ALICIA IN TERRA MIRABILI

Ludovici Carroll

Latine redditus ab eius fautore vetere gratoque Clive Harcourt Carruthers



CAPUT QUINTUM

QUOD ERUCA SUASIT

Diu silentio Eruca et Alicia inter se intuebantur. Eruca tandem tubulo tabaci de ore extracto voce languida et semisomna eam adlocuta est.

'Quis es tu?' Eruca inquit.

Hoc dictum non magno stimulo erat ad sermonem incipiendum.

Alicia verecunde respondit: 'Id quidem in praesenti vix scio, domine. Scio saltem quis fuerim, cum hodie mane surrexi. Sed ex eo tempore mihi videor compluries esse mutata.'

'Quid illo significas?' Eruca severe dixit. 'Expedi sententiam tuam!'

'Vereor, domine, ut meam ipsius sententiam expedire possim,' inquit Alicia, 'quod videlicet ipsa non sum ego.'

'Non video,' Eruca dixit.

'Timeo ut melius id explicare possim,' Alicia comiter respondit, 'nam praesertim id ipsa non intellego. Et tantum uno die magnitudine variare animum perturbat.'

'Minime vero,' inquit Eruca.

'Tibi fortasse nondum hoc usui venit,' inquit Alicia, 'sed cum in chrysallidem mutata eris (quod aliquando scilicet fiet), deinde postea in papilionem, nonne tibi satis mirum videbitur?'

'Minime hercle vero,' inquit Eruca.

'Forsitan sensus tui non eidem sint,' Alicia dixit. 'Quod ad me attinet, mihi maxime mirum videatur.'

'Tibi quidem!' Eruca fastidiose dixit. 'Quis tu es?'

Sic serrno eis ab integro renovatus est.

Molestius Aliciae erat quod Eruca tam compresse loquebatur; itaque fastidiose voce severa dixit: 'Puto te primam dicere debere quis tu sis.'

'Quam ob rem?' dixit Eruca.

Hic etiam Alicia haerebat. Cum ea causam idoneam praebere non posset, atque Eruca mente ingratissima esse videretur, discedere coepit.

'Reveni huc!' Eruca eam revocavit abeuntem. 'Aliquid volo dicere quod magni momenti est!'

Hoc saltem spem Aliciae excitavit. Reversa igitur rediit.

'Ne irata sis!' Eruca dixit.

'Idne est omne quod dicere vis?'inquit Alicia; iracundiam suam quantum poterat cohibuit.

'Non est,' inquit Eruca.

Alicia exspectare constituit; nihil enim aliud ei erat quod faceret, et Erucam aliquid dicturam esse sperabat quod audire opus esset.

Aliquamdiu silentio fumum exsugebat Eruca. Denique brachiis solutis tubulum rursus ore detraxit.

'Putasne ergo te mutatam esse?' inquit.

'Vereor ne ita sit, domine!' inquit Alicia. 'Reminisci non possum quae solebam; et iterum atque iterum fio aut maior aut minor.'

'Quae reminisce non potes?' dixit Eruca.

'lam conata sum "Ut Apicula Industria" recitare, sed verba omnia aliter evenerunt quam volui,' Alicia voce tristi respondit.

'Pronuntia "Grandis es aevo, pater Gulielme",' Eruca dixit.

Alicia, manibus compresses, recitare coepit:

'Grandis es atque senex, pater, aevo,' filius inquit,
          'Crinibus es canis; et caput est niveum.
Atqui stare soles capite infra saepe reverso;
          Prave nonne facis, tam quia tute senex?'
Respondit pater haec nato: 'Iuvenis metuebam
          Ne cerebri noxam munera susciperent;
Sed postquam mihi certum est esse nihil cerebella,
          Hoc iterum atque iterum multimodis facio.'
'Tu grandaevus re vera es,' iuvenis repetivit,
          'Pingue saginatus fis et obesus adhuc;
At pedibus superis retro in portam saluisti -
          Dic, hoc insolitum quid modo significat?'
Canitiem quatiens dedit inde sagacia dicta:
          'A puero articulos flexibiles teneo,
Nardo hoc permulcens (pretio cistellula venit
          Denari); sine me vendere nunc aliquas.'
'Debilibus maxillis atque senilibus,' inquit,
          'Sebum mandere quis, nilque magis rigidum.
Sed tamen anseris ossa vorasti non sine rostro;
          Omnia mandisti. Quomodo tale potes?'
Reddidit haec pater: 'Ad legum studium puer ivi;
          Res cum matre tua semper adhuc agito.
Inde valens malis factus nervosque ego adeptus
          Vim sermonis eam perpetuo tenui.'
Te insuper aevo grandem,' postibi sic adulescens,
          'Aeque nunc oculis quis reputet stabilem?
At naso extremo rectam anguillam tenuisti.
          Vero habilissimus es; solvere remne potes?'
'Ter responsa dedi nunc, a te terna rogatus;
          Praesta plus decoris;' sic pater. 'Id satis est.
Mene opus est nugas has continuo tolerare?
          I cito; nam si non, plurima damna dabo!'
'Non recte pronuntiatum est,' Eruca dixit.

'Non vero omnino recte, opinor,' Alicia timide dixit. 'Aliquot verba nescio quo modo mutata sunt.'

'Totum ab initio mendosum est,'Eruca vehementer dixit.

Aliquantum temporis silentium fuit. Eruca prima locuta est.

'Qua magnitudine vis esse?' rogavit.

'Non multum mea interest quam magna sim,' Alicia properanter respondit. 'Sed, ut scis, non sane placet toties mutari.'

'Non scio,' inquit Eruca.

Alicia nihil dixit. Nemo umquam antea ei toties contradixerat, et sensit se iracundam fieri.

'Contentane es, ut nunc te habes? ' dixit Eruca.

'Domine, velim quidem paululo maior esse, si non recusas,' inquit Alicia. 'Miserum est quemlibet tres digitos altum esse.'

'Altitudo maxime idonea est,' Eruca irate dixit, dum se sursum tollit (exacte tres digitos alta erat).

'Sed non ad hoc sum assueta!' Alicia misere se excusavit.

Et secum reputabat: 'Utinam haec animalia ne animo tam facile offenso essent!'

'Tandem aliquando ad id eris assueta,' dixit Eruca. Tubulo rursus in os inserto, de integro fumum exsugebat.

Alicia nunc aequo animo exspectabat dum iterum loqui vellet. Mox Eruca, tubulo de ore extractor semel atque iterum oscitavit, et se concussit.

Tum de boleto descendit et in herbam repsit. Dum abit, solum dixit: 'Alterum latus magnitudine te augebit, alterum deminuet.'

'Cuius rei latus alterum?' Alicia sibi dixit.

'Latus alterum boleti,' Eruca dixit, velut si Alicia clara voce rogavisset. Deinde e conspectu discessit.

Alicia, in cogitatione defixa, breve tempus boletum observabat; discernere conabatur duo eius latera. Quoniam omnino rotundus erat, rem solvere difficillimum erat.

Denique tamen brachia sua, quantum poterat, circum boletum distendit, et manu utraque fragmentum de margine abrupit.

'Utrum autem utrumque potest?' sibi dixit; et experiendi causa de dextro fragmentum paulum gustavit. Statim ictu vehementi infra mentum suum percussa est. Mentum eius pedes suos pulsaverat.

Quamquam hac subita mutatione multum territa est, tempus non esse perdendum putabat; nam celeriter deminuebatur.

Itaque confestim partem frusti alterius edere coepit. Mentum eius tam arte contra pedem compressum est ut os aperire vix posset. Postremo autem hoc effecit; et paulum frusti sinistri devoravit.

'Bene quidem est! Caput meum demum solutum est!' Alicia laete dixit. Cito autem trepidavit, nam umeri eius, ut ei videbatur, evanuerant.

Ut despexit, nihil videre potuit praeter collum praelongum, quod e fluctibus frondis viridantis longe infra iacentibus velut stirps surgere videbatur.

'Quaenam sunt omnia illa viridia?' Alicia dixit. 'Et quo umeri mei recesserunt? O manus misellae, cur vos videre non possum?'

Dum dicit, manus quassabat; at nihil consecutum est, nisi quod procul infra frons viridis agitabatur.

Quoniam evidenter manus eius sursum ad caput levari non poterant, caput ad manus suas demittere tentavit. Reperire gavisa est collum suum velut serpentem in diversas partes flecti.

Id modo flexibus decoris ex sua sententia deorsum curvaverat, et in frondem se demersura erat, quam cacumina arborum, sub quibus dudum vagabatur, esse invenit, cum sibilus acer eam se recipere coegit.

Columbus magnus in faciem eius involaverat, et violenter alis suis eam pulsabat.

'Serpens!' Columbus vociferatus est.

'Serpens non sum!' Alicia iracunde dixit. 'Mitte me!'

'Serpentem te esse itero!' denuo Columbus inquit. Voce suppressiore loquebatur, et singultu quodam addidit: 'Quamquam omnibus modis conatus sum, nihil tamen eis placere videtur!'

'Non omnino coniectare possum quid dicere velis!' ait Alicia.

'Nidulare conatus sum in summis arboribus, deinde in ripae aggeribus, deinde in saepibus,' Columbus porro negligenter dixit. 'Sed isti serpentes! Nihil eis acceptum est!' Alicia magis magisque haesitabat; sed nihil amplius dicere constituit dum Columbus finem faceret.

'Satis molestum est ova incubare,' ait Columbus. 'Sed diu noctuque ab serpentibus praecavendum est! Trinum vero nundinum somnum capere non possum!'

'Magnopere doleo quod vexatus es,' ait Alicia. Intellegere incipiebat quid Columbus in animo haberet.

'Et cum primum procerissimam silvae arborem incolui, atque me denique tutum ab eis fore statui,' Columbus voce etiam magis ululanti porro dixit, 'nimirum ei tortibus longis de caelo descendunt! Ei, serpens!'

'At me non esse serpentem itero,' ait Alicia. 'Immo sum -,

'Dicdum! Quid es?' ait Columbus. 'Video te aliquid fingere conari!'

'Sum puellula,' Alicia dubie dixit; nam quotiens eo die mutata esset reminiscebatur.

'Scilicet probabile est!' Columbus maxima contemptione dixit. 'Equidem ego complures puellulas olim vidi; nullam autem tanta colli proceritate! Non ita est; serpens es, ne igitur negaveris. Fortasse nunc dices te numquam ovum gustavisse!'

'Certe ova gustavi,' ait verax Alicia. 'Sed puellae scilicet aeque ac serpentes ova edunt.'

'Id non credo,' ait Columbus; 'si autem verum est, necesse est eas serpentes quosdam esse. Nil amplius habeo quod dicam.'

Aliciae quidem haec notio nova erat; itaque aliquantulum temporis siluit. Columbus igitur porro dixit: 'Certo scio te ova quaerere. Nil ergo mea interest puellane an serpens sis!'

'Mea autem magni interest,' Alicia cito dixit. 'Sed reapse ova non quaero; atque si ea quaererem, tua non cuperem, nam ova incocta mihi displicent.'

'Abi igitur!' Columbus morose dixit, dum in nidum suum considit.

Alicia inter arbores quantum poterat se demisit; collum eius identidem ramis implicabatur, et saepe ei necesse erat gradum sistenti id resolvere.

Mox recordata est se frusta boleti in manibus adhuc tenere; initio caute facto, primo alterum, deinde alterum admordebat. Aliquando procerior, aliquando humilior fiebat; denique ad iustam altitudinem se deminuit.

Diu ab iusta amplitudine longe afuerat; itaque haec principio mira videbatur. Brevi tamen tempore ad id adsueta erat. Ut solebat, secum loqui coepit.

'Dimidium confectum habeo eius quod in animo habebam. Omnes hae mutationes me perturbant. Numquam certum mihi est qua forma ad tempus usura sim! Nunc autem redii ad iustam magnitudinem; nunc porro illum hortum amoenum intrare oportet. Miror equidem quo modo id fieri possit! '

Dum haec dicit, in locum apertum ingressa est, ubi parva domus circiter quattuor pedes alta erat.

'Quiqui hic habitant,' secum reputabat Alicia, 'handquaquam debeo ad eos accedere dum tam magna sum. Non dubie terrorem eis incutiam!'

Frustum igitur dextrum denuo admordere coepit; nec prius ad domum accedere ausa est, donec ad novem digitorum altitudinem se redegit.



Alice in Wonderland Contemporary Latin The Library The Classics Homepage