THOMAE CAMPIANI AD THAMESIN



ARGUMENTUM

Totum hoc poema gratulationem in se habet ad Thamesin de Hyspanorum fuga, in qua adumbrantur causa quibus adducti Hyspani expeditionem in Angliam fecerint. eae autem sunt, avaratia, crudelitas, superbia, atque invidia. deinde facta apostrophe ad reginam pastoraliter desinit.

     nympha potens Thamesis soli cessura Dianae,
caeruleum caput effer aquis: carchesia late
quae modo constiterant signis horrenda cruentis,
ecce tuos trepide liquere fugacia portus.
non tulit Hispanos crudelia signa sequentes           5
Neptunus pater, et multum indignantia spumis
aequora, non Deus aetherea qui fulminat arce,
nubila qui solvit, ventorumque assidet alis.
ille suos cultus, sua templa, suosque Britannos
proteget, ultricemque suam victribus armis.           10
nec Romana feret purgatis orgia fanis
reffluere, aut vetitas fieri libamen ad aras.
o pietas odiosa Deo, scelerataque sacra,
quae magis inficiunt (damnosa piacula) sontes.
     est locus Hesperiis, Diti sacer, abditus undis,           15
quem pius occuluit Nereus, hominumque misertus
Oceanus, quemque ipse deis metuendus Apollo
luminis inditio quod detegit omnia, sensit
ignotis sub aquis melius potuisse latere.
at pater umbrarum, cui Nox parit horrida natos           20
terribiles, nigro vultus signante corymbo
ille per obscuras petit antra immania silvas
aurea, silvarum Stygiae sub tegmine nymphae
atra tenebrosis spectant in fontibus ora.
Eumenides regem comitantur, et ortus Echidna            25
Cerberus, et quae monstra tulit furialis origo,
quos caput horrendum quatiens sic alloquitur Dis:
     "paci inimica cohors, nunc iras sumite pleno
pectore, nunc totas penitus diffundite vires,
exululate sacros, et quos horrere susurros           30
ipse velim, collecta simul conflate venena,
tabe Promethea riguus quas Caucasus herbas,
Tantaleaeve ferunt limphae, Phlegethonve Acheronve,
laethificas armate manus, Anioque Tyburque
sentiat infusum virus, Duriusque Tagusque,           35
diraque Avernales exuscitet unda furores,
irarumque minas, avidique incendia belli."
     dixit, et effugiunt quassantes ore colubros
anguicomae. Ditim dolor excitat, evolat antro,
et vagus excurrit sinuosi margine ponti           40
atra velut nubes ventis agitata, senemque
Oceanumque vocat, et rauco clamore remugit.
constiterant fluctus, egere silentia venti,
cyaneis os tollit aquis venerabile numen
aequoreum, madidasque comas a fronte removit,           45
Ismarias superare nives albedine visas.
quamvis nulla senis subiit reverentia Ditem,
sic tamen affatur, mollitque astutia vultum:
"o qui luctantes civiliaque arma gerentes
imperio fluctus componis, et aequora late           50
fusa, et sidentes ruptis de montibus amnes,
cur invisa iacet, cur haec vacat insula cultu?
pondere terra gemit, foeto maturuit alvo
resplendens aurum; ferit hoc mortalia sydus
pectora, tu solus prohibes quod amabilis auri           55
suadet amor facinus. non has Romanus ad oras,
non venit Hispanus castris assuetus et armis,
nec quisquam Italiae, tua monstra natantia terrent.
esto precor facilis, quosque ingens gloria Martis
extulit Hesperios, animis rebusque potentes            60
excipe, conde sinu, nostroque in littora siste."
quem contra Oceanus: "tibi, Dis, patet Orcus, et omnis
vis terrena, nocensque aegris mortalibus aurum
verum siquid habent, et habent tua munera pulchri.
sunt Angli, sunt Troiana de gente Britanni,            65
qui pacem numenque colunt, et templa fatigant.
sin longa spectes serie numerosa trophaea,
has etiam spectes immensae molis arenas."
ingemuit, traxitque imo suspiria corde
Tartareus, spumaque oris barbam albicat atra.           70
agressumque tuas, decus o regina Britannum,
virtutes narrare, fremens occoepit acutis
obturbare senem stridoribus, et ferus ira
concussit piceos scabra rubigine dentes.
ardebant oculi, vultu pax exulat omnis,           75
excidit obsequium et meditata precamina, diras
evomit atque minas quales irata Medea.
"et tibi," ait, "quoniam levis est mea visa potestas,
rumpam fundamenta maris quae tegmine nostras
obfuscant aedes, post imas quaere sub umbras           80
in fluctus requiem, sedemque cadentibus undis."
horruit Oceanus (vitium formido senile est).
sed quid non ausit demens furor, et mala praeceps
in sua? vix motum longa mulcedine Ditem
leniit, et malus impetratis rebus abivit.           85
carbasa tenduntur subito venientibus Euris,
et ruit aequoreos male gratum pondus in armos.
cogitat Oceanus rapido nunc mergere ponto,
nunc gravibus scopulis, in acutaque figere saxa.
cauta iram cohibet mens, at vindicta dolentem           90
oblectat, sensitque animo te, Drace, futurum
exitio Hispanis, clarumque insignibus ausis
Frobucerum, pariterque novis successibus oras
ampla reportantem ad patrias spolia auripotentem
Candisium: audaces animos fortuna secundat.           95
     excipit Hesperios Dis, quem tegit aurea palla,
corporis et tenebrae vestis fulgore coruscant,
vix hunc credideris caecas habitare cavernas,
squallentemque situ Stygiis sordere sub umbris.
o quam splendescit Venus aurea! suavis in auro est           100
gratia, multos honos, absque auro gratia nulla est.
     propter Avarities stat inhospita, lumine laeta
sollicito; mirum, hoc laetatur in hospite, nullum
quae colit hospitium! Libica est procul invia Syrtis
per vada, stant tacitae longa insuetudine silvae,          105
semper et obdormit tranquilla in montibus Eccho,
dissimilisque sui, non est qui suscitet illam.
moenibus obsepta est sublimibus aerea turris,
Mulciber hanc vario torquens errore viarum
aeternum statuit non expugnabile tectum.           110
haec domus, hic misera insomnis noctesque diesque
thesaurum observat caeca tellure sepultum.
et quia causa deest, fingit sibi monstra timenda,
formidatque animo quas non praesenserat umbras.
turribus aeriis tuta est si credere posset,           115
tuta loco, extructis ingens super aequor arenis.
alta per exiguam clauduntur moenia portam,
hanc sola ingreditur, nunquam egreditur nisi Plutus
evocet, eximium hunc spretis habet omnibus unum.
     proxima purpurea succedit cuspide Caedes,          120
suspitiose oculos obliquans, atque cruentum
vix animo halato cor in ilia gurgitat atra,
atra aestu, rabieque insana fellis adusti.
ultima subsequitur manifesta Superbia curru,
fastiditque solum, sellam haud dignatur eburnam          125
qua vehitur, quam traxit avis Iunonia pompam
pennarum expandens, gemmasque elata recludens.
agmina conveniunt, dextras utrinque dederunt,
Dis ait: "Hesperii, satis est dextraeque moraeque,
mensa diesque vocant, periit pars optima lucis."          130
applaudunt regi umbrarum portuque recedunt.
     ecce fatigatos laevo curvamine coeli
lentus agens Hyperion equos, curruque reclinans,
viderat Hesperios, et quis novus incola terras
venit in ignotas miratur, eoque morantes           135
cursores animat, Tethidosque hortatur ad undas.
interea ingentem vino cratera propinant,
indulgentque epulis Dis cum regaliter usis
hospitibus, donec gelidis stipata tenebris
induxit somnos nox, atque papavera sparsit.           140
     postera deformes roseo velamine texit
umbras Aurora, et simulatis fronte capillis.
concurrunt Stygiae feriuntes tympana nymphae,
et recinunt miserum clamoso gutture carmen.
ducentesque choros dominum regemque requirunt.          145
turba petit silvas somno experrecta madentes
rore levi suavesque expirans gramen odores.
valle sub obscura liquidis argenteus undis
fons erat, Invidiae sacer, hunc, Narcisse, petisses
tutus, in adversam quia nulla repercutitur lux          150
seu lucis radius speciem, sed quicquid in orbe
est usquam limphis manifesto cernitur illis.
fons mundi speculum est, sed qui speculatur in illo
morbum oculis haurit macidum, et lethale venenum.
huc divertentes cum Dite Hyspana iuventus           155
immisere oculos avide putealibus undis,
et sub aqua mirantur aquas, urbesque, domosque.
agnovere suos portus, nemora, arvaque et aurei
lucida signa Tagi. longe omnibus eminet una
cuncta mari tellus, celeberrima rupibus albis,          160
hanc spectant, et agros, urbes, vada, flumina, fontes
laudant inviti, hac una regione morantur,
quaeque vident cupiunt, atque invidere videndo.
paulatim increvit pulmonibus ardor anhelis,
lividus ora color, macies cariosa medullas           165
occupat, illi acres pugnant superare dolores.
iamque odio locus est, nec iam discedere possunt.
sic miseri cum flamma aedes circumflua vastat,
excussi somnis media sub nocte paventes
corpora proriperent, obsistit at obvius ignis,          170
cernentesque adversa oculos, et cassa moventes
effugia exurit feralis taeda lacertos.
     ostquam irretitas acies, et vulneris aestus
senserat arderi et frangi iuvenilia corda
Dis, arrisit aquis, laetusque silentia rupit:           175
"spectatae satis, o iuvenes, nimiumque recedant
coelestes lymphae, mens est et numen in illis.
ecce ferunt violas detexaque lilia nymphae,
ecce struunt in serta rosas fontemque coronant."
nondum extreme gravis diverberat ora loquentis           180
imber, et obducto recidentia nubila coelo.
tristis hiems et nox nullo suadente resurgit
vespere, terrarumque orbem intempesta recondit.
per iuga dissiliunt fluctus, volvuntur et imas
in valles, teretesque trahunt de montibus ornos.          185
intremuere omnes, Dis autem interritus umbras
increpat, et facilem concussit arundine terram.
terra tremit, nigrasque aditum patefecit ad arces.
     at dirupta iam ruituris subvolat Auster
nube, pruinosisque cadentes sustinet alis.           190
Taenarium nemus umbriferum, tacitaeque cavernas
noctis, et aeternum quibus obdormire sepulchris
adsuevit Morphei pater, haec praetervolat aestu
fulmineo, donec portas prope sensit opacas
stantem Hecaten, mediis qua circumcingitur umbris.          195
desilit hic terramque vagis amplectitur ulnis.
laeta viro occurrit Plutonia, dumque stupescit
haud expectatos comites, fugit imbrifer Auster,
et numerosa horret niveis concussa capillis
styria, luctificique fluunt cum grandine nimbi.          200
     delitias facit hospitibus, Stygiosque lepores
Dis, et in obscuros Trivia comitante recessus
monstrat iter. stant mensae epulis vinoque repletae,
aureo et effulgent operosa cubilia tecto.
accubuere, canente suam accumbentibus Orpheo           205
Euridicen, quaeque olim inter Rhodopeia saxa
fudit ad umbrosas quercus, tenuesque miricas.
Quin etiam immites Thressas flevisset, et Hebro
dimersum caput et cytheram, si non dea mater,
flens dea Calliope, nati compresserat ora.           210
conticuit, subitoque oritur miserabile murmur,
quale sepulturis cum naenia flebilis inter
affines canitur resono plangore gementes.
lugentque Hesperii nequaquam in vatis honorem,
pestiferi sed enim torquentur imagine fontis,           215
visorumque memor furit aegris dira cupido
pectoribus, totasque aedes singultibus implent.
nec sua turpari moesto convivia luctu
sustinet ulterius Cereris gener, atque ita fatur:
     "ita leves umbrae, celsas ad sydera pinus          220
extruite, et fluidas lato super aequore turres,
vosque nisi hospitii pigeat fortassis Iberi.
exhilarate animos, neu quem simulachra dolorem
vana ferant. nam quae niveis fronte insula saxis
emicuit spectans Helecen gelidumque Booten           225
insula, dives opum sedes, veneranda Britannis,
ingentes diffisa suis horrere carinas
discet, et Hispano tandem succumbere ferro."
     cincta sub haec aderat torto caput angue Megaera,
horrida tela, ignes, et ahenea monstra ministrans.           230
ergo incenduntur furiis, Stygiasque ad arenas
armati incedunt, nigros ubi cernere manes
littoribus tot erat, quot apes praesepia circum,
aut aestate solent turmatim irrepere sulcis
formicae. cursansque ignito horrendo flagello           235
undique Tysiphone cessantes verberat umbras.
iam sed in immensum ceu turres seu iuga Pindi
increvere rates, quas et mirata iuventus
Hesperia, et Stygio faciunt vota impia regi.
     incubuere omnes, et olenti littore classem          240
diducunt mare per gelidum, Cynosuris euntes
respicit, aspectu sed dedignante Calistho,
iamque fremens, ut erat vultu illaetabilis ursa
unguibus immites nimbos concussit, et auras
nubibus infestat, pugnamque Aquilonibus Austros          245
adversum insituit, veteresque resuscitat iras.
     at tu, nympharum Thamesis pulcherrima, limphis
alta tuis, procul ut vidisti hostilia signa,
tu dea flumineam spaciosa gurgite frontem
celata, aequoreas turbasti fluctibus undas           250
donec Ibera cohors ventorum pulsa furore,
et virtute virum, per Hybernica saxa refugit.
illic dira fames Scythicas illapsa per auras,
et Lybico vesana sitis de pulvere nata,
tum Phlegetonteae pestes, rabidique furores,           255
ingratusque sibi dolor, et sua funera Erinnis
exornans, nigra Hyspanos sub Tartara mittunt.
     sic o sic pereant advorsis undique fatis;
ira Calisthoniae trepidisque impendeat ursae,
sive bibant Tyberim, vel aquas torrentis Iberi,           260
sive Aurora novo, sero vel sole recedens
Hesperus illustret gentes, umbrasque repellat.
sic pereat, quicunque tuas fleturus in oras
vela inimica dabit Brutique nepotibus, et diis,
o vetus hospitium, sanctumque Britannia nomen!          265
     tuque viresce diu, dea, ceu Daphneia laurus,
tu, dea, tu foelix Anglorum numen Elisa
non aconitum in te virus, non ensis acumen,
nec magicum vim carmen habet, nec flamma calorem.
scilicet integrum divina potentia pectus           270
firmat et humano dedit inviolabile ferro.
ergo diu vigeas: procul hinc fuge, pigra senectus,
Ismarioque cuba glaciali frigida saxo,
vel steriles inter quas alluit Ister arenas.
i fuge, coelestes animas tentare nefandum est .          275
fallor? an excessit tardo per inane volatu?
ecce autem rigidam trahit inter nubila pallam,
et tremit, et cani recidunt horrore capilli.
at te, diva, rosis ambit formosa iuventa,
atque Heliconiacas aspergit floribus undas.           280
o diva, o miseris spes Elisabetha Britannis
una, senectutem superes, pulsisque superstes
hostibus, innumeros gemines virtutibus annos.



Campion Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage