quo minus ei res tradantur, praetorem intervenire oportere tuerique huiusmodi factum si quid impediat quo minus ei res venditae tradantur.


Dig.11.7.14.1

Ulpianus 25 ad ed.

Si colonus vel inquilinus sit is qui mortuus est nec sit unde funeretur, ex invectis illatis eum funerandum pomponius scribit et si quid superfluum remanserit, hoc pro debita pensione teneri. sed et si res legatae sint a testatore de cuius funere agitur nec sit unde funeretur, ad eas quoque manus mittere oportet: satius est enim de suo testatorem funerari, quam aliquos legata consequi. sed si adita fuerit postea hereditas, res emptori auferenda non est, quia bonae fidei possessor est et dominium habet, qui auctore iudice comparavit. legatarium tamen legato carere non oportet, si potest indemnis ab herede praestari: quod si non potest, melius est legatarium non lucrari, quam emptorem damno adfici.


Dig.11.7.14.2

Ulpianus 25 ad ed.

Si cui funeris sui curam testator mandaverit et ille accepta pecunia funus non duxerit, de dolo actionem in eum dandam mela scripsit: credo tamen et extra ordinem eum a praetore compellendum funus ducere.


Dig.11.7.14.3

Ulpianus 25 ad ed.

Funeris causa sumptus factus videtur is demum, qui ideo fuit ut funus ducatur, sine quo funus duci non possit, ut puta si quid impensum est in elationem mortui: sed et si quid in locum fuerit erogatum, in quem mortuus inferretur, funeris causa videri impensum labeo scribit, quia necessario locus paratur, in quo corpus conditur.


Dig.11.7.14.4

Ulpianus 25 ad ed.

Impensa peregre mortui quae facta est ut corpus perferretur, funeris est, licet nondum homo funeretur: idemque et si quid ad corpus custodiendum vel etiam commendandum factum sit, vel si quid in marmor vel vestem collocandam.


Dig.11.7.14.5

Ulpianus 25 ad ed.

Non autem oportet ornamenta cum corporibus condi, nec quid aliud huiusmodi, quod homines simpliciores faciunt.


Dig.11.7.14.6

Ulpianus 25 ad ed.

Haec actio quae funeraria dicitur ex bono et aequo oritur: continet autem funeris causa tantum impensam, non etiam ceterorum sumptuum. aequum autem accipitur ex dignitate eius qui funeratus est, ex causa, ex tempore et ex bona fide, ut neque plus imputetur sumptus nomine quam factum est neque tantum quantum factum est, si immodice factum est: deberet enim haberi ratio facultatium eius, in quem factum est, et ipsius rei, quae ultra modum sine causa consumitur. quid ergo si ex voluntate testatoris impensum est? sciendum est nec voluntatem sequendam, si res egrediatur iustam sumptus rationem, pro modo autem facultatium sumptum fieri.


Dig.11.7.14.7

Ulpianus 25 ad ed.

Sed interdum is, qui sumptum in funus fecit, sumptum non recipit, si pietatis gratia fecit, non hoc animo quasi recepturus sumptum quem fecit: et ita imperator noster rescripsit. igitur aestimandum erit arbitro et perpendendum, quo animo sumptus factus sit, utrum negotium quis vel defuncti vel heredis gerit vel ipsius humanitatis, an vero misericordiae vel pietati tribuens vel affectioni. potest tamen distingui et misericordiae modus, ut in hoc fuerit misericors vel pius qui funeravit, ut eum sepeliret, ne insepultus iaceret, non etiam ut suo sumptu fecerit: quod si iudici liqueat, non debet eum qui convenitur absolvere: quis enim sine pietatis intentione alienum cadaver funerat? oportebit igitur testari, quem quo animo funerat, ne postea patiatur quaestionem.


Dig.11.7.14.8

Ulpianus 25 ad ed.

Plerique filii cum parentes suos funerant, vel alii qui heredes fieri possunt, licet ex hoc ipso neque pro herede gestio neque aditio praesumitur, tamen ne vel miscuisse se necessarii vel ceteri pro herede gessisse videantur. solent testari pietatis gratia facere se sepulturam. quod si supervacuo fuerit factum, ad illud se munire videntur, ne miscuisse se credantur, ad illud non, ut sumptum consequantur: quippe protestantur pietatis gratia id se facere. plenius igitur eos testari oportet, ut et sumptum possint servare.


Dig.11.7.14.9

Ulpianus 25 ad ed.

Fortassis quis possit dicere interdum partem sumptus facti posse reciperari, ut quis pro parte quasi negotium gerens, pro parte pietatis gratia id faciat: quod est verius: partem igitur sumptus consequetur, quem non donandi animo fecit.


Dig.11.7.14.10

Ulpianus 25 ad ed.

Iudicem, qui de ea aequitate cognoscit, interdum sumptum omnino non debere admittere modicum factum, si forte in contumeliam defuncti hominis locupletis modicus factus sit: nam non debet huius rationem habere, cum contumeliam defuncto fecisse videatur ita eum funerando.


Dig.11.7.14.11

Ulpianus 25 ad ed.

Si quis, dum se heredem putat, patrem familias funeraverit, funeraria actione uti non poterit, quia non hoc animo fecit, quasi alienum negotium gerens: et ita trebatius et proculus putat. puto tamen et ei ex causa dandam actionem funerariam.


Dig.11.7.14.12

Ulpianus 25 ad ed.

Labeo ait, quotiens quis aliam actionem habet de funeris impensa consequenda, funeraria eum agere non posse: et ideo si familiae erciscundae agere possit, funeraria non acturum: plane si iam familiae erciscundae iudicio actum sit, posse agi.


Dig.11.7.14.13

Ulpianus 25 ad ed.

Idem labeo ait, si prohibente herede funeraveris testatorem, ex causa competere tibi funerariam: quid enim si filium testatoris heres eius prohibuit? huic contradici potest: " ergo pietatis gratia funerasti". sed pone me testatum: habiturum me funerariam actionem: de suo enim expedit mortuos funerari. et quid si testator quidem funus mihi mandavit, heres prohibet, ego tamen nihilo minus funeravi? nonne aequum est mihi funerariam competere? et generaliter puto iudicem iustum non meram negotiorum gestorum actionem imitari, sed solutius aequitatem sequi, cum hoc ei et actionis natura indulget.


Dig.11.7.14.14

Ulpianus 25 ad ed.

Divus autem marcus rescripsit eum heredem, qui prohibet funerari ab eo quem testator elegit, non recte facere: poenam tamen in eum statutam non esse.


Dig.11.7.14.15

Ulpianus 25 ad ed.

Qui mandatu alterius funeravit, non habet funerariam actionem, sed is scilicet, qui mandavit funerandum sive solvit ei cui mandavit sive debet. quod si pupillus mandavit sine tutore auctore, utilem funerariam dandam adversus heredem ei qui impendit: lucrari enim heredem iniquum est. si autem pupillus funus ad se pertinens sine tutoris auctoritate mandavit, dandam in eum actionem arbitror, si et heres extitit ei qui funeratus est solvendoque hereditas est. contra si quis mandatu heredis funeravit, non posse eum funeraria agere labeo scribit, quia habet mandati actionem.


Dig.11.7.14.16

Ulpianus 25 ad ed.

Si tamen quasi negotium heredis gerens funeravit, licet ratum non habeat, tamen funeraria eum agere posse labeo scribit.


Dig.11.7.14.17

Ulpianus 25 ad ed.

Datur autem haec actio adversus eos ad quos funus pertinet, ut puta adversus heredem bonorumve possessorem ceterosque successores.


Dig.11.7.15

Pomponius 5 ad sab.

Funeris impensam et patronus, qui bonorum possessionem petit contra tabulas, praestat.


Dig.11.7.16

Ulpianus 25 ad ed.

In eum, ad quem dotis nomine quid pervenerit, dat praetor funerariam actionem: aequissimum enim visum est veteribus mulieres quasi de patrimoniis suis ita de dotibus funerari et eum, qui morte mulieris dotem lucratur, in funus conferre debere, sive pater mulieris est sive maritus.


Dig.11.7.17

Papinianus 3 resp.

Sed si nondum pater dotem reciperaverit, vir solus convenietur reputaturus patri, quod eo nomine praestiterit:


Dig.11.7.18

Iulianus 10 dig.

Impensa enim funeris aes alienum dotis est:


Dig.11.7.19

Ulpianus 15 ad sab.

Ideoque etiam dos sentire hoc aes alienum debet.


Dig.11.7.20pr.

Ulpianus 25 ad ed.

Neratius quaerit, si is, qui dotem dederat pro muliere, stipulatus est duas partes dotis reddi, tertiam apud maritum remanere, pactus sit, ne quid maritus in funus conferret, an funeraria maritus teneatur. et ait, si quidem ipse stipulator mulierem funeravit, locum esse pacto et inutilem ei funerariam fore: si vero alius funeravit, posse eum maritum convenire, quia pacto hoc publicum ius infringi non possit. quid tamen si quis dotem hac lege dederit pro muliere, ut ad ipsum rediret, si in matrimonio mortua esset, aut quoquo modo soluto matrimonio? numquid hic in funus non conferat? sed cum dos morte mulieris ad eum pervenerit, potest dici conferre eum.


Dig.11.7.20.1

Ulpianus 25 ad ed.

Si maritus lucratur dotem, convenietur funeraria, pater autem non. sed in hunc casum puto, si dos, quia permodica fuit, in funus non sufficit, in superfluum in patrem debere actionem dari.


Dig.11.7.20.2

Ulpianus 25 ad ed.

Cum mater familias decedit nec est eius solvendo hereditas, funerari eam ex dote tantum oportet. et ita celsus scribit.


Dig.11.7.21

Paulus 27 ad ed.

In patrem, cuius in potestate fuerit is cuius funus factum erit, competit funeraria actio pro dignitate et facultatibus.


Dig.11.7.22

Ulpianus 25 ad ed.

Celsus scribit: quotiens mulier decedit, ex dote, quae penes virum remanet, et ceteris mulieris bonis pro portione funeranda est.


Dig.11.7.23

Paulus 27 ad ed.

Veluti si in dotem centum sint, in hereditate ducenta, duas partes heres, unam vir conferet.


Dig.11.7.24

Ulpianus 25 ad ed.

Iulianus scribit: non deductis legatis.


Dig.11.7.25

Paulus 27 ad ed.

Nec pretiis manumissorum.


Dig.11.7.26

Pomponius 15 ad sab.

Nec aere alieno deducto.


Dig.11.7.27pr.

Ulpianus 25 ad ed.

Sic pro rata et maritum et heredem conferre in funus oportet.


Dig.11.7.27.1

Ulpianus 25 ad ed.

Maritus funeraria non convenietur, si mulieri in matrimonio dotem solverit, ut Marcellus scribit: quae sententia vera est: in his tamen casibus, in quibus hoc ei facere legibus permissum est.


Dig.11.7.27.2

Ulpianus 25 ad ed.

Praeterea maritum puto funeraria in id demum teneri quod facere potest: id enim lucrari videtur quod praestaret mulieri si conveniretur.


Dig.11.7.28

Pomponius 15 ad sab.

Quod si nulla dos esset, tunc omnem impensam patrem praestare debere atilicinus ait aut heredes eius mulieris, puta emancipatae. quod si neque heredes habeat neque pater solvendo sit, maritum in quantum facere potest pro hoc conveniri, ne iniuria eius videretur quondam uxorem eius insepultam relinqui.


Dig.11.7.29pr.

Gaius 19 ad ed. provinc.

Si mulier post divortium alii nupta decesserit, non putat fulcinius priorem maritum, licet lucri dotem faciat, funeris impensam praestare.


Dig.11.7.29.1

Gaius 19 ad ed. provinc.

Is qui filiam familias funeravit antequam dos patri reddatur, cum marito recte agit: reddita dote patrem obligatum habet. utique autem, si cum marito actum fuerit, is eo minus patri mulieris restituturus est.


Dig.11.7.30pr.

Pomponius 15 ad sab.

Contra quoque quod pater in funus filiae impendit aut alio agente secum funeraticia praestitit, ipse actione de dote a marito recipit.


Dig.11.7.30.1

Pomponius 15 ad sab.

Sed si emancipata in matrimonio decedat, collaturos heredes bonorumve possessores et patrem pro portione dotis quam recipit et virum pro portione dotis quam lucratus est.


Dig.11.7.31pr.

Ulpianus 25 ad ed.

Si filius familias miles sit et habeat castrense peculium, puto successores eius ante teneri, sic deinde ad patrem venire.


Dig.11.7.31.1

Ulpianus 25 ad ed.

Qui servum alienum vel ancillam sepelivit, habet adversus dominum funerariam actionem.


Dig.11.7.31.2

Ulpianus 25 ad ed.

Haec actio non est annua, sed perpetua, et heredi ceterisque successoribus et in successores datur.


Dig.11.7.32pr.

Paulus 27 ad ed.

Si possessor hereditatis funus fecerit, deinde victus in restitutione non deduxerit quod impenderit, utilem esse ei funerariam.


Dig.11.7.32.1

Paulus 27 ad ed.

Si eodem momento temporis vir et uxor decesserit, labeo ait in heredem viri pro portione dotis dandam hanc actionem, quoniam id ipsum dotis nomine ad eum pervenit.


Dig.11.7.33

Ulpianus 68 ad ed.

Si quis fuit heres, deinde hereditas ablata sit ei quasi indigno, magis est, ut penes eum iura sepulchrorum remaneant.


Dig.11.7.34

Paulus 64 ad ed.

Si locus sub condicione legatus sit, interim heres inferendo mortuum non facit locum religiosum.


Dig.11.7.35

Marcellus 5 dig.

Minime maiores lugendum putaverunt eum, qui ad patriam delendam et parentes et liberos interficiendos venerit: quem si filius patrem aut pater filium occidisset, sine scelere, etiam praemio adficiendum omnes constituerunt.


Dig.11.7.36

Pomponius 26 ad q. muc.

Cum loca capta sunt ab hostibus, omnia desinunt religiosa vel sacra esse, sicut homines liberi in servitutem perveniunt: quod si ab hac calamitate fuerint liberata, quasi quodam postliminio reversa pristino statui restituuntur.


Dig.11.7.37pr.

Macer 1 ad l. vices. hered.

Funeris sumptus accipitur, quidquid corporis causa veluti unguentorum erogatum est, et pretium loci in quo defunctus humatus est, et si qua vectigalia sunt, vel sarcophagi et vectura: et quidquid corporis causa antequam sepeliatur consumptum est, funeris impensam esse existimo.


Dig.11.7.37.1

Macer 1 ad l. vices. hered.

Monumentum autem sepulchri id esse divus hadrianus rescripsit, quod monumenti, id est causa muniendi eius loci factum sit, in quo corpus impositum sit. itaque si amplum quid aedificari testator iusserit, veluti incircum porticationes, eos sumptus funeris causa non esse.


Dig.11.7.38

Ulpianus 9 de omn. trib.

Ne corpora aut ossa mortuorum detinerentur aut vexarentur neve prohiberentur quo minus via publica transferrentur aut quominus sepelirentur, praesidis provinciae officium est.


Dig.11.7.39

Marcianus 3 inst.

Divi fratres edicto admonuerunt, ne iustae sepulturae traditum, id est terra conditum corpus inquietetur: videtur autem terra conditum et si in arcula conditum hoc animo sit, ut non alibi transferatur. sed arculam ipsam, si res exigat, in locum commodiorem licere transferre non est denegandum.


Dig.11.7.40

Paulus 3 quaest.

Si quis enim eo animo corpus intulerit, quod cogitaret inde alio postea transferre magisque temporis gratia deponere, quam quod ibi sepeliret mortuum et quasi aeterna sede dare destinaverit, manebit locus profanus.


Dig.11.7.41

Callistratus 2 inst.

Si plures sint domini eius loci, ubi mortuus infertur, omnes consentire debent, cum extranei inferantur: nam ex ipsis dominis quemlibet recte ibi sepeliri constat etiam sine ceterorum consensu, maxime cum alius non sit locus in quo sepeliretur.


Dig.11.7.42

Florus 7 inst.

Monumentum generaliter res est memoriae causa in posterum prodita: in qua si corpus vel reliquiae inferantur, fiet sepulchrum, si vero nihil eorum inferatur, erit monumentum memoriae causa factum, quod graeci kenotafion appellant.


Dig.11.7.43

Papinianus 8 quaest.

Sunt personae, quae, quamquam religiosum locum facere non possunt, interdicto tamen de mortuo inferendo utiliter agunt, ut puta dominus proprietatis, si in fundum, cuius fructus alienus est, mortuum inferat aut inferre velit: nam si intulerit, non faciet iustum sepulchrum, sed si prohibeatur, utiliter interdicto, qui de iure dominii quaeritur, aget. eademque sunt in socio, qui in fundum communem invito socio mortuum inferre vult. nam propter publicam utilitatem, ne insepulta cadavera iacerent, strictam rationem insuper habemus, quae nonnumquam in ambiguis religionum quaestionibus omitti solent: nam summam esse rationem, quae pro religione facit.


Dig.11.7.44

Paulus 3 quaest.

Cum in diverisis locis sepultum est, uterque quidem locus religiosus non fit, quia una sepultura plura sepulchra efficere non potest: mihi autem videtur illum religiosum esse, ubi quod est principale conditum est, id est caput, cuius imago fit, inde cognoscimur. cum autem impetratur, ut reliquiae transferantur, desinit locus religiosus esse.


Dig.11.7.45

Maecenatus 8 fideic.

Impensa funeris semper ex hereditate deducitur, quae etiam omne creditum solet praecedere, cum bona solvendo non sint.


Dig.11.7.46pr.

Scaevola 2 quaest.

Si plura praedia quis habuit et omnium usum fructum separatim legaverit, poterit in unum inferri et electio erit heredis et gratificationi locus: sed fructuario utilem actionem in heredem dandam ad id recipiendum, quod propter eam electionem minutus est usus fructus.


Dig.11.7.46.1

Scaevola 2 quaest.

Si heres mulieris inferat mortuam in hereditarium fundum, a marito qui debet in funus conferre pro aestimatione loci consequatur.


Dig.11.7.46.2

Scaevola 2 quaest.

Ei, cui vestimenta legantur, si in funus erogata sint, utilem actionem in heredem dandam placuit et privilegium funerarium.


Dig.11.8.0. De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.


Dig.11.8.1pr.

Ulpianus 68 ad ed.

Praetor ait: " quo quave illi mortuum inferre invito te ius est, quo minus illi eo eave mortuum inferre et ibi sepelire liceat, vim fieri veto. "


Dig.11.8.1.1

Ulpianus 68 ad ed.

Qui inferendi mortuum ius habet, non prohibetur inferre: prohiberi autem inferre videtur, sive in locum inferre prohibeatur sive itinere arceatur.


Dig.11.8.1.2

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdicto de mortuo inferendo dominus proprietatis uti potest, quod etiam de loco puro competit.


Dig.11.8.1.3

Ulpianus 68 ad ed.

Item si mihi in fundum via debeatur, in quem fundum inferre volo, et via prohibear, hoc interdicto posse me experiri placuit, quia inferre prohibeor qui via uti prohibeor: idque erit probandum et si alia servitus debeatur.


Dig.11.8.1.4

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum prohibitorium esse palam est.


Dig.11.8.1.5

Ulpianus 68 ad ed.

Praetor ait: " quo illi ius est invito te mortuum inferre, quominus illi in eo loco sepulchrum sine dolo malo aedificare liceat, vim fieri veto. "


Dig.11.8.1.6

Ulpianus 68 ad ed.

Interdictum hoc propterea propositum est, quia religionis interest monumenta exstrui et exornari.


Dig.11.8.1.7

Ulpianus 68 ad ed.

Facere sepulchrum sive monumentum in loco, in quo ei ius est, nemo prohibetur.


Dig.11.8.1.8

Ulpianus 68 ad ed.

Aedificare videtur prohibere et qui prohibet eam materiam convehi, quae aedificio necessaria sit. proinde et si operi necessarios prohibuit quis venire, interdictum locum habet, et si machinam alligare quis prohibeat, si tamen eo loci prohibeat, qui servitutem debeat: ceterum si in meo solo velis machinam ponere, non tenebor interdicto, si iure te non patiar.


Dig.11.8.1.9

Ulpianus 68 ad ed.

Aedificare autem non solum qui novum opus molitur intellegendus est, verum is quoque, qui vult reficere.


Dig.11.8.1.10

Ulpianus 68 ad ed.

Is qui id agit, ut labatur sepulchrum, hoc interdicto tenetur.


Dig.11.8.2

Marcellus 28 dig.

Negat lex regia mulierem, quae praegnas mortua sit, humari, antequam partus ei excidatur: qui contra fecerit, spem animantis cum gravida peremisse videtur.


Dig.11.8.3pr.

Pomponius 9 ad sab.

Si propius aedes tuas quis aedificet sepulchrum, opus novum tu nuntiare poteris, sed facto opere nullam habebis actionem nisi quod vi aut clam.


Dig.11.8.3.1

Pomponius 9 ad sab.

Si propius aedificium alienum intra legitimum modum mortuus illatus sit, postea eum prohibere non poterit aedificii dominus, quominus alium mortuum eo inferat vel monumentum aedificet, si ab initio domino sciente hoc fecerit.


Dig.11.8.4

Ulpianus 2 resp.

Longa possessione ius sepulchri non tribui ei, cui iure non competit.


Dig.11.8.5pr.

Ulpianus 1 opin.

Si in eo monumento, quod imperfectum esse dicitur, reliquiae hominis conditae sunt, nihil impedit quominus id perficiatur.


Dig.11.8.5.1

Ulpianus 1 opin.

Sed si religiosus locus iam factus sit, pontifices explorare debent, quatenus salva religione desiderio reficiendi operis medendum sit.



Ius RomanumJustinianThe Latin LibraryThe Classics Page