>DIDIUS IULIANUS IULI CAPITOLINI



I. Didio Iuliano qui post Pertinacem imperium adeptus est, proavus fuit Salvius Iulianus, bis consul, praefectus urbi et iuris consultus, quod magis eum nobilem fecit. 2 Mater Clara Aemilia, pater Petronius Didius Severus, fratres Didius proculus et Nummius Albinus, avunculus Salvius Iulianus, avus paternus Insubris Mediolanensis, maternus ex Adrumetina colonia. 3 Educatus est apud Domitiam Lucillam, matrem Marci imperatoris. 4 Inter viginti viros lectus est suffragio matris Marci. quaestor ante annum, quam legitima aetas sinebat, designatus est. 5 Aedilitatem suffragio Marci consecutus est. 6 Praetor eiusdem suffragio fuit. Post praeturam legioni praefuit in Germania vicensimae secundae Primigeniae. 7 Inde Belgicam sancte ac diu rexit. Ibi Cauchis, Germaniae populis, qui Albam fluvium adcolebant, erumpentibus restitit tumultuariis auxiliis provincialium. 8 Ob quae consulatum meruit testimonio imperatoris. 9 Cattos etiam debellavit. inde Dalmatiam regendam accepit eamque a confinibus hostibus vindicavit. Post Germaniam inferiorem rexit.

II. 1 Post hoc curam alimentarum in Italiam meruit. Tunc factus est reus per quendam Severum clarissiarium militem coniurationis cum Salvio contra Commodum. Sed a Commodo, quia multos iam senatores occiderat et quidem nobiles ac potentes in causis maiestatis, ne tristius gravaretur, Didius liberatus est accusatore damnato. 2 Absolutus iterum ad regendam provinciam missus est. 3 Bithyniam deinde rexit, sed non ea fama qua ceteras. Fuit consul cum Pertinace et in proconsulatu Africae eidem successit et semper ab eo collega est et successor appellatus. Maxime eo die, cum filiam suam Iulianus despondens adfini suo ad Pertinacem venisset idque intimasset, dixit : "Observaque debita reverentia, quia collega et successor meus est." statim enim mors Pertinacis secuta est. 4 Quo interfecto cum Sulpicianus imperator in castris appellari vellet et Iulianus cum genero ad senatum venisset, quem indictum acceperat, cumque clausas valvas invenisset atque illic duos tribunos repperisset, Publicium Florianum et Vectium Aprum, coeperunt cohortari tribuni, ut locum arriperet. 5 Quibus cum diceret iam alium imperatorem appellatum, retinentes eum ad praetoria castra duxerunt. 6 Sed posteaquam in castra ventum est, cum Sulpiciano praef. urbi, socero Pertinacis, contionante sibique imperium vindicante Iulianum e muro ingentia pollicentem nullus admitteret, primum Iulianus monuit praetorianos, nec eum facerent imperatorem, qui Pertinacem vindicaret; deinde scripsit in tabulis se Commodi memoriam restituturum. 7 Atque ita et admissus est et imperator appellatus rogantibus praetorianis, ne Sulpiciano aliquid noceret, quod imperator esse voluisset.

III. 1 Tunc Iulianus Flavium Genialem et Tullium Crispinum suffragio praetorianorum praef. praetorii fecit stipatusque est caterva imperatoria per Maurentium, qui et ante se Sulpiciano coniunxerat. 2 Sane cum vicena quina milia militibus promisisset, tricina dedit. 3 Inde habita contionem militari vespera in senatum venit totumque se senatui permisit factoque senatus consulto imperator est appellatus et tribuniciam potestatem, ius proconsulare in patricias familias relatus emeruit. 4 Uxor etiam Mallia Scantilla et filia eius Didia Clara Augustae sunt appellatae. 5 Inde se ad Palatium recepit uxore ac filia illuc vocatis, trepidis invitis eo transeuntibus quasi iam imminens exitium praesagirent. 6 Praef. urbi Cornelium Repentinum, generum suum, fecit in locum Sulpiciani. 7 Erat interea in odio populi Didius Iulianus ob hoc, quod creditum fuerat emendationem temporum Commodi Pertinacis auctoritate reparandam, habebaturque ita, quasi Iuliani consilio esset Pertinax interemptus. 8 Et iam hi primum, qui Iulianum odisse coeperant, disseminarunt prima statim die Pertinacis cena despecta luxuriosum parasse convivium ostreis et altilibus et piscibus adornatum. quod falsum fuisse constat; 9 nam Iulianus tantae parsimoniae fuisse perhibetur, ut per triduum porcellum, per triduum leporem divideret, si quis ei forte misisset, saepe autem nulla existente religione holeribus leguminibusque contentus sine carne cenaverit. 10 Deinde neque cenavit, priusquam sepultus esset Pertinax, et tristissimus cibum ob eius necem sumpsit et primam noctem vigiliis continuavit de tantas necessitates sollicitus.

IV. 1 Ubi vero primum inluxit, senatum et equestrem ordinem in Palatium venientem admisit atque unumquemque, ut erat aetas, vel fratrem vel filium vel parentem adfatus blandissime est. 2 Sed populus in rostris atque ante curiam ingentibus eum conviciis lacessebat sperans deponi ab eo posse imperium, quod milites dederant. Lapidationem quoque fecere. 3 Descendenti cum militibus et senatu in curiam diras imprecati sunt, rem divinam facienti, ne litaret, optarunt. 4 Lapides etiam in eum iecerunt, cum Iulianus manu eos semper placare cuperet. 5 Ingressus autem curiam, placide et prudenter verba fecit. Egit gratias, quod esset adscitus, quod et ipse et uxor et filia eius Augustorum nomen acceperunt. Patris patriae quoque nomen recepit, argenteam statuam respuit. 6 e senatu in Capitolium pergenti populus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationibus aureorum, quos digitis ostendebat ipse Iulianus, ut fidem faceret, summotus atque depulsus est. 7 Inde ad circense spectaculum itum est. Sed occupatis indifferenter omnium subsilliis populus geminavit convicia in Iulianum: Pescennium Nigrum, qui iam imperare dicebatur, ad urbis praesidium vocavit. 8 Haec omnia Iulianus placide tulit totoque imperii sui tempore mitissimus fuit; populus autem in milites vehementissime invehebatur, qui ob pecuniam Pertinacem occidissent. multa igitur, quae Commodus statuerat, Pertinax tulerat, ad conciliandum favorem populi restituit. 9 De ipso Pertinace neque male neque bene quicquam egit, quod gravissimum plurimis visum est. 10 Constitit autem propter metum militum de honore Pertinacis tacitum esse.

V. 1 Et Iulianus quidem neque Brittannicos exercitus neque Illyricos timebat, Nigrum vero misso primipilario occidi praeceperat timens praecipue Syriacos exercitus. 2 Ergo Pescennius Niger in Illyrico, Septimius Severus in Syria cum exercitibus, quibus praesidebant a Iuliano descivere. 3 Sed cum ei nuntiatum esset Severum descivisse, quem suspectum non habuerat, pertubatus est: ad senatum venit impetravitque, ut hostis Severus renuntiaretur; 4 militibus etiam, qui Severum secuti fuerant, dies praestitutus, ultra quam si cum Severo fuissent, hostium numero haberentur. 5 Missi sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites, qui suaderent, ut Severus repudiaretur, et is esset imperator), quem senatus elegerat. 6 Inter ceteros legatus est Vespronius Candidus, vetus consularis, olim militibus invisus ob durum et sordidum imperium. 7 Missus est sucessor Severo Valerius Catulinus, quasi posset ei succedi, qui militem iam sibi tenebat. 8 Missus praeterea Aquilius centurio, notus caedibus senatoriis, qui Severum occideret. 9 Ipse autem Iulianus praetorianos in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites desides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad exercitium militare produxit, ita ut vicarios operis, quod uni cuique praescribebatur, mercede conducerent.

VI. 1 Et Severus quidem ad urbem infesto agmine veniebat, sed Didius Iulianus nihil cum exercitu praetoriano proficiebat, quem cottidie populus et magis oderat et ridebat. 2 Et Iulianus sperans Laetum fautorem Severi, cum per eum Commodi manus evasisset, ingratus tanto beneficio iussit eum occidi. Iussit etiam Marciam unam interfici. 3 Sed dum haec egit Iulianus, Severus classem Ravennatem occupat, legati senatus, qui Iuliano promiserant operam suam, ad Severum transierunt. 4 Tullius Crispinus, praef. praetorio, contra Severum missus, ut classem produceret, repulsus Romam redit. 5 Haec cum Iulianus videret, senatum rogavit, ut virgines Vestales et ceteri sacerdotes cum senatu obviam exercitui Severi prodirent et praetentis infulis rogarent, inanem ... contra barbaros milites parans. 6 Haec tamen agenti Iuliano Plaustius Quintillus consularis augur contradixit adserens non debere imperare eum, qui armis adversario non posset resistere. 7 Cui multi senatores consenserunt. Quare iratus Didius milites e castris petit, qui senatum ad obsequium cogerent aut obtruncarent. 8 Sed id consilium displicuit. Neque enim decebat, ut, cum senatus hostem Severum Iuliani causa iudicasset, eundem Iulianum pateretur infestum. 9 Quare meliore consilio ad senatum venit petitque, ut fieret senatus consultum de participatione imperii; quod statim factum est.

VII. 1 Tunc omen, quod sibi Iulianus, cum imperium acciperet, fecerat, omnibus venit in mentem. 2 Nam cum consul designatus de eo sententiam dicens ita pronuntiasset: "Didium Iulianum imperatorem appellandum esse censeo," Iulianus suggessit "adde et Severum," quod cognomentum habvi et proavi sibi Iulianus adsciverat. 3 Sunt tamen qui dicant, nullum fuisse Iuliani consilium de obtruncando senatu, cum tanta in eum senatus consuluisset. 4 Post senatus consultum statim Didius Iulianus unum ex praefectis, Tullium Crispinum, misit. 5 Ipse autem tertium fecit praefectum Veturium Macrinum; ad quem Seuerus litteras miserat, ut esset praef. 6 Sed pacem simulatam esse mandatamque caedem Severi Tullio Crispino, praef. praetorii, et populus locutus est et Severus suspicatus. 7 Denique hostem se Iuliano Severus esse maluit quam participem consensu militum. 8 Severus autem statim et ad plurimos Romam scripsit et occulte misit edicta, quae proposita sunt. 9 Fuit praeterea in Iuliano haec amentia, ut per magos pleraque faceret, quibus putaret vel odium populi deleniri vel militum arma compesci. 10 Nam et quasdam non convenientes Romanis sacris hostias immolaverunt et carmina profana incantaverunt et ea, quae ad speculum dicunt fieri, in quod pueri praeligatis oculis incantato vertice respicere dicuntur, Iulianus fecit. 11 Tuncquem puer vidisse dicitur et adventum Severi et Iuliani decessionem.

VIII. 1 Et Crispinus quidem cum occurrisset praecursoribus Severi, Iulio Laeto auctore a Severo interemptus est. 2 Deiecta sunt etiam consulta senatus Iulianus convocato senatu quaesitisque sententiis, quid facto opus esset, certi nihil comperit a senatu. 3 Sed postea sponte sua gladiatores Capuae 0 iussit armari per Lollianum Titianum, et Claudium Pompeianum ad participatum evocavit, quod et gener imperatoris fuisset et diu militibus praefuisset. Sed hoc ille recusavit senem se et debilem luminibus respondens. 4 Transierant et ex Umbria milites ad Severum. 5 Et praemiserat quidem litteras Severus, quibus iubebat interfectores Pertinacis servari. 6 Brevi autem desertus est ab omnibus Iulianus et remansit in Palatio cum uno de praefectis suis Geniali et genero Repentino. 7 Actum est denique, ut Iuliano senatus auctoritate abrogaretur imperium. Et abrogatum est, appellatusque statim Severus imperator, cum fingeretur quod veneno se absumpsisset Iulianus. 8 Missi tamen a senatu, quorum curam per militem gregarium in Palatio idem Iulianus occisus est fidem Caesaris implorans, hoc est Severi. 9 Filiam suam potitus imperio dato patrimonio emancipaverat, quod ei cum Augustae nomine statim sublatum est. 10 Corpus eius a Severo uxori Manliae Scantillae ac filiae ad sepulturam est redditum et in proavi monumenta translatum militario quinto via Labicana.

IX. 1 Obiecta sane sunt Iuliano haec : quod gulosus fuisset, quod aleator, quod armis gladiatoriis exercitus esset. Eaque omnia senex fecerit, cum antea numquam adulescens his esset vitiis infamatus. Obiecta est etiam superbia, cum ille etiam in imperio fuisset humillimus. 2 Fuit autem contra humanissimus ad convivia, benignissimus ad suscriptiones, moderatissimus ad libertatem. 3 Vixit annis quinquaginta sex mensibus quattuor. 2 Imperavit mensibus duobus diebus quinque. 4 Reprehensum in eo praecipue, quod eos, quos regere auctoritate sua debuerat, regendae rei p. sibi praesules ipse fecisset.



Historia AugustaThe Latin LibraryThe Classics Page