GIAMBATTISTA VICO: ORATIO VI
habita XV kal. novembris anno MDCCVII cuius argumentum:


Corruptae hominum naturae cognitio ad universum ingenuarum artium scientiarumque orbemabsolvendum invitat, ac rectum, facilem ac perpetuum in iis addiscendis ordinem exponit.

Dura mihi, medius fidius, adolescentum in bonis literis instituendorum conditio videtur, cum eorumparentes qui neque harum rerum prudentes sunt, neque de his ipsis prudentes consulunt, filiorum ingenio adquae-nam id factum natumque sit inexplorato, et eorumdem naturae viribus inexpensis, ex sua animilibidine, et ut magis e sua re familiari esse putant, adolescentulos vel invita quam saepissime Minerva huicvel illi certae arti scientiaeve addiscendae addicunt; vel quamquam indoles eos ad eas ducant, tamen sinealiarum necessario instrumento ad ipsas illotis, ut aiunt, manibus tractandas propellunt.

Hinc illae lacrymae, hinc illa est misericordia, cum ii vel praesidiis, quae ad disciplinam cui dant operam desiderantur, nudati, in ea aut nihil aut parum acsumma cum difficultate proficiunt; et parentum peccatum ingenii sui vicio imputantes, de doctrina spemprorsus omnem abiiciunt; vel quamvis doctiores evadant, quia tamen a proposito parentum abhorrent, sivequod illi, ut honores in familiam inferrent, hos iurisprudentiae applicarint, hi vero, quia animi sunt sivemodesti sive pusilli clientelas, fasces, imperia nihil quicquam morantur, sive quod parentes repraesentatiquaestus avidi filios medicinae arti dediderint, qui altiore animo praediti amplissimos viros, qui reipublicaein eius partibus praesunt, spectant et admirantur; illud hinc fit, ut tantisper dum eos pudor patris continet,studia ingratiis et contemptim colant, non serio nec sedulo excolant;at ubi primum eo pietatis officio solutisunt, eo literarum studio prorsus neglecto et posthabito, ad iners ocium, et saepe ad malas animi artesvitam traducant. Et si quis tamen est, qui, ut virum fortem decet, quam viam semel ingressus est, insisterevelit, is sane quod ex parentum festinatione, nec rite, nec ordine, vel ex suo irato Deo neglectim et oscitanterdidicerat, id aliena aetate curisque familiaribus et quandoque etiam publicis distentus, a surdis authoribusper semet ipsum ediscere debet; qua in re tot tantaeque se difficultates obiiciunt. ut compluribus saepeamarum duntaxat sanioris doctrinae desiderium relinquatur.

Cumque ego saepissime eius rei incommoda, immo vero infelicitates mecum ipse considerarem, ipsamincusabam naturam, per quam ita comparatum esset, ut homines ea aetate vitae agendae genuseligerent,qua omnium rerum ignaris nulla esset electio, et dum caussas eius rei vestigarem, id ad caput fontemquemalorum omnium, Adae peccatum et originis vicium revocabam. Sed eam ipsam rem penitius perscrutanti,ipse mihi iniurius visus sum; cum si nostram ipsorum corruptam contemplemur naturam, eam sane nonsolum, quae studia excolenda a nobis sint admonere, sed et eorum viam ac rationem apertissimecommonstrare sentiemus: quae duo sunt summa capita dicendarum.

Et an vera dicam quisque vestrum in se ipsum descendat, et hominem contempletur. Is enim vero se nihilaliud esse sentiat, quam mentem, animum et sermonem; corpus narnque ac cetera discernet, et aut bruta,aut curn brutis communia esse iudicabit. Hinc notet hominem usquequaque corruptum, et primo linguaeinfantiam, tum mentem opinionibus involutam, animum denique viciis inquinatum comperiat: et has divinasesse poenas animadvertat, quibus summum Numen primi parentis peccatum puniit, ut humanum ab eopropagatum genus dissociaret, disiiceret, dissiparet. Nam tot linguarum generibus in impii ,Nemrotispoenam invectis et per universum terrarum orbem diffusis gentes alias ab aliis seiunxit: et unoquoque inaevum variante et incerto, in iisdem quoque nationibus maiorum linguas posteris voluit ignoratas;opinionibus autem, cum unaquaeque a se habeat aliquam similitudinem veri, quam libido, ut cuiusque fertanimus, pro vero arripiat; inde suus cuique sensus est, et, quod vulgo dicitur, quot capita tot sententiae; etcum denique vicii tanta sit turpitudo, ut viciosi conniveant suis, ne videant aliena, prorsus abominentur;atque adeo quibus ipsis nos laboremus, ea improbemus in aliis: unde avarus avarum nollet., iniurius cuminiurio iniuriam expostulat; per vicia Deus ne improborum quidem inter se hominum ullam voluit essesocietatem.

Quin immo his ipsis poenis, quibus summum Numen ob reatum primae stirpis homines, ut ita dixerim,dispalarit, iisdem in unumquemque eorum miseris modis animadvertit; narn per infantiam innumeris inrebus lingua menti non succurrit, eamque, dum ad explicandum suam implorat opem, destituit; vel inconditaineptaque rusticitate sermonis mentis sensa fraudat verbis, quae dignitatem non habent; sive foedatturpibus sordidisque, sive fallit aut prodit ambiguis, ut aliorsum accipiatur quam loquitur; vel captetur perea ipsa, quae loquitur. Ad haec linguae illa mentis accedunt mala: quod eam perpetuus stupor habeat, falsaererum imagines ludant, ac saepe etiam illudant, temeraria iudicia dent praecipitem,sophismata captent, etrerum denique confusio distrahat ac disperdat. At hercule, quanto his graviora sunt illa animi, quem omnifretu ac euripo graviores agitant perturbationum tempestates et aestus, ut in cupiditatibus ardeat, horreatin timoribus, insaniat in voluptatibus, in doloribus ad languorem detur, omnia ornniurn habeat, nec ullounquam delectetur ingenio; quod [im]probavit mox probet; mox improbet, quod probavit; semper suipoeniteat; se ipsum semper fugiat ac persequatur. Atque has omnes malas pestes malosque cruciatuscarnifex suus ipsius amor exercet; in quem humanitate per vicium originis comrnutata, hominum coetus inspeciem societates videntur, re autem ipsa in corporum frequentia summa est solitudo animorum; nisipotius ergastulorum vicinia sit, ubi animi, in suo cuique attributo, quas supra memoravimus, poenas luunt.

Corruptae naturae humanae supplicia enumeravimus linguae infantiam, mentis opiniones, animi vicia.Emendatae igitur dotes sunt eloquentia, scientia, virtus: quae sunt tria veluti puncta quae totus artiurnscientiarumque circumagitur orbis. His enim tribus praeclarissimis rebus sapientia continetur: certo scire,recte agere, digne loqui; ita ut hominem nunquam falsum esse pudeat, nunquam prave egisse toedeat,nunquam non pro dignitate loquutum esse poeniteat; qui sane verus homo est, quern graphice Terentianusexprimit Chremes:

Homo sum: humani a me nihil alienum puto;

et Menedemum, qui stulti se ipsum cruciantis personam sustinet, non lucri spe ulla, non ex necessitudinealiqua, non ut gratiam referat, sed ex sola vicinitate, et caussam, cur is se ipsum cruciet, et afflictet seduloperconctatur:

Ne lacryma atque istuc, quicquid est, fac me ut sciam: ne retice; ne verere:

et serio illia promittit:

Crede, inquam, mihi:

aut consolando, aut consilio, aut re iuvero.

Tria ipsissima sapientiae officia: eloquentia stultorum ferociam cicurire, prudentia eos ab errore deducere,virtute de iis benemereri; atque eo pacto pro se quemque sedulo hu anam adiuvare societatem. Quae quifaciant, ii sane multum supra homines, parum, fas sit dicere, infra numina viri sunt, quos non fucata necfluxa, sed solida et vera gloria consequitur, nempe fama meritorum, quo fieri a quoque possit, ampliorum,longe lateque pervagata. Nec sane alio fictis fabulis po tae sapientissimi Orpheum lyra mulxisse feras,Amphionem cantu movisse saxa, iisque sese sponte sua ad symphoniam congerentibus, Thebas moenissemuris; et ob ea merita illius lyram, delphinum huius in coelum invectum astrisque appictum esse finxerunt.Saxa illa, illa robora, illae ferae homines stulti sunt: Orpheus, Amphion sapientes, qui divinarum scientiamhumanarumque prudentiam cum eloquentia coniunxerunt, eiusque flexanima vi homines a solitudine adcoetus, hoc est, a suo ipsorum amore ad humanitatem colendam, ab inertia ad industriam, ab effrenalibertate ad legum obsequia traducunt; et viribus feroces cum imbecillis rationis aequabilitate consociant. Isperpetuo est horum studiorum verissimus, amplissimus et praeclarissiinus finis: quem quia complures sibinon proponunt, ex falsis, viciosis abiectisque moventur; cumque falsis, viciosis, abiectisque moveantur, autfalso, aut viciose, aut abiecte haec studia profiteantur necesse est. Atque heic facile possem eorum generaexequi; sed honoris caussa silentio praeterrnitto. Illud duntaxat in summa dixerim: qui in hisce studiis adsapientiam non spectat, hoc est, ea non excolit, ut suam emendet naturam, et mentem vero, animum virtute,linguam eloquentia conformet, quo et sibi constet homo, et humanam, quantum ab eo est, iuvet societatem;is saepe alius est, aliurn profitetur: saepe multis hiscit arti necessariis, quam profitetur: saepe fastidit,negligit et affligit artem ipsam, quam profitetur. At vero qui sapientia naturam emendare corruptam studet,nunquam nonomnibus suae artis praesidiis instructus agit, semper sedulo ac serio agit,semper ex suae artisproprio fine agit. Et in civitate ubi professores ex vero consummate et solius humanitatis gratia artesprofiteantur, quam florentes sint cives, quam beata respublica, vobis ipsis, ne multus sim, coniiciendumrelinquo.

Firmato igitur quod ipsa humanitatis depravatae contemplatio nos ad universum humanarum artiumscientiarumque orbem absolvendum admoneat, nunc videamus quonam ordine (quae erat nostri argomentipars altera) eas nobis perdiscendas commone faciat.

Eo quo id facilius intelligere possitis, prius ipsam sapientiae suppellectilem omnem, instrumentumqueexplicemus. Sapientia, ut saepius dictum est, rerum divinarum cognitione, hurnanarum prudentia etorationis veritate dignitateque continetur. Sed cum vere tum digne orationis doctrinam illa recti sermonisPraemittatur necesse est, quam grammatice tradit. Succedit rerum divinarum cognitio, quas heic accipio, etquarum Deus natura est, et naturales dicuntur; et quarum natura Deus est, et proprio vocabulo " divinae"appellantur. Naturalium rerum contemplamur vel ea, de quibus iam inter homines convenit et constatformas et numeros, de quibus mathesis suas coficit apodixes; vel caussas, de quibus maxime interdoctissimos homines disceptatur, quas explicat physice; ad quam revoco anatomiam, quae est fabricaehumani corporis contemplatio; et eam medicinae partem, quae morborum caussas vestigat, et aliud non estnisi physice humani corporis aegrotantis. Nam quae morborum tradit curationes, et proprio vocabulomedicina " ars " appellatur, ea est physices et anatomes practicum veluti corollarium, quemadmodumphysices et mathesis est quaedam operaria appendix mechanice. Divinae autem res sunt mens hurnana etDeus; quae duo metaphysice ad scientiam, theologia ad religionem considerat. His itaque doctrinis cognitionaturalium rerum ac divinarum absolvitur. Humanarurn rerum prudentia id pollicetur, ut quisque officiumfaciat suum, et ut homo et ut civis. Holminem probum moralis, sapientem civem doctrina civilis instituit;quae utraque ad nostramreligionem accommodata, theologia est, quam moralem apellant: quae tresdoctrinae in iurisprudentiam corrivant et confluunt. Ea enim constat ferme tota ex doctrina morali: namneque scientia, neque ars, sed prudentia iuris est, et iustitiam sibi habet propositam; ex civili, ad publicamenim spectat utilitatem; et ex morali theologia, nam iura in Christiana republica interpretatur. Porro derebus divinis et humanis vel inter doctos disserimus, vel inter rudes eloquimur: ibi vera, hic digna orationenecesse habemus. Vera autem oratio logicae, digna numeris soluta rhetoricae, costricta vero po ticae artis etscopus et opus est.

Nunc sciatis oportet eas ferme omnes artes scientiasque, quas memoravimus, suas habere historiascomparatas: et uti institutiones rerum genera prosequuntur, ita historiae species, sive exempla consignant.Linguarum historiae sunt optimi in unaquaque scriptores, ab iis enim exempla traduntur, quibus hunc velillum populum ita locutum esse firmetur; et clari oratores ac po tae oratoriae po ticaeque artis suntexemplaria. De physicis phoenomenis et historiae conscriptae sunt, et scribuntur in dies. Quid certaemorborum observationes eorumque diarii, et certa pharmaca excogitata, quae vulgo " specifica remedia "vocant? nonne sunt physicae artisque medicae commentarii? Et de novis bellicae, nauticae, architecturaeinventis historias scribit mechanice. Dogmaticae et moralis theologiae haud prave historias dixeris, quaedogmata fidei a summo Numine revelata, et regulas de moribus aliis atque aliis temporibus praescriptastradunt. Certe quidem sacros libros magna ex parte historicos theologi numerant: et traditio ecclesiasticaquid est, nisi doctrinae disciplinaeque ecclesiasticae perpetua nec unquam interrupta successio? Atquicommentarii, annales, clarorum vitae virorum et rerumpublicarum monumenta, moralis et civilis doctrinaetam propriae sunt, ut dominanti vocabulo " historiae " nuncupentur. Iurisprudentiae vero historiae sunt,quae leges in republica hoc vel illo tempore rogatas, et ad eas a iurisconsultis interpretationes adhibitas, etrerum iudicatarum exempla complectuntur. Mathesis autem historias non habet, quia exemplis non utitur;nec logice, quia utitur alienis, et ubi ea desunt, confmgit; multo minus metaphysice, quia mentem humanamet Deum, ut purissimas simplicissimasque naturas, nihil praeterea comtemplatur.

Atque hoc loco divisionem illam, qua disciplinae omnes in acroamaticas et exotericas diducuntur, a Graecisquidem accipio, sed aliorsum accipio; ut acroamaticae, sive quae a doctoribus audiendae sunt, quo faciliusacquirantur, sint ipsae artium scientiarumque institutiones; exotericae vero, quibus addiscendis ex sequisque par est, sint quae de artibus scientiisque prodierunt historiae.

Expositis igitur omnibus humanarum artium scientiarumque copiis, in iis ordine, ad sapientiam ediscendisnostram ipsorum corruptam naturam sequamur ducem. Nullum sane dubium est, quin pueritia, quantumratione infirma aetas est, tantum memoria valeat: pueri enim vix trimuli omnia verba, omnes locutiones adomnem vitae usum necessarias iam tenent, quas ingens lexici volumen vix capiat. Nulladoctrina rationeminus, magis memoria constat, quam sermonis, nam eius ratio consensus et usus populi est:

Quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.

Nulla igitur sane aetas linguis addiscendis aptior, quam pueritia. At heic quis vestrum roget: quibusnamlinguis potissimum danda sit opera?

Id vos docet ipsa corruptae naturae cognitio; etenim in praecipuis poenis, ad quas damnata est,enumeravimus linguarum barbariem, varietatem, incertitudinem in humanae societatis distractam. Haecitaque vicia sunt emendanda linguarum eruditione, quae, quantum fieri possit, doctae sint, certae,communes, ut per eas, quantum pote est, humanam societatem complectamur. Eae autem duae sunt:

graeca una, latina altera, utraque certa; sed graeca doctior; nunc latina communior.His igitur a puerisincumbendum; et praeterea, quo deinde sanius sacrorum sententias librorum assequantur, qui theologiaeChristianae praecipuum sunt instrumentum, eos sanctae quoque linguae dare operam iuvat.

Pueritia superata, mens humana seu ratio ex materiae luto altius emergere occipit. Mentis autem poenas oboriginis vicium inflictas diximus esse opiniones. Corrupta igitur natura ab ea aetate opiniones profligandasexpostulat. Atqui in ephoebis phantasia plurimum pollet: cuius rei illud argumento sit, ut quam semeladolescentuli de longinquis urbibus ac regionibus formam situmque confinximus, vix reliqua aetate de iisaliam imaginem conformemus; tam alte prior caelata est, ut complanari, et alia super ea induci non possit.Nihil autem rationi magis, quam phantasia adversatur: quod in foeminis experimur, quae quia phantasiapraevalent, ratione minus utuntur: quamobrem acrioribus quam viri animi perturbationibus infestantur.Cum haec ita sint, medicos imitari necesse est, qui mala venena cum modo morbis adhibent et medentur.Phantasia attenuanda est, ut per eam ipsam ratio invalescat, et mathesi ab adolescentibus incumbendum:quae doctrina vehementi imaginum conformandarum vi plurimum adiuvatur; nam saepe longissimamformarum, aut numerorum seriem mente contueri becesse est, ut apodixeos, quae inde conficitur, veritasagnoscatur. Sed cum puncta lineasque sine omni crassitie et corpulentia consideret, per eam mens humanaliquescit, et incipit defoecari. Atque eo pacto adolescentes in rebus, de quibus iam inter homines convenit, exdato vero verum conficere assuefiunt; ut in physicis, de quibus maxime contenditur, idem praestare possint.

Nam procedente aetate, et mathesis usu mens humana iam corporis vinculis solutior est, et ordinatior agit:atque ex rebus, quae sensu percipiuntur, par est, quae omnem sensum effugiunt colligere, adhuc corporatamen. Itaque a mathesi physicae opera danda est, quae insensibiliae corpora eorumque insensibiles etfiguras et motus, quae sunt naturalium rerum principia et caussae, contemplatur. Itaque per mathesim etphysicam mens humana a pingui crassoque cogitationum genere, tamquam per gradus, depuratur, ut ad resspiritales contemplandas accedat, et intellectu mero puroque se ipsam, et per se ipsam Deum Opt. Max.intelligat; ac per mathesis data, per physices dubia ad metapbysicen, quae res veras, certas et usquequaqueexploratas aperit, perducatur.

Atque ita vobis metaphysice expeditis, cum iam regulam tenueritis de falsis, dubiis verisque iudicandi, hocloci commoda explicatu est ipsa ars disserttatrix. Tum cognito Deo Opt. Max. quem natura fatetur, ad eumcognoscendum gradum faciatis, quem nostra religio profitetur; et theologiae Christianae animumadiungatis.

Absolutam rerum divinarum scientiam humanarum prudentia sequitur: in quo doctrinarum ordine naviumgubernatores imitari debemus: et quemadmodum ii coelestia observant, cynosuram aliaque astra, quo certaper occeanum itinera teneant, et ad quos portus contendunt, inoffenso cursu naves appellent; ita nos divinacontemplemur, mentem humanam, summumque numen; earumque rerum scientia tamquam cynosurautamur, quo per medias opinionum syrtes, dubiorum vada et coecos errorum scopulos humanae vitaecursum cautius tutiusque dirigamus. Cum enim stulti homines veri internoscendi solertiam non habeant,veros bonorum et malorum fines, quod est omnis humanae prudentiae caput, ignorant. Cumque mala multasint, quae bonorum, contra multa bona, quae malorum speciem obiiciunt; earum imprudentes rerumcorporis voluptates sequuntur; labores, paupertatem ac mortem honestam abhorrent: unde per vicia seipsos affligunt, et humanam societatem corrumpunt. Iccirco corrupta hominum natura scire desiderat, quiabeatam esse desiderat.

Qui ad sapientiam igitur humanam beatitudinem parentem literarum studia non ordinarit, solvit fortasselinguae aut mentis poenas, animi non absolvit. Quare complures sunt doctissimi homines, qui tamenambitione circumaguntur, de fluxa eruditionis gloriola anxii vivunt, invidia doctiorum uruntur. Id eo fit,quia quae studia ad sapientiam comparandam sunt media, sibi fines proposuerunt. Verus igiturdisciplinarum, quas praemisimus, usus est, ut mens veris assuescat; ut, cum semel assueverit, delectetur, utcum velit, facile possit, et cum possit, impensius velit veros bonorum fines in vita agenda deligere: nempevirtutes et bonas animi artes, et per eas mentis divinitatem excolere, et per mentem adire Deum.

Quare, divinarum rerum scientia imbuti, humanae prudentiae studeatis, primum morali, quae hominem,tum civili, quae civem format. Hinc, eas edocti, morali theologiae facilem operam dabitis ut olim aconfessionibus principum eos in ordinandis regendisque rebus publicis quam sapientissimis consiliisdirigatis. Porro ad iurisprudentiam addiscendam multo expeditiores agetis: quae ex morali, civili etChristianorum, tum dogmatum, tum morum doctrina ferme omnis derivat. Tandem, ut quisque vestrum, hissapientiae studiis instructus, non sibi aut paucis, sed longe lateque de humana societate benemereri etiuvare quam plurimos possit,sapientiae studiis illa eloquentiae coniungat. Neque enim quis vestrum, quandohaec omnia ad sapientiam studia excolenda sunt, in iis a doctoribus condiscendis dubitet consenescere.Consenescet sane, et nequicquam consenescet, si qua ex iis non rite instructus colat, si non ex suo cuiusquefine colat, si perverso ordine colat; ut quos Fabius Quintilianus eleganter in hoc argumento dixit "compendio morari "; eos argutius, nec minus ex vero, ni fallor, dixeris, haerere, quia properant. Quid illud,quod nemini aeque plura obiici solent impedimenta, quarn festinanti? Et qui confusis studiorum ordinibusagunt, ut in labyrintho movent, non promovent. At via omnium brevissima recta est: et ordinis haec virtusmulta brevi loco concludere. At quia haec studia natura coniuncta et quo enarravimus ordine disposita,hominum vicio scissa saepe et turbata sunt, multa videntur, at reipsa non multa, sed eadem deprehendasmultiplicata. Artium enim institutiones et scientiarum doctrinae, quas acroamaticas censuimus, et adoctoribus ediscendas, si nihil in aliis aliunde forinsecus accersatur (quid enim opus est accersiri, si omniasuo quaeque loco dispensate edocentur?) sunt ferme omnes brevissimae. Scientiarum artiurnque historiasexotericas esse existimavimus, ut eas per vosmet ipsos erudiri possitis.

Atque habetis, optimae spei adolescentes, quod sequamini de studiorum fine et ratione consilium, si abhonestate spectetis praeclarissimum; si ab utilitate, optimum; si a facilitate, expeditissimum, quod mededisse non poenitet: quia, quamquam sapiens non sim, in eo tamen dando sum sapientes secutus. Si semperfaciunt, quia semper possunt: ego, quando mihi haec, quae dixi, corruptae meae naturae cognitio admonuit,in hac suasione feci; quia in hac tantum potui, ut sedulo serioque et ex meae artis proprio fine vobiscumagerem, et pro mea virili parte humanam adiuvarem societatem.



Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage