ALICIA IN TERRA MIRABILI

Ludovici Carroll

Latine redditus ab eius fautore vetere gratoque Clive Harcourt Carruthers



CAPUT SEXTUM

PORCUS ET PIPER

Ad breve tempus stabat domum intuens miransque quid se deinde facere oporteret, cum subito pedisequus, vestitu famuli indutus, ex silva cucurrit.

Alicia saltem eum pedisequum esse putabat, quod vestitu familiari indutus esset. Aliter, si facie eius sola iudicaretur, piscem eum esse dixisset.

Pedisequus magno sonitu digitis fores pulsavit. Alter pedisequus, similiter vestitus, eas reclusit. Facie rotunda oculisque magnis ranae similis erat. Alicia utrumque crispum capillis calce sparsis esse animadvertit.

Curiose studuit reperire quid ageretur; itaque e silva ad auscultandum paululum repsit.

Primo Pedisequus Pisciformis de ala epistulam magnam, paene sibi aequalem, eduxit. Hac alteri tradita, severe dixit: 'Ad Ducissam: invitatio a Regina ad lusionem pilae et mallei ludendam.'

Pedisequus Raniformis, verborum structura paulum mutata, aeque severa voce pronuntiavit: 'Ab Regina: invitatio ad Ducissam ad lusionem pilae et mallei ludendam.'

Deinde ambo colla profunde flexerunt, ita ut cirri caesariei eorum implicate sint.

Hoc Alicia tantum risit ut retro in silvam ei currendum esset, ne audiretur. Ubi postea prospexit, Pedisequus Pisciformis abierat; alter autem humi propter ianuam sedebat, caelum stolide intuens.

Alicia ad ianuam timide accessit, eamque pulsavit.

'Duabus de causis non opus est ianuam pulsare,' inquit Pedisequus. 'Primo, quod ego aeque ac tu citra ianuam sum; deinde, quod intus tantus strepitus fit ut nemo prorsus te audire possit.'

Strepitus certo incredibilis intus fiebat. Ululatus continui et sternumenta erant, et subinde fragor maximus audiebatur, quasi patella aut cortina confracta esset.

'Quomodo ergo intrare possum?' inquit Alicia.

'Operae pretium ostium pulsare fortasse esset" Pedisequus porro negligenter dixit, 'si ianua inter nos esset. Si tu, exempli gratia, intus esses, pulsare posses, ut te foras ire sinerem.'

Quamdiu loquebatur, in caelum suspiciebat, id quod Aliciae inurbanum esse videbatur.

'Sed fortasse aliter facere non potest,' sibi dixit; 'oculi eius tam paene in summo capite sunt. Mihi saltem roganti respondere potest. Quomodo intrare possum?' clara voce iteravit.

'Hic residebo' Pedisequus inquit, 'ad diem crastinum -'

Illo ipso tempore ianua domus aperta est; catinus magnus, ad caput Pedisequi recte evolans, nasum eius strinxit, et contra arborem quandam post tergum eius confractus est.

'- aut fortasse ad diem perendinum,' Pedisequus porro simili voce dixit, perinde ac si nihil accidisset.

'Quomodo intrare possum?' clariore voce Alicia iteravit.

'Debesne omnino intrare?' inquit Pedisequus; 'id sane primum diiudicandum est.'

Sine dubio verum id fuit: at sic commoneri Aliciae displicuit.

'Odiosum vere est,' sibi mussitavit, 'animalia omnia sic disputare. Satis est ad mentem cuivis alienandam.'

Pedisequo opportunum esse videbatur dictum suum aliquantum mutatum repetere.

'Hic residebo,' inquit, 'per intervalla ad dies complures.'

'Sed quid ego debeo facere?' inquit Alicia.

'Quidquid tibi libet,' inquit Pedisequus, et sibilum edidit.

'Usui non est cum eo colloqui,' Alicia desperanter dixit. 'Plane fatuus est!' lanua aperta intravit.

Intra ianuam protinus in magnam culinam iniit, omnino fumi plenam. Ducissa in medio in tripode infantem nutriens sedebat. Coqua super focum se inclinabat, magnoque in lebete ius miscebat.

'Nimium certe piperis in eo iure est!' Alicia sibi dixit; vix prae sternumentis loqui poterat.

Nimium profecto piperis erat in aere. Etiam Ducissa aliquando sternutabat; infans vero perpetuo aut stemutabat aut ululabat. Sed coqua atque feles magna quae ad focum iacebat et risu ingenti rictum diducebat solae non sternuebant.

'Velim, sis, scire,' Alicia timide dixit (nam dubitabat num urbanum esset ut prima loqueretur), 'cur feles vestra sic rictum diducat?'

'Feles Cestriana est , inquit Ducissa, 'rictum igitur diducit. Porce!'

Hoc tanta vi violentiaque clamavit ut Alicia trepidaret. Statim autem intellexit infantem, non se, appellari. Itaque animo collecto porro dixit: 'Nesciebam feles Cestrianas semper rictum diducere: nesciebam quidem feles rictum diducere posse.

'Omnes id possunt,' ait Ducissa, 'et pleraeque id faciunt.'

'Egomet nullas cognovi quae id faciant,' Alicia comiter dixit; gratum enim ei erat sermonem conferre.

'Tute non multum cognovisti,' inquit Ducissa; 'nempe id constat.'

Talis vocis sonus Aliciae multum displicuit, itaque se de quapiam alia re colloqui oportere arbitrata est.

Dum deliberat quid disserere deberet, coqua, lebete iuris de foco remoto, confestim ad Ducissam infantemque omnia iactare coepit quae manu contingere poterat.

Ferramenta foci primum iactavit; deinde passim vasa culinaria et catillos et patellas. Ducissa haec neglexit, etiam cum eis percuteretur, infansque tantum usque ululabat ut non omnino iudicari posset utrum ictibus laederetur necne.

'Te imploro, cave ne quid noxae facias!' Alicia clamavit, dum metu perculsa trepidat. 'Vae! Nasum amorum laeditur.' Vas maius solito praetervolaverat et naso infantem tantum non privaverat.

'Si omnes res suas curent, orbis terrarum multo celerius quam ut nunc est rotetur,' Ducissa rauce fremuit.

'Minime expediat hoc fieri,' inquit Alicia, quae occasione scientiae suae aliquo modo monstrandae gaudebat. 'Cogitadum, quantum diem ac noctem id officiat. Orbis terrarum scilicet horis viginti quattuor circum axem circumvertitur -'

'Dicisne de asciis?' ait Ducissa. 'Caput eius abscide!'

Alicia coquam anxie observavit, ne fortasse monito obediret. Haec autem industrie ius miscebat, neque audivisse videbatur. Itaque porro dixit:

'Horis, credo, viginti quattuor: aut fortasse duodecim -'

'Ne me moleste exercueris!' inquit Ducissa. 'Numerorum me semper taedet!'

Deinde infantem rursus nutrire coepit, dum ei aliquid lallat atque post quemque versum eum violenter quatit:

'Infantem tuum increpa,
    Et tunde sternutantem;
Molestus esse tantum vult,
    Praebendo se vexantem.

CHORUS
(cuius participes erant coqua et infans)
'Au! Au! Au!'

Dum Ducissa secundam versuum seriem cantat, infantem sursum deorsum iactabat. Misellus infans tantum ululabat ut Alicia verba vix audire posset:

'Infantem meum increpo,
Et tundo sternutantem;
Delectat namque piper hunc
Subinde approbantem.'

CHORUS
'Au! Au! Au!'

'Em! Tibi licet eum paulum fovere, si vis!' Ducissa Aliciae dixit; et simul infantem ad eam iecit. 'Oportet me parari ad lusionem pilae et mallei ludendam.'

Ex culina properavit. Coqua in eam abeuntem sartaginem coniecit, quae tantum non eam percussit.

Alicia infantem difficulter comprehendit, nam parvulus erat forma corporis inusitata, atque brachia cruraque passim extendebat.

'Simillimus stellae marinae est,' Alicia putabat.

Ut eum comprehendit, parvulus miser cum strepitu velut machinae vapore impulsae anhelabat. Usque se contorquebat et rursus corrigebat; itaque breve tempus Alicia eum vix tenere poterat.

Ut primum ea repperit quo modo eum portare oporteret (necesse enim habebat membra eius nodi modo flectere, deinde dextram aurem pedemque sinistrum arte retinere ne se expediret), eum foras exportavit.

'Nisi hunc parvulum mecum abducam,' Alicia putabat, perpaucis diebus eum interiment. Nonne si eum relinquam, homicidium fiat?'

Verba extrema clare locuta est; ad haec parvulus, qui sternuere iam desiit, grunnivit.

'Noli grunnire;' ait Alicia, 'non sic omnino loqui debes.'

Infans iterum grunnivit. Alicia faciem eius anxie contemplata est, si quid forte ei accidisset.

Sine dubio silus erat; rostrum habebat magis quam nasum verum. Et oculi eius multo minores fiebant quam infanti esse solent. Aliciae prorsus res tota suspecta erat.

'At fortasse tantum singultabat,' sibi dixit; et oculos iterum contemplata est, si quae lacrimae eis inessent.

Nullae lacrimae inerant.

'Si te in porcum conversurus es, parvule,' Alicia serio dixit, 'non amplius te curabo. Memento hoc!'

Parvulus misellus denuo singultavit (fortasse grunnivit; res diiudicari non potuit). Aliquantum temporis silentio progrediebantur.

Alicia secum reputare incipiebat, 'Si hunc parvulum domum duxero, quid eo faciam?', cum is tam vehementer grunnivit ut ea faciem eius trepide contemplaretur.

Hic non iam perperam iudicari potuit; nunc infans non alius quam porcus erat.

Aliciae absurdum quidem esse visum est animal ultra portare. Itaque humum id deposuit; et contenta erat quod id quiete in silvam cucurrit.

'Si adolevisset,' sibi dixit, 'puer valde deformis fuisset; in praesentia, ut puto, porcus satis formosus est.'

De puellis aliis et pueris sibi notis meditari coepit, qui merito porci fieri possent.

'Si modo recta ratio nota esset, qua mutarentur -' sibi dicebat, cum necopinato Felem Cestrianam non procul in ramo arboris sedentem conspexit.

Feles, Aliciam conspicata, solum rictum diduxit. Ei benigna esse visa est; sed, quod ei ungues longissimi plurimique dentes erant, eam placare se debere statuit.

'Dulcissima Feles Cestriana,' timide dixit, cum nesciret num id nomen Feli placeret. Ea tamen modo paulo latius nctum diduxit.

'Eia! Comis adhuc est,' putabat Alicia. Porro dixit: 'Velisne, sis, mihi dicere, quam in partem hinc me ire oporteat?

'Multum interest quo ire velis,' Feles dixit.

'Mea non multum refert quo eam -' inquit Alicia.

'Non ergo interest qua via eas, Feles dixit.

'- dummodo aliquo perveniam,' Alicia explanavit.

'Nempe id certe perficies,' inquit Feles, 'si satis diu ambulabis.'

Hoc negari non potuit; itaque Alicia aliud rogavit.

'Quales homines hic circa habitant? '

'Ab hoc latere,' Feles pede dextro gesticulatus dixit, 'Petasorum Venditor habitat; ab altero latere' (pede sinistro gesticulatus) 'Lepus Martius habitat. Vise utrumvis; uterque mente alienata est.'

'At nolo cum hominibus insanis esse,' Alicia inquit.

'Id devitari non potest,' Feles inquit; 'omnes hic insani sumus. Ego insana sum. Tu insana es.'

'Cur existimas me insanam esse?' Alicia rogavit.

'Necesse est,' inquit Feles; 'aliter huc non adiisses.'

Alicia, quamquam id verum argumentum non putabat, perseveravit: 'Quomodo scis te insanam esse?'

'Primum scilicet,' Feles inquit, 'canis non insanus est. Concedisne hoc?'

'Nimirum,' inquit Alicia.

'Canis porro,' Feles processit, 'iratus scilicet fremit, contentusque caudam agitat. Ego contra contenta fremo et irata caudam agito. Ego ergo sum insana.'

'Murmur te facere potius dicam quam fremitum,' ait Alicia.

'Quidlibet dicas,' ait Feles. 'Hodiene cum Regina lusionem pilae et mallei lusura es?'

'Id mihi pergratum sit,' Alicia dixit, 'sed nondum vocata sum.

'Me ibi videbis,' Feles dixit, et statim evanuit.

Cum Alicia rebus inusitatis adsuesceret, non multum ei mirum id fuit. Locum etiam intuebatur ubi fuerat, cum Feles subito denuo apparuit.

'Dic, sodes,' Feles inquit: 'Quid infante factum est? Rogare paene oblita eram.'

'Mutatus est in suem,' Alicia placide respondit, quasi Feles convenienter naturae revenisset.

'Id credebam futurum esse,' Feles dixit, et rursus evanuit.

Alicia paulum exspectavit, si forte eam rursus videret. Cum non appareret, post paulum in eam partem pergere coepit qua Lepus Martius habitare dicebatur.

'Petasorum venditores antehac vidi,' sibi dixit. 'Lepus Martius me multo magis oblectabit. Fortasse, cum nunc mensis Maius sit, cerritus non erit; non saltem tam insanus quam mense Martio erit.'

Simul sursum conspexit: Feles redierat, et in arboris ramo sedebat.

'Dixistine "suem" an "gruem"?' Feles inquit.

'"Suem" dixi,' Alicia respondit. 'Et molestum mihi est te tam subito apparere et evanescere. Vertigine me afficis!'

'Bene mones!' Feles dixit. Nunc lentissime evanuit; extrema cauda prima obscurata est, postremus rictus, qui aliquamdiu, postquam ceterum recessit, restabat.

'Felem sane sine rictu saepe vidi,' Alicia meditata est, 'sed rictum sine fele numquam vidi! Res est omnium maxime singularis quas umquam vidi!'

Non multo longius progressa erat, cum domum Leporis Martii conspexit. Confidebat utique hanc domum veram esse, quod fumi emissaria in formam aurium figurata sunt atque tectum villis opertum est.

Tanta altitudine erat domus, ut ei appropinquare nollet dum sinistra boleti parte adrosa ad altitudinem circiter duorum pedum aucta esset.

Ad domum etiam tunc satis timide accessit, dum sibi dicit; 'Fortasse Lepus Martius nihilominus cerritus sit! Haud scio an potius ad Petasorum Venditorem visendum ire debuerim!'



Alice in Wonderland Contemporary Latin The Library The Classics Homepage