C. SVETONI TRANQVILII DE GRAMMATICIS


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

[1] Grammatica Romae ne in usu quidem olim, nedum in honore ullo erat, rudi scilicet ac bellicosa etiam tum civitate, necdum magnopere liberalibus disciplinis vacante. Initium quoque eius mediocre extitit, siquidem antiquissimi doctorum, qui iidem et poetae et semigraeci erant, (Livium et Ennium dico, quos utraque lingua domi forisque docuisse adnotatum est) nihil amplius quam Graecos interpretabantur, aut si quid ipsi Latine composuissent praelegebant. Nam quod nonnulli tradunt duos libros de litteris syllabisque, item de metris ab eodem Ennio editos, iure arguit L. Cotta non poetae sed posterioris Ennii esse, cuius etiam de augurandi disciplina volumina ferantur.

[2] Primus igitur, quantum opinamur, studium grammaticae in urbem intulit Crates Mallotes, Aristarchi aequalis, qui missus ad senatum ab Attalo rege inter secundum ac tertium Punicum bellum sub ipsam Ennii mortem, cum regione Palatii prolapsus in cloacae foramen crus fregisset, per omne legationis simul et valitudinis tempus plurimas acroasis subinde fecit assidueque disseruit, ac nostris exemplo fuit ad imitandum. Hactenus tamen imitati, ut carmina parum adhuc divulgata vel defunctorum amicorum vel si quorum aliorum probassent, diligentius retractarent ac legendo commentandoque etiam ceteris nota facerent; ut C. Octavius Lampadio Naevii Punicum bellum, quod uno volumine et continenti scriptura expositum divisit in septem libros: ut postea Q. Vargunteius annales Ennii, quos certis diebus in magna frequentia pronuntiabat; ut Laelius Archelaus Vettiasque Philocomus Lucilii satyras familiaris sui, quas legisse se apud Archelaum Pompeius Lenaeus, apud Philocomum Valerius Cato praedicant.

[3] Instruxerunt auxeruntque ab omni parte grammaticam L. Aelius Lanuvinus generque Aelii Ser. Cloduis, uterque eques Ro. multique ac varii et in doctrina et in re p. usus. Aelius cognomine duplici fuit; nam et Praeconinus, quod pater eius praeconium fecerat, vocabatur, et Stilo, quod orationes nobilissimo cuique scribere solebat; tantus optimatium fautor, ut Metellum Numidicum in exilium comitatus sit. Servius cum librum soceri nondum editum fraude intercepisset, et ob hoc repudiatus pudore ac taedio secessisset ab urbe, in podagrae morbum incidit; cuius impatiens veneno sibi perunxit pedes et enecuit ita, ut parte ea corporis quasi praemortua viveret.

Posthac magis ac magis et gratia et cura artis increvit, ut ne clarissimi quidem viri abstinuerint quo minus et ipsi aliquid de ea scriberent, utque temporibus quibusdam super viginti celebres scholae fuisse in urbe tradantur; pretia vero grammaticorum tanta mercedesque tam magnae, ut constet Lutatium Daphnidem, quem Laevius Melissus per cavillationem nominis Panos agasma dicit, DCC. milibus nummum a Q. M. Catulo emptum ac brevi manumissum, L. Apuleium ab Eficio Calvino equite Romano praedivite quadringenis annuis *conductos multos edoceret. Nam in provincias quoque grammatica penetraverat, ac nonnulli de notissimis doctoribus peregre docuerunt, maxime in Gallia Togata; inter quos Octavius Teucer et Pescennius Iaccus et Oppius Chares; hic quidem ad ultimam aetatem, et cum iam non ingressu modo deficeretur sed et visu.

[4] Appellatio grammaticorum Graeca consuetudine invaluit; sed initio litterati vocabantur. Cornelius quoque Nepos libello quo distinguit litteratum ab erudito, litteratos quidem vulgo appellari ait eos qui aliquid diligenter et acute scienterque possint aut dicere aut scribere, ceterum proprie sic appellandos poetarum interpretes, qui a Graecis grammatici nominentur. Eosdem litteratores vocitatos Messala Corvinus in quadam epistola ostendit, non esse sibi dicens rem cum Furio Bibaculo, ne cum Ticida quidem aut litteratore Catone; significat enim haud dubie Valerium Catonem, poetam simul grammaticumque notissimum. Sunt qui litteratum a litteratore distinguant, ut Graeci grammaticum a grammatista, et illum quidem absolute, hunc mediocriter doctum existiment. Quorum opinionem Orbilius etiam exemplis confirmat; namque apud maiores ait, cum familia alicuius venalis produceretur, non temere litteratum in titulo, sed litteratorem inscribi solitum esse, quasi non perfectum litteris, sed imbutum.

Veteres grammatici et rhetoricam docebant, ac multorum de utraque arte commentarii feruntur. Secundum quam consuetudinem posteriores quoque existimo, quanquam iam discretis professionibus, nihilo minus vel retinuisse vel instituisse et ipsos quaedam genera institutionum ad eloquentiam praeparandam, ut problemata, paraphrasis, allocutiones, ethologias atque alia hoc genus; ne scilicet sicci omnino atque aridi pueri rhetoribus traderentur. Quae quidem omitti iam video, desidia quorundam et infantia; non enim fastidio putem. Me quidem adolescentulo, repeto quendam Principem nomine alternis diebus declamare, alternis disputare, nonnullis vero mane disserere, post meridiem remoto pulpito declamare solitum. Audiebam etiam, memoria patrum quosdam e grammatici statim ludo transisse in forum atque in numerum praestantissimorum patronorum receptos.

Clari professores et de quibus prodi possit aliquid dum taxat a nobis fere hi fuerunt.

[5] Sevius Nicanor primus ad famam dignationemque docendo pervenit, fecitque praeter commentarios, quorum tamen pars maxima intercepta dicitur, satyram quoque, in qua libertinum se ac duplici cognomine esse per haec indicat:

Sunt qui tradant, ob infamiam quandam eum in Sardiniam secessisse ibique diem obisse.

[6] Aurelius Opilius, Epicurei cuiusdam libertus, philosophiam primo, deinde rhetoricam, novissime grammaticam docuit. Dimissa autem schola, Rutilium Rafum damnatum in Asiam secutus, ibidem Smyrnae simul consenuit, composuitque variae eruditionis aliquot volumina, ex quibus novem unius corporis, quia scriptores ac poetas sub clientela Musarum iudicaret, non absurde et fecisse et scripsisse se ait ex numero divarum et appellatione. Huius cognomen in plerisque indicibus et titulis per unam L litteram scriptum animadverto, verum ipse id per duas effert in parastichide libelli, qui inscribitur pinax.

[7] M. Antonius. Gnipho, ingenuus in Gallia natus sed expositus, a nutritore suo manumissus institutusque (Alexandriae quidem, ut aliqui tradunt, in contubernio Dionysi Scytobrachionis: quod equidem non temere crediderim, cum temporum ratio vix congruat) fuisse dicitur ingenii magni, memoriae singularis, nec minus Graece quam Latine doctus; praeterea comi facilique natura, nec unquam de mercedibus pactus, eoque plura ex liberalitate discentium consecutus. Docuit primum in Divi Iulii domo pueri, deinde in sua privata. Docuit autem et rhetoricam, ita ut quotidie praecepta eloquentiae traderet, declamaret vero nonnisi nundinis. Scholam eius claros quoque viros frequentasse aiunt, in iis M. Ciceronem, etiam cum praetura fungeretur. Scripsit multa, quamvis annum aetatis quinquagesimum non excesserit. Etsi Ateius Philologus duo tantum volumina de Latino sermone reliquisse eum tradit; nam cetera scripta discipulorum eius esse, non ipsius; in quibus et suum alicubi reperiri nomen, ut hoc *.

[8] M. Pompilius Andronicus, natione Syrus, studia Epicureae sectae desidiosior in professione grammatica habebatur minusque idoneus ad tuendam scholam. Itaque cum se in urbe non solum Antonio Gniphoni, sed ceteris etiam deterioribus postponi videret, Cumas transiit ibique in otio vixit et multa composuit; verum adeo inops atque egens, ut coactus sit praecipuum illud opusculum suum annalium Ennii elenchorum XVI. milibus nummum cuidam vendere, quos libros Orbilius suppressos redemisse se dicit vulgandosque curasse nomine auctoris.

[9] L. Orbilius Pupillus Beneventanus, morte parentum, una atque eadem die inimicorum dolo interemptorum, destitutus, primo apparituram magistratibus fecit; deinde in Macedonia corniculo, mox equo meruit; functusque militia, studia repetit, quae iam inde a puero non leviter attigerat; ac professus diu in patria, quinquagesimo demum anno Romam consule Cicerone transiit docuitque maiore fama quam emolumento. Namque iam.persenex pauperem se et habitare sub tegulis quodam scripto fatetur. Librum etiam, cui est titulus Perialogos, edidit continentem querelas de iniuriis, quas professores neglegentia aut ambitione parentum acciperent. Fuit antem naturae acerbae, non modo in antisophistas, quos omni in occasione laceravit, sed etiam in discipulos, ut et Horatius significat plagosum eum appellans, et Domitius Marsus scribens:

Ac ne principum quidem virorum insectatione abstinuit; siquidem ignotus adhuc cum iudicio frequenti testimonium diceret, interrogatus a Varrone diversae partis advocato, quidnam ageret et quo artificio uteretur, gibberosos se de sole in umbram transferre respondit; quod Murena gibber erat. Vixit prope ad centesimum aetatis annum, amissa iam pridem memoria, ut versus Bibaculi docet: Statua eius Beneventi ostenditur in Capitolio ad sinistram latus marmorea habitu sedentis ac palliati, appositis duobus scriniis. Reliquit filium Orbilium, et ipsum grammaticum professorem.

[10] L. Ateius Philologus libertinus Athenis est natus. Hunc Capito Ateius notas iuris consultus inter grammaticos rhetorem, inter rhetores grammaticum fuisse ait. De eodem Asinius Pollio in libro, quo Sallustii scripta reprehendit ut nimia priscorum verborum affectatione oblita, ita tradit: In eam rem adiutorium ei fecit maxime quidam Ateius Praetextatus nobilis grammaticus Latinus, declamantium deinde auditor atque praeceptor, ad summam Philologus ab semet nominatus. Ipse ad Laelium Hermam scripsit, se in Graecis litteris magnum processum habere et in Latinis nonnullum, audisse Antonium Gniphonem eiusque * Hermam, postea docuisse. Praecepisse autem multis et claris iuvenibus, in quis Appio quoque et Pulchro Claudiis fratribus, quorum etiam comes in provincia fuerit. Philologi appellationem assumpsisse videtur, quia sic ut Eratosthenes, qui primus hoc cognomen sibi vindicavit, multiplici variague doctrina censebatur. Quod sane ex commentariis eius apparet, quanquam paucissimi extent; de quorum tamen copia sic altera ad eundem Hermam epistola significat: Hylen nostram aliis memento commendare, quam omnis generis coegimus, uti scis, octingentos in libros. Coluit postea familiarissime C. Sallustium et eo defuncto Asinium Pollionem, quos historiam componere aggressos, alterum breviario rerum omnium Romanarum, ex quibus quas vellet eligeret, instruxit, alterum praeceptis de ratione scribendi. Quo magis miror Asinium credidisse, antiqua eum verba et figuras solitum esse colligere Sallustio; cum sibi sciat nihil aliud suadere quam ut noto civilique et proprio sermone utatur, vitetque maxime obscuritatem Sallustii et audaciam in translationibus.

[11] P. Valerius Cato, ut nonnulli tradiderunt, Burseni cuiusdam libertus ex Gallia; ipse libello, cui est titulus Indignatio, ingenuum se natum ait et pupillum relictum, eoque facilius licentia Syllani temporis exutum patrimonio. Docuit multos et nobiles, visusque est peridoneus praeceptor, maxime ad poeticam tendentitus, ut quidem apparere vel his versiculis potest:

Is scripsit praeter grammaticos libellos etiam poemata, ex quibus praecipue probantur Lydia et Diana. Lydiae Ticida meminit: Dianae Cinna: Vixit ad extremam senectam, sed in summa pauperie et pene inopia, abditus modico gurgustio, postquam Tusculana villa creditoribus cesserat, ut auctor est Bibaculus: Et rursus: [12] Cornelius Epicadus, L. Cornelii Syllae dictatoris libertus calatorque in sacerdotio augurali, filio quoque eius Fausto gratissimus fuit; quare nunquam non utriusque se libertum edidit. Librum autem, quem Sylla novissimum de rebus suis imperfectum reliquerat, ipse supplevit.

[13] Staberius Eros suomet aere emptus de catasta et propter litterarum studium manumissus, docuit inter ceteros Brutum et Cassium. Sunt qui tradant tanta eum honestate praeditum, ut temporibus Syllanis proscriptorum liberos gratis et sine mercede ulla in disciplinam receperit.

[14] Curtius Nicia haesit CN. Pompeio et C. Memmio; sed cum codicillos Memmi ad Pompei uxorem de stupro pertulisset, proditus ab ea, Pompeium offendit, domoque ei interdictum est. Fuit et M.Ciceronis familiaris; in cuius epistola ad Dolabellam haec de eo legimus: Nihil Romae geritur quod te putem scire curare, nisi forte scire vis, me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. Profert alter, opinor duobus versiculis, expensum [Niciae;] alter Aristarchus hos obelizei: ego tanquam criticus antiquos iudicaturus sum, utrum sint tou [poietou an parembeblemenoi.] Item ad Atticum: De Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in primis vellem mecum illum habere; sed mihi solitudo et recessus provincia est. Praeterea nosti Niciae nostri imbecllitatem, mollitiam, consuetudinem victus. Cur ergo illi molestus esse [velim, cum mihi ille iucundus esse non] possit? Voluntas tamen eius mihi grata est. Huius de Lucilio libros etiam Santra comprobat.

[15] Lenaeus, Magni Pompei libertus et pene omnium expeditionum comes, defuncto eo filiisque eius schola se sustentavit; docuitque in Carinis ad Telluris, in qua regione Pompeiorum domus fuerat, ac tanto amore erga patroni memoriam extitit, ut Sallustium historicum, quod eum oris probi, animo inverecundo scripsisset, acerbissima satyra laceraverit, lastaurum et lurconem et nebulonem popinonemque appellans, et vita scriptisque monstrosum, praeterea priscorum Catonisque verborum ineruditissimum furem. Traditur autem puer adhuc Athenis surreptus, refugisse in patriam, perceptisque liberalibus disciplinis, pretium suum retulisse, verum ob ingenium atque doctrinam gratis manumissus.

[16] Q. Caecilius Epirota, Tusculi natus, libertus Attici equitis Romani, ad quem sunt Ciceronis epistolae, cum filiam patroni nuptam M. Agrippae doceret, suspectus in ea et ob hoc remotus, ad Cornelium Gallum se contulit vixitque una familiarissime, quod ipsi Gallo inter gravissima crimina ab Augusto obiicitur. Post deinde damnationem mortemque Galli scholam aperuit, sed ita ut paucis et tantum adulescentibus praeciperet, praetextato nemini, nisi si cuius parenti hoc officium negare non posset. Primus dicitur Latine ex tempore disputasse, primusque Virgilium el alios poetas novos praelegere coepisse, quod etiam Domitii Marsi versiculus indicat:

Epirota, tenellorum nutricula vatum.

[17] M. Verrius Flaccus libertinus docendi genere maxime claruit. Namque ad exercitanda discentium ingenia aequales inter se committere solebat, proposita non solum materia quam scriberent, sed et praemio quod victor auferret. Id erat liber aliquis antiquus, pulcher aut rarior. Quare ab Augusto quoque nepotibus eius praeceptor electus, transiit in Palatium cum tota schola, verum ut ne quem amplius posthac discipulum reciperet; docuitque in atrio Catulinae domus, quae pars Palatii tunc erat, et centena sestertia in annum accepit. Decessit aetatis exactae sub Tiberio. Statuam habet Praeneste, in superiore fori parte circa hemicyclium, in quo fastos a se ordinatos et marmoreo parieti incisos publicarat.

[18] L. Crassicius, genere Tarentinus, ordinis libertini, cognomine Pasicles, mox Pansam se transnominavit. Hic initio circa scenam versatus est, dum mimographos adiuvat; deinde in pergula docuit, donec commentario Zmyrnae edito adeo inclaruit, ut haec de eo scriberentur:

Sed cum edoceret iam multos ac nobiles, in iis Iulium Antonium, triumviri filium, ut Verrio quoque Flacco compararetur, dimissa repente schola, transiit ad Q. Sexti philosophi sectam.

[19] Scribonius Aphrodisius, Orbilii servus atque discipulus, mox a Scribonia Libonis filia, quae prior Augusti uxor fuerat, redemptus et manumissus, docuit quo Verrius tempore, cuius etiam libris de orthographia rescripsit, non sine insectatione studiorum morumque eius.

[20] C. Iulius Hyginus, Augusti libertus, natione Hispanus, (nonnulli Alexandrinum putant et a Caesare puerum Romam adductum Alexandria capta) studiose et audiit et imitatus est Cornelium Alexandrum grammaticum Graecum, quem propter antiquitatis notitiam Polyhistorem multi, quidam Historiam vocabant. Praefuit Palatinae bibliothecae, nec eo secius plurimos docuit; fuitque familirarissimus Ovidio poetae et Clodio Licino consulari, historico, qui eum admodum pauperem decessisse tradit et liberalitate sua, quoad vixerit, sustentatum. Huius libertus fuit Iulius Modestus, in studiis atque doctrina vestigia patroni secutus.

[21] C. Melissus, Spoleti natus ingenuus, sed ob discordiam parentum expositus, cura et industria educatoris sui altiora studia percepit, ac Maecenati pro grammatico muneri datus est. Cui cum se gratum et acceptum in modum amici videret, quanquam asserente matre, permansit tamen in statu servitutis praesentemque condicionem verae origini anteposuit; quare cito manumissus, Augusto etiam insinuatus est. Quo delegante, curam ordinandarum bibliothecarum in Octaviae porticu suscepit. Atque, ut ipse tradit, sexagesimum aetatis annum agens, libellos Ineptiarum, qui nunc Iocorum inscribuntur, componere instituit, absolvitque C et L, quibus et alios diversi operis postea addidit. Fecit et novum genus togatarum inscripsitque trabeatas.

[22] M. Pomponius Marcellus, sermonis Latini exactor molestissimus, in advocatione quadam (nam interdum et causas agebat) soloecismum ab adrersario factum usque adeo arguere perseveravit, quoad Cassius Severus, interpellatis iudicibus, dilationem petiit, ut litigalor suus alium grammaticum adhiberet; quando non putat is cum adversario de iure sibi, sed de soloecismo controversiam futuram. Hic idem, cum ex oratione Tiberium reprehendisset, affirmante Ateio Capitone, et esse illud Latinum, et si non esset, futurum certe iam inde: Mentitur inquit Capito; tu enim, Caesar, civitatem dare potes hominibus, verbo non potes. Pugilem olim fuisse, Asinius Gallus hoc in eum epigrammate ostendit:

[23] Q. Remmius Palaemon, Vicetinus, mulieris verna, primo, ut ferunt, textrinum, deinde herilem filium dum comitatur in scholam, litteras didicit. Postea manumissus docuit Romae ac principem locum inter grammaticos tenuit, quanquam infamis omnibus vitiis, palamque et Tiberio et mox Claudio praeidicantibus, nemini minus institutionem puerorum vel invenum committendam. Sed capiebat homines cum memoria rerum, tum facilitate sermonis; nec non etiam poemata faciebat ex tempore. Scripsit vero variis, nec vulgaribus metris. Arrogantia fuit tanta, ut M. Varronem porcum appellaret; secum et natas et morituras litteras iactaret; nomen suum m Bucolicis non temere positum, sed praesagante Virgilio, fore quandoque omnium poetarum ac poematum Palaemonem iudicem. Gloriabatur etiam, latrones quondam sibi propter nominis celebritatem parsisse. Luxuriae ita indulsit, ut saepius in die lavaret, nec sufficeret sumptibus, quanquam ex schola quadringena annua caperet, ac non multo minus ex re familiari; cuius diligentissimus erat, cum et officinas promercalium vestium exerceret, et agros adeo coleret, ut vitem manu eins insitam satis constet CCCLX uvas edidisse. Sed maxime flagrabat libidinibus in mulieres, usque ad infamiam oris; dicto quoque non infaceto notatum fernut cuiusdam, qui cum in turba osculum sibi ingerentem quanquam refugiens devitare non posset. Vis tu, inquit, magister, quotiens festinantem aliquem vides, abligurire?

[24] M. Valerius Probus, Berytius, diu centuriatum petiit, donec taedio ad studia se contulit. Legerat in provincia quosdam veteres libellos apud grammatistam, durante adhuc ibi antiquorum memoria, necdum omnino abolita sicut Romae. Hos cum diligentius repeteret atque alios deinceps cognoscere cuperet, quamvis omnes contemni magisque obprobrio legentibus quam gloriae et fructui esse animadverteret, nihilo minns in proposito mansit; multaque exemplaria contracta emendare ac distinguere et annotare curavit, soli huic nec ulli praeterea grammatices parti deditus. Hic non tam discipulos quam sectatores aliquot habuit. Nunquam enim ita docuit ut magistri personam sustineret; unum et alterum, vel cum plurimos tres aut quatuor postmeridianis horis admittere solebat, cubansque inter longos ac vulgares sermones legere quaedam, idque perraro. Nimis pauca et exigua de quibusdam minutis quaestiunculis edidi. Reliquit autem non mediocrem silvam observationum sermonis antiqui.



Suetonius The Latin Library The Classics Page