SIGEBERTI GEMBALENSIS LIBER DE SCRIPTORIBUS ECCLESIASTICIS
A.D. MCXII



CAP. I. Marcellus, Marci, praefecti urbis Romae, filius, ex discipulo Simonis Magi discipulus beati Petri apostoli, conflictum apostolorum Petri et Pauli cum Simone Mago, cui assiduus interfuit, rogatu Christianorum, qui non interfuerant, fideliter conscripsit, et Ecclesiis Dei, prope vel procul positis, legendum concessit. Ad sanctos Nereum et Achilleum, pro Christo in Pontiana insula relegatos, scripsit de mirificis actibus beati Petri et Pauli, et de magicis artibus Simonis Magi. Scripsit de obitu sanctae Petronillae virginis, filiae beati Petri apostoli. Scripsit de passione sanctae Feliculae virginis et martyris. Scripsit de passione sancti Nicomedis presbyteri martyris.

CAP. II. Joannes, qui et Marcus, ex ministro sacerdotis Jovis minister Pauli apostoli, scripsit passionem Barnabae apostoli.

CAP. III. Polycrates passionem sancti Timothei apostoli scripsit, et alia multa.

CAP. IV. Dionysius, Athenis natus et eruditus, et a pago Atheniensi, qui dicitur Arios pagos, Areopagita denominatus, et a Paulo apostolo ad fidem Christi conversus, multam multa scribendo acquisivit sibi memoriam. Quem praetermissum esse ab Hieronymo et Gennadio in Catalogo illustrium virorum, nimis est mirandum, praesertim cum Hieronymus, quamvis tacito ejus nomine, faciat mentionem operis ejus; Gregorius vero in homilia Evangelii faciat mentionem operis ejus et nominis. Scripsit autem ad Timotheum Ephesiorum episcopum De hierarchia coelesti, id est de ordinibus angelorum; ad eumdem De hierarchia ecclesiastica; ad eumdem De divinis nominibus, et De symbolica theologia; ad eumdem De mystica theologia. Scripsit ad Gaium, Quomodo Deus quadam ignorantia cognoscatur vel videatur; ad Polycarpum, Quomodo contradictores veritatis sint declinandi. Scripsit epistolam ad Apollophanem, conphilosophum et coaevum suum, recolens quod cum ipse cum eo esset in Heliopoli, urbe Aegypti, viderit obscurato sole mundum obtenebratum fuisse in sexta feria, sexta hora diei, cum Jesus Christus penderet in cruce, cum ipse Dionysius esset tunc annorum triginta. Scripsit ad Theophilum de ecclesiasticorum ordinum ordine, et sacerdotum excellentia. Scripsit ad Joannem apostolum, in Pathmos insula exsiliatum, praedicens eum esse reversurum in Asiam. Scripsit et ad alios alia, quamvis brevia, tamen mystica et divina. Volumen ejus scriptorum vocatur Hierarchia. Hic martyrizatur sub Domitiano imperatore, in urbe Galliarum, quam condidit Isius, eamque de Isio denominavit Parisium.

CAP. V. Linus, primus post Petrum papa, scripsit Graeco sermone martyrium Petri et Pauli, uno die passorum, et Ecclesiis Orientalibus destinavit.

CAP. VI. Sedulius episcopus ad Macedonium presbyterum scripsit libros De miraculis Veteris et Novi Testamenti, quos postea sub metrica lege redactos praetitulavit Paschale carmen. Reparavit etiam dactylico [Suffridi Petri, reparacterico] carmine omnia Domini opera. Claruit tempore Constantis et Constantii, filiorum primi Constantini imperatoris.

CAP. VII. Amphilochius, Iconii episcopus, scripsit Vitam Basilii, Caesariensis episcopi.

CAP. VIII. Golphilas, Gothorum episcopus, adinvenit Gothicas litteras; et quamvis esset Arianus, utile tamen opus fecit, quia per illas litteras transtulit divinas litteras in Gothicam linguam. Fuit tempore Valentis imperatoris.

CAP. IX. Theoderetus, episcopus urbis quae a fundatore suo Persarum rege Cyrus est vocata, scripsit De vera incarnatione Domini contra Eutychen, qui negabat veram carnem in Christo Jesu. Scripsit etiam ecclesiasticam Historiam, a fine ecclesiasticae Historiae quam scripsit Eusebius Caesariensis, et post eum Rufinus presbyter.

CAP. X. Socrates scripsit Historiam a tempore primi Constantini imperatoris usque ad imperium Theodosii junioris.

CAP. XI. Sozomenus, ejusdem temporis tenorem secutus, scripsit Historiam.

CAP. XII. Epiphanius, scholasticus, tres Theodereti et Socratis et Sozomeni Historias in unam compingens Historiam, adjecit ecclesiasticae bibliothecae Historiam Tripartitam.

CAP. XIII. Macer scripsit metrico stylo librum De viribus herbarum.

CAP. XIV. Paulinus, Nolanus episcopus, scripsit, ad Augustinum episcopum, Vitam Ambrosii Mediolanensis episcopi. Scripsit etiam versifice Vitam Felicis Nolani.

CAP. XV. Evodius episcopus scripsit librum De miraculis in Africa ostensis per reliquias Stephani protomartyris noviter inventas, quas detulit in Africam Orosius, Augustini discipulus.

CAP. XVI. Possidius, Calamensis episcopus, scripsit Vitam Augustini Hipponensis episcopi.

CAP. XVII. Paschasius, diaconus sanctae Romanae Ecclesiae, libros de sancto Spiritu luculento et fideli sermone composuit. Hic quia in superordinatione Laurentii contra Symmachum papam pertinacius favit Laurentio, ejus defuncti animam vidit Germanus. Capuanus episcopus, in thermis in igne purgatorio positam.

CAP. XVIII. Idatius, Lemicae Hispaniarum urbis episcopus, Chronicam initiatam a primo Theodosii imperatoris consulatu composuit.

CAP. XIX. Martinus, episcopus Galliciencis, scripsit librum De virtutibus quatuor, ad Theudomirum [al. Mironem] regem Galliciae, quem libellum praetitulavit, honestae vitae Formulam.

CAP. XX. Victor, Capuanus episcopus, Evangelium ex quatuor Evangeliis compactum eleganter composuit, quod vocatur Diapente, sine nomine auctoris invenit: quod quia sine numeris canonum confusum esse vidit dilucidavit, illud appositis canonum numeris, per quos Eusebius Caesariensis distinxit quatuor Evangelia, ita sine confusione erroris similia omnium ostendens, singulis sua propria ostendens et restituens. Scripsit etiam librum De Pascha, redarguens errorem Victorii, qui jubente Hilario papa, scribens Paschales cyclos, docebat esse celebrandum Pascha XV Kalendas Maii, in anno Domini, quod rectius erat eo anne celebrandum VII Kalendas Maii.

CAP. XXI. Eustathius transtulit de Graeco in Latinum Hexaemeron Basilii Caesariensis.

CAP. XXII. Avitus, Viennensis episcopus, scripsit Homiliarum librum unum; De mundi principio, et aliis diversis conditionibus libros sex, versu compaginatos; Epistolarum libros novem. Claruit tempore Zenonis imperatoris, sub rege Burgundionum Gundebaldo.

CAP. XXIII. Godelbertus presbyter, hujus studium imitatus, per historias et allegorias divinae Scripturae, ab initio mundi usque ad partum Virginis, heroico pede eleganter cucurrit.

CAP. XXIV. Cyrillus, episcopus Alexandrinus, cyclos quinque decemnovennalium cyclorum scripsit, qui faciunt annos nonaginta quinque; in quibus primus et ultimus Paschae terminus invenitur; sed nec tamen in eo tota Paschae varietas terminatur.

CAP. XXV. Paschasinus [Paschasius], diaconus scripsit ad Leonem papam contra errorem quorumdam qui anno Domini, putantes esse annum communem, cum esset embolismus, errabant in celebrando Pascha.

CAP. XXVI. Proterius, Alexandrinus episcopus, scripsit et ipse ad Leonem papam dubitantem de celebrando Pascha illius anni, qui, cum esset embolismalis, putabatur ab aliquibus esse communis.

CAP. XXVII. Dionysius, abbas Romanus, cognomento Exiguus, gemina scientia Graece et Latine clarus, transtulit de Graeco in Latinum Proterii Alexandrini episcopi scripta ad Leonem papam de celebrando pascha in anno Domini. Transtulit etiam de Graeco in Latinum librum Gregorii Nysseni De conditione hominis, et vitam Pachomii abbatis. Scripsit et ipse, post Cyrillum, cyclum quinque cyclorum, incipiens ab anno nati Jesu Christi, qui est ultimus annus magni cycli, qui est annorum DXXXII, semel exacti a nativitate Christi. Hic notandum est quia si nativitas Christi recte a calculatoribus posita fuisset, debuisset XXXIII vel XXXIV annis primi magni anni concordare, in ratione computi, evanlicae veritati, et majorum auctoritati, quae dicit Christum passum fuisse anno aetatis suae tricesimo secundo, vel XXXIII, VIII Kalendas Aprilis, in VI feria, et eum resurrexisse VI Kalendas Aprilis, in prima feria. Quod non ita positum esse in primo magno cyclo, quia non attendit Dionysius, secundum tenorem annorum primi magni cycli, apposuit et ipse annos Christi in suo cyclo, quem, ut dixi, incoepit a repetitione secundi magni cycli, et inussit sibi frontem cauterio alieni erroris et mendacii, dum culpatur, quod XXXIII, vel XXXIV, sui operis anno non concordat evangelicae veritati in ratione computi. Unde apparet quod nativitas Christi posita est a calculatoribus XXI, vel viginti duobus annis tardius quam debuit.

CAP. XXVIII. Fulgentius, Ruspensis episcopus, in Graeca et Latina lingua clarus, gemina scientia scripsit multa. Claruit in homilitico dicendi genere. Scripsit ad Euthymium libros De remissione peccatorum. Respondit uno libro quaestionibus a Ferrando diacono sibi objectis. Scripsit libros quos praetitulavit, sive litteris: librum scilicet De Adam sive A; De Abel, sive B; De Cain, sive C; et caeteros secundum litterarum consequentiam. Quod is est [si est] ipse Fulgentius qui tres libros Mythologiarum scripsit ad Catum presbyterum Carthaginis, hic certe omnis lector expavescere potest acumen ingenii ejus, qui totam fabularum seriem, secundum philosophiam expositarum, transtulerit vel ad rerum ordinem, vel ad humanae vitae moralitatem. Scripsit ad eumdem Catum librum De obstrusis sermonibus. Scripsit et De praedestinatione ad Monimum libros tres; contra objectiones undecim Trasamundi regis librum unum; De mysterio Mediatoris librum unum; De immensi tate Filii Dei librum unum; De sacramento Dominicae passionis librum unum; ad familiares suos epistolarum librum unum. Ne videar humana miscere divinis, non commemorabo sacris libris mirabile hujus viri opus, qui totum opus Virgilii ad physicam rationem referens, in lutea quodammodo massa auri metallum quaesivit, et repertum excoxit.

CAP. XXIX. Ferrandus diaconus, supra nominatus, scripsit ad Reginum comitem librum de septem regulis innocentiae, et alia nonnulla.

CAP. XXX. Gennadus episcopus, post Hieronymum, composuit Librum illustrium virorum, quos collegit a XIV anno imperii Theodosii majoris usque ad tempus Zenonis imperatoris, per annos circiter centum. Libros etiam Evagrii monachi ad utilitatem monachorum simplici sermone scriptos, transtulit eadem simplicitate de Graeco in Latinum. Aliquos etiam ejusdem libros quos translatores vitiose transferendo in Latinum corruperant, emendavit et veritati auctoris restituit.

CAP. XXXI. Benedictus Casinensis, Pater monachorum, Nursia Italiae provincia ortus, spretis litterarum studiis, eremiticam vitam expetivit, et provectus ad summum culmen monasticae profectionis, secundum quam vixit, scripsit Regulam monachorum sermone luculentam, discretione praecipuam. Simplicius, discipulus ejus, latens magistri opus publicavit.

CAP. XXXII. Faustus, discipulus sancti Benedicti, ab ipso Benedicto missus ad Gallias, cum Mauro ejus monacho, Vitam ipsius Mauri monachi descripsit.

CAP. XXXIII. Marcus poeta, familiaris Benedicti Casinensis, Vitam ejus a Gregorio descriptam defloravit heroico breviloquio, et pauca superaddidit.

CAP. XXXIV. Orentius Commonitorium fidelibus scripsit metro heroico, ut mulceat legentem suavi breviloquio.

CAP. XXXV. Jordanus, episcopus Gothorum, scripsit Historiam; in primo ejus libro gesta Romanorum, in secundo vero originem et gesta Gothorum recensens, usque ad finem regni eorum.

CAP. XXXVI. Joannes, sub sua et sui amici Basilii persona, scripsit dialogum de honore et onere sacerdotii, et quanta sit dignitas et potestas vel gravitas sacerdotum.

CAP. XXXVII. Boetius, vir consularis, conferendus vel praeferendus philosophis et saecularibus et ecclesiasticis, quia ambiguos esse facit an inter saeculares, an inter ecclesiasticos scriptores fuerit illustrior. Laudent eum saeculares, quod Isagogas, Perihermenias, quod Categorias transtulerit de Graeco in Latinum et exposuerit; quod Topica Ciceronis exposuerit, quod Antepraedicamenta, quod libros De topicis differentiis, De cognatione dialecticae et rhetoricae, et distinctione rhetoricorum locorum, De communi praedicatione potestatis et possibilitatis, De categoricis et hypotheticis syllogismis libros et alia multa scripserit, quod arithmeticam et musicam Latinis scripserit. Nos ecclesiastici laudamus eum quod librum De sancta Trinitate scripserit, quod exsiliatus a Theodorico, Gothorum et Italorum rege, pro eo quod tueri volebat libertatem Romanae urbis, scripsit librum De consolatione Philosophiae. Hic ab eodem rege Theodorico occisus est.

CAP. XXXVIII. Arator, subdiaconus Romanae Ecclesiae, edidit heroico carmine Actus apostolorum, et Vigilio papae Romano obtulit

CAP. XXXIX. Eugippius abbas hortatu Renducis, Neapolitani episcopi, deflorans libros Augustini episcopi Hipponensis, dedit codicem magnae utilitatis, ad Probam virginem; et per manus ejusdem Renducis episcopi obtulit Ecclesiae Neapolitanae. Fuit tempore secundi Pelagii, et imperatoris Tiberii Constantini.

CAP. XL. Cassiodorus, consul et senator, postea monachus et abbas, fecit tractatus super Psalmos, et totum operis corpus per tria membra, per Psalmos scilicet quinquagenos, divisit. Scripsit duos libros Institutionum, qualiter divinae et humanae lectiones debeant intelligi, et librum De etymologiis, et alium librum sacerdotis de schematibus collegit. Scripsit librum titulorum, quem de divina Scriptura collectum voluit nuncupari Memoriale, ut breviter percurrant qui fastidiunt prolixa perlegere. Fecit complexiones in Epistolis apostolorum, et in Actibus apostolorum, et in Apocalypsi, quae sunt brevissima explanatione decursae. Digessit etiam Catalogum consulum Romanorum. Epiphanium Scholasticum, qui tres Theodoreti, Socratis et Sozomeni, Historias in unum Tripartitam Historiam redegit, de Graeco in Latinum transtulit. Novissime, anno scilicet aetatis XCIII, precatu fratrum suorum scripsit de orthographia cujus regulas de XII nominationibus grammaticis collegit; De anima librum unum.

CAP. XLI. Gregorius, natione Romanus, ex praetore urbano monachus et abbas, septimus Romanae Ecclesiae levita, apocrisarius, papa Romanae Ecclesiae multa scripsit. Rogatus a Leandro Hispalensi episcopo, librum Job exposuit tripliciter, historice, allegorice et moraliter, et libros dividens in sex libros consummavit hoc mirabile opus in XXXV libris. Primam et ultimam partem Ezechielis prophetae, quae obscuriores erant, exposuit homilitico sermone. Scripsit ad Marianum episcopum XLII Evangelii homilias. In initio papatus sui scripsit ad Joannem, Ravennae episcopum, librum Regulae pastoralis. Librum Dialogorum, quem cum Petro diacono suo de miraculis sanctorum sui temporis habuit, Teudelindae Longobardorum reginae pro munere misit. Epistolarum tot libros posteris reliquit quot annos in papatu vixit, id est tredecim et semis. Scripsit et alia quae a Romanis post mortem ejus combusta sunt, qui et omnia opera ejus combussissent, nisi Petrus, diaconus ejus, interveniens confirmasset jurejurando se vidisse Spiritum sanctum quasi columbam super caput Gregorii tractantis sedentem, rostrum suum ori illius inserentem; et hoc ipsum Petrus hac conditione fecit, ut si ipse post factum jusjurandum statim moreretur, Romani a libris Gregorii comburendis cessarent; si non moreretur, ipse etiam combustoribus librorum manus daret. Sic Petrus inter verba juramenti exspiravit, et Romanorum insania cessavit. Quae scriptura Gregorium tam illustravit, quam illud quod Antiphonarium regulari musicae modulatione centonizavit et scholas cantorum in Romana Ecclesia constituit.

CAP. XLII. Anastasius, Antiochenus episcopus, Pastoratem librum Gregorii in Graecam linguam transtulit, et orientalibus Ecclesiis opus venerabile procuravit.

CAP. XLIII. Paterius, Romanae Ecclesiae notarius et secundicerius, colligens omnia divinae Scripturae testimonia per quae Gregorius obscura suae expositionis dilucidavit, tres libros edidit: duos de testimoniis Veteris Instrumenti, et unum de testimoniis Novi Testamenti, ipsumque codicem appellavit Librum testimoniorum.

CAP. XLIV. Claudius, Classitanae urbis abbas, multa de Proverbiis, de Canticis canticorum, de Eptatico [Heptateucho], de prophetis, de libris Regum, quos loquente Gregorio audierat exponi, nec tamen ea Gregorius prae infirmitate et occupatione scripserat, ipse suo sensu dictavit, ne perirent, ut apto tempore emendatius dictarentur. Quae cum Gregorius comperisset valde inutilius permutata esse, ea studiosus recollegit et opportune correxit.

CAP. XLV. Fortunatus, natione Italus, liberalibus artibus eruditus, a dolore oculorum, virtute Martini Turonensis episcopi, sanatus, et pro hac causa ad Turones venit, et ad Pictavos progressus, primo ibi presbyter, deinde episcopus consecratus est. Scripsit metrice Hodoeporicum suum; scripsit metrice quatuor libros De Vita sancti Martini, et multa alia, et maxime hymnos singularum festivitatum. Ad singulos amicos composuit versus suavi et diserto sermone.

CAP. XLVI. Justinianus Major, imperialis majestatis dignitate illustris, videtur illustrior fuisse aliis imperatoribus, per hoc quod etiam inter ecclesiasticos scriptores locum acquisivit. Leges namque Romanorum, quarum prolixitas nimia erat et inutilis dissonantia, mirabili brevitate correxit. Nam omnes constitutiones principum, quae utique multis in voluminibus habebantur, intra XII libros coarctavit: idem quoque volumen Codicem Justinianeum appellari fecit. Rursumque singulorum magistratuum sive judicum leges, quae usque ad duo millia pene librorum erant extensae, intra quinquaginta librorum numerum redegit, eumdemque Codicem Digestorum sive Pandectarum vocabulo nuncupavit. Quatuor etiam Institutionum libros, in quibus breviter universarum legum textus comprehenditur, noviter exposuit. Novas quoque leges, quas ipse statuerat, in unum volumen redegit.

CAP. XLVII. Sixtus episcopus scripsit librum De vita hominis perfecta.

CAP. XLVIII. Osius episcopus scripsit librum De observatione Dominicae disciplinae.

CAP. XLIX. Gregorius, Turonensis episcopus, vir magnae nobilitatis et simplicitatis, scripsit multa simplici sermone. Scripsit duos libros De Vita vel memoria quorumdam confessorum. Scripsit librum De miraculis sanctorum; De miraculis Juliani martyris Brivatensis [Bruatensis] librum unum; De miraculis sancti Martini suo tempore ostensis libros quatuor; Historiam Francorum parvo libello breviavit, eamque postmodum diffusius novem [decem] libris digessit. Scripsit et Chronicam ecclesiasticae historiae.

CAP. L. Rodolphus scripsit Historiam Francorum a suo tempore.

CAP. LI. Isidorus, Cordubensis episcopus, scripsit ad Orosium libros quatuor in libros Regum.

CAP. LII. Proba, uxor Adelphi, centonem ex Virgilio De fabrica mundi et Evangeliis plenissime expressit; materia composita secundum Virgilianos versus, et versibus secundum materiam concinnatis.

CAP. LIII. Pomponius, ex eodem poeta, inter caetera styli sui otia, Tityrum in honorem Christi composuit, similiter et Aeneidos.

CAP. LIV. Julianus Pomerius scripsit De resurrectione mortuorum.

CAP. LV. Isidorus junior, Hispalensis episcopus, multa scripsit. Scripsit ad Braulionem episcopum XX libros Etymologiarum. Scripsit librum Prooemiorum; De libris Veteris et Novi Testamenti, quos in canone recipit Ecclesia catholica; De ecclesiasticis officiis ad Fulgentium; De ortu, vita et obitu sanctorum Patrum qui in Scripturarum laudibus efferuntur; ad Orosium librum De significationibus nominum; ad Sisebutum librum De natura rerum. Scripsit librum de differentiis verborum, librum De proprietate rerum, librum sermonum, librum ecclesiasticorum dogmatum. Scripsit Synonyma, ubi inducuntur duae personae, una hominis plangentis, altera Rationis admonentis. Scripsit et Lamentum poenitentis, distinctum alphabeto, addita oratione. Scripsit De conflictu virtutum et vitiorum librum unum; De mysteriis Salvatoris librum unum. Totum Vetus Testamentum simpliciter exponendo percurrit. Scripsit et alia saeculari litteraturae competentia, quae commemorare nihil ad nos.

CAP. LVI. Julianus, Toleti Hispaniarum urbis episcopus, scripsit ad Idalium episcopum Barcinonae librum quem praetitulavit Prognosticon, id est Praescientiam futuri saeculi.

CAP. LVII. Leontius, Neapolis Cypriorum insulae episcopus, scripsit Vitam Joannis, Alexandrini episcopi, qui ob eximiam in pauperes misericordiam cognominatur Eleemosynarius.

CAP. LVIII. Audoenus, qui et Dado, episcopus Rotomagensis, scripsit ad Robertum, Parisiorum episcopum, Vitam Eligii Noviomensis episcopi, duobus libris explicans miracula quae vel in vita vel post mortem ejus gesta sunt per eum; tertio libro rhetorice et commatice totam vitam ejus recapitulans.

CAP. LIX. Leo, secundus hujus nominis papa, Graeca et Latina lingua sufficienter instructus, transtulit de Graeco in Latinum sextam synodum, quae tempore Agathonis papae, predecessoris sui, celebrata est in urbe Constantinopoli, in qua damnati sunt illi qui unam tantum voluntatem et operationem praedicabant in Domino Jesu Christo.

CAP. LX. Columbanus, abbas Luxoviensis, in Hibernia Scotorum insula natus, et in Gallias pro Christo peregrinatus, tanto sapientiae thesauro est ditatus, ut adhuc adolescens librum Psalmorum elimato sermone scriberet, et alia multa ederet, vel ad canendum digna, vel ad docendum utilia.

CAP. LXI. Jonas scripsit Vitam Columbani abbatis, et Vitas Attalae et Eustasii, qui fuerunt discipuli et successores Columbani.

CAP. LXII. Benedictus abbas scripsit ad monachos librum quem vocavit Concordiam regularum, multorum Patrum Regulas Regulae sancti Benedicti Casinensis conferens, ut nulla Patrum Regula a Benedicti Regula discordet, imo Benedicti Regula regulis omnium Patrum concordet.

CAP. LXIII. Theodorus, Scotorum archiepiscopus, a Vitaliano papa ad Scotiam directus, scripsit Poenitentialem Librum, distinguens modum et tempus poenitendi secundum modum peccandi.

CAP. LXIV. Adamannus, presbyter et abbas Scotorum, scientia litterarum nobilitatus, scripsit librum De sanctis locis nativitatis, passionis et resurrectionis, et ascensionis Jesu Christi et de monumentis sanctorum Patrum.

CAP. LXV. Joannes Scotus, in exponendis divinis et humanis scripturis satis idoneus, fecit tractatus in Matthaeum. Scripsit librum De officiis humanis et alia quae ab aliis habentur.

CAP. LXVI. Adelmus, abbas Scotorum, jubente synodo gentis suae, scripsit librum adversus errorem Britonum, qui vel Pascha non suo tempore celebrarent, vel alia plura agerent contraria paci et ecclesiasticae consuetudini, et per hoc multos reduxit ad concordiam catholicae Ecclesiae. Scripsit et librum De virginitate, quem exemplo Sedulii, geminato opere, id est prosa et metro, composuit.

CAP. LXVII. Ceolfridus, abbas Scotorum, consulenti regi Pictorum de legitima observatione Paschae, et de tonsura clericorum, scripsit utilem epistolam, per quam ipse regi satisfecit, et rex gentem suam ad concordiam Ecclesiae reduxit.

CAP. LXVIII. Beda monachus, natione Anglus, quis vel unde fuerit, quae vel quanta scripserit, ipse suis verbis aperit. Cum essem, inquit, annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reverendissimo abbati Benedicto, ac deinde Ceolfrido, cunctumque ex eo tempus vitae in ejusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis Scripturis operam dedi, atque inter observantiam disciplinae regularis curavi semper aut discere, aut docere, aut scribere dulce habui. Decimo nono vitae meae anno diaconatum, tricesimo presbyteratus gradum suscepi. Ex quo tempore usque ad annum aetatis meae LVIII venerabilium Patrum scripta breviter adnotare, sive etiam ad formam sensus et interpretationem eorum semper adjicere curavi. Quorum haec est summa: In principio Genesis usque ad nativitatem Isaac, et ejectionem Ismaelis libros quatuor: De tabernaculo et vasis ejus, ac vestibus sacerdotum libros tres: in primam partem Samuelis usque ad mortem Saulis libros quatuor: De aedificatione templi allegoricae expositionis, sicut et caeteros, libros duos: item in libros Regum XXX quaestionum; in Proverbia Salomonis libros tres; in Cantica canticorum libros sex, in Isaiam et Danielem, duodecim prophetas, et partem Hieremiae distinctiones capitulorum, ex tractatu B. Hieronymi excerptas; in Esdram et Neemiam libros tres, in canticum Habacuc librum unum, in librum B. Patris Tobiae explanationis allegoricae, de Christo et Ecclesia librum unum: item capitula lectionum in Pentateuchum Moysi, Josue, Judicum; in libros Regum et Verba dierum, in librum B. patris Job, in Parabolas, Ecclesiastem, et Cantica canticorum, in Isaiam prophetam, Esdram quoque et Neemiam. In Evangelium Marci libros quatuor, in Evangelium Lucae libros sex, Homiliarum Evangelii libros duos. In Apostolum quaecunque in opusculis S. Augustini exposita inveni, cuncta per ordinem scribere curavi; in Actibus apostolorum libros duos: in Epistolas septem canonicas libros singulos, in Apocalypsim S. Joannis libros tres: item capitula lectionum in totum Novum Testamentum: item libros epistolarum ad diversos, quarum De sex aetatibus saeculi una est; De mansionibus filiorum Israel una; una de eo quod ait Isaias, et claudentur ibi in carcerem, et post multos dies visitabantur; De ratione bissexti una; De aequinoctio, juxta Anatolium, una. Item De historiis sanctorum: librum Vitae et passionis S. Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam transtuli. Librum Vitae et passionis S. Anastasii male ex Graeco translatum, et pejus a quodam imperito emendatum, prout potui, ad sensum correxi. Vitam S. Patris, monachi simul et antistitis, Chutberti et prius heroico metro, et postmodum plano sermone descripsi; historiam abbatum monasterii hujus, in quo supernae pietati deservire gaudeo, Benedicti et Ceolfridi et Huetberti [Huatberti. Churberti] in libellis duobus; Historiam ecclesiasticam nostrae insulae ac gentis in libris quinque. Martyrologium de natalitiis SS. martyrum diebus in quo omnes quos invenire potui, non solum qua die, verum etiam quo genere certaminis, vel sub quo judice mundum vicerunt, diligenter adnotare curavi; librum Hymnorum diverso metro sive rhythmo, librum epigrammatum heroico metro sive elegiaco, de natura rerum, et de temporibus libros singulos.¥ Item De temporibus librum unum majorem, librum De orthographia, alphabeti ordine distinctum. Item librum De metrica arte, et huic adjectum alium De schematibus sive tropis libellum, hoc est, de figuris modisque locutionum quibus Scriptura sancta contexta est. Centonizavit etiam expositionem in Cantica canticorum, collectis sententiis de libris Gregorii papae, per diversa opera illius. Obiit anno Dominicae Incarnationis, Leone Romanis imperante, Francis Carolo Martello, principante sub Theoderico rege, super Anglos regnante Edilberto.

CAP. LXIX. Paulus, diaconus Neapolitanae Ecclesiae, transtulit de Graeco in Latinum Vitam sanctae Mariae Aegyptiacae.

CAP. LXX. Anianus, vir spectabilis, jubente Athalarico, rege volumen unum de legibus Theodosii imperatoris edidit, et, monente Oruntio episcopo, librum Joannis Chrysostomi in Matthaeum de Graeco in Latinum transtulit.

CAP. LXXI. Walafridus abbas Vitam et miracula sancti Galli abbatis primo prosaice, deinde metrice composuit.

CAP. LXXII. Christianus, ab Aquitania in Galliam veniens, nomen suum scribendo notificavit. Exposuit enim Evangelium Matthaei, promittens etiam de aliis Evangeliis se tractaturum.

CAP. LXXIII. Verus episcopus Vitam Eutropii, episcopi Arausicae Galliarum urbis, illustrem virtutibus ac miraculis descripsit luculento sermone.

CAP. LXXIV. Gregorius, secundus hujus nominis papa Romanus, interpellatus apud Constantinopolim a Justiniano imp. super quibusdam capitulis, optima responsione unamquamque quaestionem absolvit, et scripta edidit. Rescripsit etiam ad synodicam, quam Joannes Constantinopolitanus antistes Romam misit. Hinc constans ecclesiasticorum dogmatum defensor, et contrariorum fortissimus impugnator, scripsit contra Leonem imperatorem, qui seductus a quodam refuga fidei, nomine Beser, jussit ubique imagines Dei et sanctorum ejus deponi et incendi.

CAP. LXXV. Joannes, monachus et presbyter de Damasco Syriae, vita et doctrina clarus, cognomento Chrysorrhoas, animatus scriptis Gregorii papae, quibus impugnabat impietatem Leonis imperatoris, scripsit et ipse Graecis Graece contra Leonem imperatorem.

CAP. LXXVI. Gregorius tertius scripsit et ipse commonitoria scripta ad imperatores Leonem et Constantinum, per quos persecutio gravis commota erat contra imagines Dei sanctorumque ejus; quae scripta fautores imperatorum portitoribus auferentes, discerpserunt ea. Gregorius iterum scripta imperatoribus misit, et iterum ea a portitoribus ablata sunt et discerpta. Quia ergo imperatores nolebant suscipere commonitoria apostolicae auctoritatis scripta, Gregorius papa contra eos multa ad multos scripta edidit.

CAP. LXXVII. Zacharias papa libros Dialogorum primi Gregorii papae de Latino in Graecum transtulit, et plures Latinae linguae ignaros lectione eorum illuminavit.

CAP. LXXVIII. Chrodogandus, Metensis episcopus, Pipini regis ex sorore nepos, nobilitatem generis nobilitans, fervore sanctae religionis scripsit Regulam, quam specialiter Metensis Ecclesiae clericis observandam dedit.

CAP. LXXIX. Adrianus papa libros epistolarum primi Gregorii papae abbreviavit, et utiliora quaeque decerpens, tredecim libros ad duos redegit. Scripsit etiam ad imperatores Leonem juniorem, et Constantinum filium ejus, pro venerandis imaginibus Dei et sanctorum ejus. Scripsit ad Carolum imperatorem librum apostolicae auctoritatis, arguens errorem eorum qui infirmare volebant quaedam capitula quae secunda Nicaena synodus promulgaverat, auctoritate trecentorum quinquaginta episcoporum qui haeresin exsecrantium imagines Dei sanctorumque ejus anathematizaverunt.

CAP. LXXX. Paulus, monachus Casinensis coenobii, natione Italus, propter scientiam litterarum a Carolo Magno imperatore ascitus, scripsit Vitam primi Gregorii papae; scripsit gesta pontificum Metensium; scripsit miracula sancti Arnulphi, qui primo majordomus regis Francorum, postea Metensium episcopus, eremiticam vitam expetiit. Historiam quoque Vinnulorum, qui postea nominati sunt Longobardi, luculento et plano sermone scripsit.

CAP. LXXXI. Carolus imperator, per manum hujus Pauli diaconi sui decerpens quaeque optima de Scripturis catholicorum Patrum, lectiones unicuique festivitati convenientes per circulum anni in Ecclesia legendas, compilari fecit in duobus voluminibus.

CAP. LXXXII. Hilduinus, abbas Sancti Dionysii Parisiensis, scripsit ad Ludovicum imperatorem utroque stylo, id est prosaico et metrico, Vitam ipsius Dionysii.

CAP. LXXXIII. Alcuinus sive Albinus, de Britannia oriundus, et inde ab imperatore Carolo evocatus, et tanta familiaritate ei acceptus ut appellaretur imperatoris deliciosus, cujus maxime magisterio ipse imperator omnibus liberalibus artibus initiari satagebat, multa scripsit. Scripsit in Genesim dialogum; ad Widonem comitem de virtutibus et vitiis librum, de quibusdam psalmis enchiridion. Fecit tractatus super Evangelium Joannis. Scripsit ad ipsum imperatorem libros De sancta Trinitate; respondit quaestionibus a Fredegiso sibi propositis. Scripsit Prognosticon de futuro saeculo. Scripsit ad Eulaliam virginem De natura vel immortalitate animae; jussu imperatoris correxit divinam Bibliothecam, et alia nonnulla scripsit.

CAP. LXXXIV. Einardus scripsit Vitam Caroli imperatoris tanto veracius quanto adhaesit ei familiarius. Hic imitatus Bedam, qui abbreviavit Hebraicum Psalterium, excerpendo de illo omnes versus, verba orationis habentes; abbreviavit et ipse Gallicanum Psalterium, quo nos Galli utimur, excerpens de illo omnes versus verba orationis continentes.

CAP. LXXXV. Husuardus monachus, provocatus studio Hieronymi et Bedae, qui festivitates sanctorum annuatim recurrentes partim adnotaverant, maxime autem animatus studio et jussu magni Caroli imperatoris, cui displicebat quod Hieronymus et Beda, studentes nimis brevitati, praeterierant plura necessaria, et quamplures Kalendarum dies intactos reliquerant, in gratiam ejus studuit opus imperfectum supplere, et festivitates sanctorum per singulos Kalendarum dies adnotans, integrum Martyrologium effecit.

CAP. LXXXVI. Angelomus monachus, jussu Drogonis, Metentium episcopi, qui filius erat Caroli imperatoris, fecit tractatus super quatuor libros Regum.

CAP. LXXXVII. Attularius [Amularius] monachus brevem libellum De ecclesiasticis officiis scripsit. Postea scribens de eadem re ad Ludovicum imperatorem, ordinem et causas ecclesiasticorum officiorum quatuor libris planius digessit, et De mysteriis missae librum unum.

CAP. LXXXVIII. Bellator presbyter septem libris exposuit librum Sapientiae Salomonis.

CAP. LXXXIX. Rabanus, qui et Maurus, sive Magnetius, ex abbate Fuldensi archiepiscopus Moguntiae, scripsit librum De laude sanctae crucis, mira varietate depictum, quem misit Romae S. Petro offerendum. Scripsit ad Otgarium archiepiscopum librum super libros Sapientiae Salomonis. Scripsit super librum Machabaeorum primum, super Esdram, super Judith, De mysteriis missae librum unum, De benedictionibus patriarcharum librum unum. Scripsit ad Hilduinum abbatem in Regum libros quatuor, De quaestionibus canonum, ad Heribaldum episcopum librum unum, ad Reginbaldum coepiscopum de eadem re librum unum, et alia.

CAP. XC. Freculfus episcopus scripsit ad Elisacharum historiam a conditione mundi usque ad nativitatem Christi. Difficultatem etiam intercurrentium quaestionum enodare non neglexit, et interponendo divinae historiae saeculares historias, contemporalitates regnorum sibi coaptans, consummavit hoc opus in septem libris.

CAP. XCI. Ambrosius Autbertus scripsit librum De cupiditate; scripsit etiam libros decem super Apocalypsim, et alia nonnulla.

CAP. XCII. Florus Epistolas Pauli ex integro exposuit, qui nihil a se dicens, sed omnes Augustini libros revolvens, et capitula Epistolarum Pauli, ab Augustino diversis locis exposita, recolligens, ipsa capitula exposita restituit ordini Epistolarum, adnotans singulos Augustini libros in quibus ea capitula exposita erant, et sic novo et mirabili studio de alieno labore magnum sui operis volumen edidit.

CAP. XCIII. Lupus Servatus librum composuit De tribus quaestionibus, id est de libero arbitrio, de praedestinatione bonorum et malorum, de sanguinis Christi quadam superflua taxatione vel redemptione, usque ad salutem impiorum. Nam super hac re orta est quaedam fidei turbatio, anno Domini octingentesimo quadragesimo nono.

CAP. XCIV. Joannes Erigena [Eurigena] jubente Carolo, Ludovici imperatoris filio, libros Dionysii Areopagitae in Latinum transtulit.

CAP. XCV. Bertramus [Ratramus] librum scripsit De corpore et sanguine Domini, et ad Carolum librum De praedestinatione.

CAP. XCVI. Michael et Theophilus imperatores scripserunt Ludovico regi Francorum librum utilissimum de veneratione imaginum.

CAP. XCVII. Paschasius Ratbertus, abbas Corbeiensis, scripsit ad Placidum abbatem, librum De sacramento corporis et sanguinis Christi.

CAP. XCVIII. Almannus, monachus Altvillarensis, scripsit Vitam sancti Nivardi, archiepiscopi Remensis, Vitam Sindulphi, Vitam Helenae reginae, et translationem ejusdem a Roma ad coenobium Altvillarense: et quia suo tempore Francia a Normannis vastabatur, exemplo Jeremiae prophetae desolationem Franciae et sui coenobii quadruplici planxit alphabeto.

CAP. XCIX. Hincmarus, ex monacho Sancti Dionysii Parisiensis archiepiscopus Remensis, vitam sancti Remigii Remensis, primo breviter descriptam, ex brevi in librum magnae quantitatis augmentatam, ex magno libro abbreviatam studio Fortunati, episcopi et poetae; hanc, inquam, Vitam Hincmarus descripsit, inferens tam ea quae in historiis majorum de ortu, vita vel morte sancti Remigii invenit, quam ea quae in diversis schedulis dispersa collegit; et secundum legem historiae nec illa praetermisit quae vulgata relatione didicit, nec testamentum ejus praeteriit. Rescripsit ad Ecclesiam Ravennatem sub persona Magni Caroli imperatoris.

CAP. C. Adrevaldus, qui et Adalbertus, monachus Floriacensis, scripsit Historiam miraculorum quae ostensa sunt per Gallias sancti Casinensis meritis, a tempore quo corpus ejus translatum est a Monte Casino ad coenobium Floriacense, usque ad tempus Odonis, regis Francorum.

CAP. CI. Aimonius, monachus Floriacensis, Historiam miraculorum S. Benedicti, ab Adrevaldo initiatam perfecit, perducens eam a tempore Odonis regis usque ad tempus Roberti regis Francorum. Scripsit etiam Historiam Francorum, et situm Galliarum distinxit.

CAP. CII. Nicolaus papa epistolas apostolicae auctoritatis, ad diversos a se scriptas, in uno volumine redegit.

CAP. CIII. Anastasius, jubente Nicolao papa, transtulit in Latinum Vitam Joannis Eleemosynarii, scriptam Graece a Leontio episcopo.

CAP. CIV. Ericus monachus Vitam Germani, Antisiodorensis episcopi, metrico stylo, luculenter sex libellis descripsit.

CAP. CV. Milo, monachus S. Amandi, scientia litterarum clarus, scripsit metrico stylo Vitam sancti Amandi. Scripsit etiam ad Carolum regem metrice librum De sobrietate

CAP. CVI. Joannes, diaconus Romanae Ecclesiae, ad Joannem, septimum hujus nominis papam, scripsit urbano stylo quatuor libros De Vita primi Gregorii papae; et idem, petente Gauderico Velitrensi episcopo, scripsit etiam gesta Clementis papae.

CAP. CVII. Hucbaldus, monachus Sancti Amandi, peritia liberalium artium ita insignis, ut philosophis conferretur, vitas multorum sanctorum scripsit; et quia in arte musica praepollebat, cantus multorum sanctorum dulci et regulari melodia composuit. Scripsit etiam librum De arte musica, sic contemperans chordas monochordi litteris alphabeti, ut possit quis per eas sine magisterio alterius discere ignotum sibi cantum. Scripsit etiam ad imperatorem Carolum Calvum librum trecentorum versuum, in laudem Calvorum, cujus omnia verba incipiunt ab una littera, id est C, ut: Carmina Clarisonae Calvis Cantate Camoenae.

CAP. CVIII. Notgerus abbas scripsit librum De musicis notis et symphoniarum modis, ut possit quivis videre et intelligere quomodo differant a se intervalla symphoniarum.

CAP. CIX. Enchiriades, sub persona discipuli interrogantis et magistri respondentis, scripsit dialogum De ratione musicae, et in tribus libris multiformes musicae regulas explicuit.

CAP. CX. Aurelianus, clericus Remensis Ecclesiae, scripsit ad Bernardum archicantorem, postea episcopum, De regulis modulationum, quas tonos sive tenores appellant, et de earum vocabulis.

CAP. CXI. Regino, abbas Prumiensis, scripsit ad primum Alberonem Metensem episcopum, Chronicam continentem praecipua gesta Francorum, quam a nativitate Christi perduxit usque ad annum nati Christi.

CAP. CXII. Auxilius scripsit dialogum sub persona infensoris et defensoris, divinis et canonicis exemplis munitum, contra intestinam discordiam Romanae Ecclesiae, scilicet de ordinationibus, exordinationibus et superordinationibus Romanorum pontificum, et ordinatorum ab eis exordinationibus et superordinationibus.

CAP. CXIII. Maximus episcopus scripsit librum De ecclesiasticis ministeriis, et de habitu clericorum.

CAP. CXIV. Dinamius, vir illustris ac patricius, scripsit plenam virtutibus Vitam S. Marii, qui fuit abbas Bobacensis coenobii.

CAP. CXV. Pelagius, diaconus Romanae Ecclesiae, transtulit de Graeco in Latinum De vita et doctrina, et de perfectione sanctorum Patrum libros sedecim; scilicet De profectu monachorum librum unum; De quiete unum, De compunctione unum, De continentia unum, Contra fornicationem unum: Quod monachus nihil debeat possidere, unum; Quod nihil per ostentationem fieri debeat, unum; De patientia et fortitudine unum; quod non oporteat judicare quemquam, unum; Quod oportet sobrie vivere, unum; Quod sine intermissione et sobrie oportet orare, unum; De humilitate unum; De poenitentia unum; De charitate unum; De providentia sive contemplatione unum.

CAP. CXVI. Joannes subdiaconus transtulit de Graeco in Latinum De vita et doctrina Patrum librum unum.

CAP. CXVII. Martinus episcopus transtulit, per manum Paschasii diaconi, interrogationes et responsiones plurimas sanctorum Aegyptiorum Patrum, in Dumiensi coenobio.

CAP. CXVIII. Smaragdus scripsit De vitandis vitiis et tenendis virtutibus librum, quem attitulavit Diadema monachorum, quia sicut diadema gemmis, ita hic liber refulget virtutibus. Scripsit etiam super Regulam sancti Benedicti, et alia nonnulla.

CAP. XIX. Caesarius, abbas Lerinensis, scripsit et declamavit homilias, vitae monachorum congruentes.

CAP. CXX. Laurentius Mellifluus scripsit librum De duobus temporibus, id est, uno ab Adam usque ad Christum, altero a Christo usque ad finem saeculi. Declamavit etiam homilias ore quasi mellito; unde agnominatur Mellifluus.

CAP. CXXI. Bonifacius episcopus scripsit metrico stylo librum de virtutibus et vitiis.

CAP. CXXII. Halitgarius, episcopus Cameracensis, scripsit ad Ebonem, Remorum episcopum, Librum Poenitentialem, secundum decreta canonum.

CAP. CXXIII. Remigius, monachus Antissiodorensis, nominatus in exponendis saecularibus scripturis, notificavit se utilius divinas etiam Scripturas exponendo. Exposuit enim Canonem missae, quid a quibus in ea sit positum vel additum demonstrans. Exposuit Cantica canticorum. Scripsit librum De divinis officiis; scripsit De singulis festivitatibus sanctorum; respondit Gualoni, Aeduorum episcopo, interroganti de duabus quaestionibus. Una de altercatione Michaelis archangeli cum diabolo de Moysi corpore, quod legitur in Epistola Judae apostoli. Altera de eo quod respondens Dominus ad Job de turbine dixit: Ecce Beemoth quem feci tecum, fenum quasi bos comedet, et an extrahere poteris Leviathan hamo?¥ Scripsit et alia.

CAP. CXXIV. Odo musicus, ex archicantore Turonensi monachus et primus abbas Cluniacensis, in homiliis scribendis et declamandis, et maxime in componendis in honore sanctorum cantibus, elegans ingenium habuit.

CAP. CXXV. Stephanus, ex clerico Metensi episcopus Leodiensis, Vitam et passionem sancti Lamberti, scriptam incultius a Godescalco clerico, scripsit urbanius ad Hermannum Coloniae archiepiscopum, et cantum nocturnum in honorem ejusdem martyris. Canticum etiam de sancta Trinitate, et cantum de inventione Stephani protomartyris auctentico et dulci modulamine composuit. Scripsit etiam ad Robertum Metensem episcopum capitularem librum, in quo capitula, responsoria, versus, collectas, per singulas noctis et diei horas, per integrum annum distincte congessit.

CAP. CXXVI. Luitprandus [Liudprandus], Ticinensis ecclesiae diaconus, scripsit luculento et alterno stylo, ad Regimundum episcopum Eliberitanae Ecclesiae Hispanorum, Historiam De gestis regum et imperatorum sui temporis, quam attitulavit Antapodosim, id est Retributionem.

CAP. CXXVII. Ratherius, ex monacho Lobiensi episcopus Veronensis, vir mirae simplicitatis, scripsit Vitam S. Ursmari Lobiensis; et bis pulsus ab episcopatu Veronensi, scripsit librum in quo faceta satis urbanitate deplorat aerumnas suas, multa suae causae interserens quae possunt legentibus placere et prodesse. Postea ordinatus episcopus Leodiensis Ecclesiae, et ab ea pulsus, scripsit librum quem attitulavit Phrenesim. Scripsit librum quem praetitulavit Inefficax, ut sibi visum est, Garritus. Scripsit librum De corpore et sanguine Domini, et De praedestinatione Dei. Scripsit contra haeresim Anthropomorphitarum, id est dicentium quod Deus habeat corpoream et humanam formam; quae haeresis tunc graviter vexabat Italiam. Scripsit Agonisticon, id est Praeloquiorum libros sex, Confessionum librum unum, et alia.

CAP. CXXVIII. Wandalbertus scripsit Martyrologium metrico stylo.

CAP. CXXIX. Windichindus, monachus Corbeiae Saxonicae, scripsit Historiam Saxonum usque ad mortem primi Othonis imperatoris et ad Matildam filiam Othonis imperatoris, scripsit Vitam ipsius imperatoris. Scripsit metrice Passionem Theclae virginis, et Vitam Pauli primi eremitae alterno stylo scripsit.

CAP. CXXX. Rogerus scripsit Vitam Brunonis Coloniensis archiepiscopi, qui fuit dux et frater Othonis imperatoris.

CAP. CXXXI. Flauvaldus, monachus Remensis, scripsit Gesta pontificum Remensium; orditus narrationem suam a conditione ipsius civitatis, quae a qualitate civium, qui in bello erant duri cordis, primo aucupata est sibi nomen Cordurus. Postea milites Remi, a Romulo fratre suo, a facie Romuli fugientes, ad eam profugerunt, eamque a nomine principis sui Remi Remum denominaverunt. Hic scriptor digne scriptoribus ideo connumeratur, quia digressus ab opere suo memoriam faciens sanctorum martyrum vel confessorum, quiescentium in ecclesiis Remensi Ecclesiae adjacentibus vel subjacentibus, Vitas vel passiones eorum legentibus notificavit.

CAP. CXXXII. Adelmus episcopus (imitatus Symphrosium [Symposium] qui per prosopopoeiam qualitates singularum rerum exprimens scripsit librum Aenigmatum metrice), exprimens et ipse qualitates rerum, scripsit Aenigmatum librum, et in mille versibus consummavit illum, sicut ipse in capitalibus litteris prologi sui praemonstrat: Adelmus cecinit millenis versibus odas.

CAP. CXXXIII. Thomas scripsit, ad Hilduinum dominum suum, librum Aenigmatum, brevem quidem, sed plenum veritatis et elegantiae; in quo inducit matrem Sapientiam, et septem filias ejus, quae sunt septem liberales artes, per prosopopoeiam exprimentes totam sui convenientiam.

CAP. CXXXIV. Theodulus, Italus natione, Graeca et Latina lingua eruditus, cum Athenis studeret, audivit gentiles cum Christianis altercantes; quorum colligens rationes, reversus contulit in allegoricam eclogam, introducens duas personas altercantes, et tertiam de duarum dictis dijudicantem. Primam vocans Pseustin a falsitate dictam, humana et fabulosa proponentem; secundam, Alithiam, divina et vera opponentem; tertiam Phronesim, a prudentia dictam, per quam dubia examinantur. Theodulus interpretatur Dei servus. Titulus hujus libri est: Ecloga Theoduli. Hic sub clericali norma obiit immatura morte, et ideo librum suum non emendavit.

CAP. CXXXV. Haymo exposuit totum Paulum apostolum, Apocalypsim, Isaiam, Cantica canticorum, et alia; sed omnia ad omnes non pervenerunt.

CAP. CXXXVI. Fulquinus, abbas Lobiensis, scripsit Gesta abbatum Lobiensium, subintroducens per digressionem plura legentibus utilia.

CAP. CXXXVII. Herigerus abbas Lobiensis, litterali scientia clarus, scripsit Gesta pontificum Leodiensium. Scripsit metrico stylo laudabiliter Vitam sancti Ursmari. Scripsit ad Hugonem epistolam de quibusdam quaestionibus; scripsit sub sua et Adelboldi episcopi persona dialogum de dissonantia Ecclesiae, de adventu Domini. Congessit etiam contra Ratbertum multa catholicorum Patrum scripta de corpore et sanguine Domini.

CAP. CXXXVIII. Adelboldus, ex clerico Lobiensi episcopus Ultrajectensis, scripsit Vitam secundi Henrici imperatoris, et in utraque litteratura plura sui monumenta reliquit posteris.

CAP. CXXXIX. Abbo abbas Floriacensis, quantum valuerit in utraque scientia, ostendit, cum super calculum Victorii commentatus est. Martyr obiit.

CAP. CXL. Aribo, archiepiscopus Moguntiae, commentatus est super XV graduum psalmos.

CAP. CXLI. Burchardus, episcopus urbis Vangionum quae dicitur Wormatia, magnum canonum volumen, quod a nomine ipsius Burchardus denominatur, multo studio composuit, quod testimoniis omnium authenticorum conciliorum, et decretis Romanorum pontificum, et sententiis omnium pene catholicorum Patrum auctorizavit; ex quo adhuc omnium conciliorum decreta auctorizantur.

CAP. CXLII. Olbertus, ex monacho Lobiensi abbas Gemblacensis, humanae, et ecclesiasticae scientiae studio et religionis fervore insignis, nomen suum aeternavit, Vitam sanctorum Patrum describendo, cantus in honore sanctorum componendo; et eo maxime quod Burchardus episcopus Wormatiensis ejus magisterio ad hoc est provectus, ut vita ecclesiasticae utilitati intenderet, et ejus studio, ore et manu illud magnum canonum volumen ad communem omnium utilitatem ederet.

CAP. CXLIII. Albertus, monachus Metensis, scripsit ad episcopum Historiam de gestis sui temporis, etsi brevem, tamen utilem.

CAP. CXLIV. Guido, Aretinus monachus, post omnes pene musicos in Ecclesia claruit, in hoc prioribus praeferendus quod ignotos cantus etiam pueri et puellae facilius discant vel doceantur per ejus regulam quam per vocem magistri, aut per visum [usum] alicujus instrumenti, dummodo sex litteris vel syllabis modulatim appositis ad sex voces, quas sola musica recipit, hisque vocibus per flexuras digitorum laevae manus distinctis per integrum diapason, se oculis et auribus ingerunt intentae et remissae elevationes vel depositiones earumdem vocum.

CAP. CXLV. Chilpericus scripsit probabili subtilitate librum de ratione computi, anno millesimo sexto.

CAP. CXLVI. Egebertus, clericus Leodiensis, scripsit metrico stylo De aenigmatibus rusticanis librum, primo brevem, sed ampliato rationis tenore scripsit de eadem re metrice alterum librum majusculum.

CAP. CXLVII. Leo Acridanus, Bulgarorum archiepiscopus, scripsit brevem libellum per quem tantum veneni mortiferi diffudit, ut eo tota Graecia periisset, nisi antidoto Romanae auctoritatis et apostolicae fidei vis illa veneni exstincta fuisset.

CAP. CXLVIII. Niceta, monachus Constantinopolitanus, cognomento Pectoratus, scripsit librum ad Romanos, quem praetitulavit De azymo, Sabbato, de nuptiis sacerdotum; defendens Graecos, qui de fermento sacrificabant, qui cum Judaeis sabbatizabant, qui nuptia sacerdotum approbabant.

CAP. CXLIX. Leo, ex episcopo urbis Leucorum quae Tullus appellatur, nonus hujus nominis papa Romanus, scripsit epistolam ad imperatorem Constantinum Monomachum, monens eum ne sineret invalescere in imperio suo tot haereses. Graeci enim ut Simoniaci donum Dei vendebant, ut Valesii hospites suos castratos etiam ad episcopatum promovebant, ut Nicolaitae nuptias sacerdotibus concedebant, ut Donatistae jactabant esse in sola Graecia orthodoxam Ecclesiam, ut Severiani dicebant maledictam esse legem Moysi, ut Pneumatomachi professionem Spiritus sancti abscindebant a Symbolo, ut Nazareni Judaismum observabant, parvulos morientes prohibebant baptizari ante octavum nativitatis diem; mulieres in partu vel menstruo periclitantes communicari, vel, si paganae essent, prohibebant baptizari. Latinos in nomine sanctae Trinitatis baptizatos rebaptizabant, et ipsi sacrificantes de fermento vocabant Latinos Azymitas, et claudentes eorum ecclesias, eos persequebantur. Tot et tantas haereses volens Leo papa exstirpare de Graecia, scripsit etiam ad Michaelem patriarcham Constantinopolitanum, eum super his omnibus arguens, et praeter caetera, quod se universalem patriarcham appellaret, et Ecclesiam Constantinopolitanam praeponeret Ecclesiae Romanae, eamque in filiis suis anathematizaret. Super his scripsit etiam ad omnes primates episcopos Africae, Numidiae, Aegypti, Italiae, epistolas legentibus utiles. Scripsit super his etiam ad Graecos librum luculento sermone, evangelicis et canonicis testimoniis destruens eorum errores, et catholicae Ecclesiae fidem astruens. At si quis attendat cantus in honore sanctorum ab eo compositos, eum primo Gregorio papae merito comparabit.

CAP. CL. Humbertus, monachus Tullensis, a Leone papa propter scientiam litterarum Romam traductis, et cardinalis episcopus ordinatus Romae, missus ab eodem papa Constantinopolim propter confutandas Graecorum haereses, confutavit scripta Leonis Acridani, Bulgarorum archiepiscopi. Confutavit etiam scripta Nicetae Pectorati, eumque in praesentia imperatoris Constantini ideo devicit, ut ipse Niceta librum suum anathematizaret, et eum manu sua igni injiceret. Et quidquid ibi dixit aut fecit, quasi per dialogum, sub persona Romani et Constantinopolitani, scripsit.

CAP. CLI. Paulus, quo interprete usi sunt Constantinopoli legati Romanae Ecclesiae, transtulit de Latino in Graecum, cooperante sibi filio suo Smaragdo, omnia quae Humbertus episcopus disputavit ibi aut scripsit; quae omnia, jubente Constantino Monomacho imperatore, reposita sunt in archivo Constantinopolitanae Ecclesiae.

CAP. CLII. Anselmus, Remensis monachus, scripsit Itinerarium noni Leonis papae a Roma in Gallias; ob hoc maxime, ut notificaret quanta auctoritate Remis, vel in aliis urbibus synodum celebrarit; quanta subtilitate et justitia examinarit causas ecclesiasticas; qua discretione peccantes correxerit; quomodo ei virtus Dei cooperata sit. Quod satis patuit in una causa Remensis synodi, ubi dum episcopus Frisingensis contumaciter ageret contra apostolicam auctoritatem, repente in oculis omnium obmutuit.

CAP. CLIII. Almannus Grammaticus, ex clerico Leodiensi episcopus Brixiensis, scripsit ad Berengarium, Turonensem clericum, epistolam, arguens eum quod se divulserit ab unitate catholicae Ecclesiae, dogmatizando et verbis et scriptis quod corpus et sanguis Christi, quod quotidie in universa terra in altari immolatur, non sit verum corpus Christi, nec verus sanguis Christi, sed figura et similitudo corporis et sanguinis Christi. Scripsit super eadem re epistolam ad Paulum, Metensem primicerium, monens eum uti et ipse Berengarium communem amicum suum revocaret ab hac prava intentione.

CAP. CLIV. Berengarius Turonensis, liberalium artium et amplius dialecticae peritia insignis, scripsit fastuoso stylo contra Almannum grammaticum et episcopum, non agnoscens amici corrigentis benevolentiam, sed defendens suam de mysteriis Christi sententiam. Et quia multi ad eum vel contra eum super hac re scripserunt, scripsit et ipse ad vel contra eos, et dum dialecticis sophismatibus contra simplicitatem apostolicae fidei abutitur, nec se excusare, nec alios aedificare videtur, quia magis interpolat clara quam dilucidat obscura.

CAP. CLV. Lanfrancus, dialecticus et Cantuariensis archiepiscopus, Paulum apostolum exposuit, et ubicunque opportunitas locorum occurrit, secundum leges dialecticae proponit, assumit, concludit. Scripsit laudes, triumphos et res gestas Guillelmi Northmannorum comitis, qui regnum Anglorum primus invasit. Scripsit invectivas contra Berengarium Turonensem epist las, refellens scripta ejus de corpore et sanguine Christi Jesu. Qui Berengarius a Nicolao papa Romae in concilio nonaginta trium episcoporum adeo convictus fuit, ut ipse suis manibus ignem accenderit, et scripta sua combusserit, jurans se non amplius talia dicturum, non docturum, non scripturum. Quia tamen, neglecto juramento, postea scripsit contra praefatam synodum, contra catholicam veritatem, contra omnium Ecclesiarum opinionem, et nominatim contra Humbertum cardinalem Rom. episcopum, Lanfrancus ad ea rescripsit, et, posito alternatim suo et Berengarii nomine, alterutras sententias distinxit.

CAP. CLVI. Berno abbas Augiensis, in humana et divina scientia claruit. Praetereo ea quae de humana scientia scripsit, in quibus eminet hoc quod in arte musica praepollens de regulis symphoniarum et tonorum scripsit, et quod in mensurando monochordo ultra regulam Boetii, sed assensu minoris Boetio Guidonis supposuit unum tonum tetrachordohypaton, et contra usum majorum in ipso tetrachordohypato inseruit utiliter synemmenon. Sed non praeteribo quod scripsit de jejuniis Quatuor Temporum, de quibus celebrandis est inter multos dissonantia; dum alii secundum considerationem temporum, ad jejunium quartae et sextae feriae accipiunt dies Februarii, vel Maii, vel Septembris, et Sabbato in Kalendis proveniente terminant jejunium; alii vero sine consideratione temporum non jejunant, nisi quarta et sexta feria jejunii, cum ipso Sabbato in Martio, vel Junio, vel Octobri proveniant. Et talem jejunandi ritum auctorizant multi, et maxime Teutones, his Bernonis scriptis.

CAP. CLVII. Arnulfus monachus, excipiens de Proverbiis Salomonis convenientiores sententias, et litteram et allegoriam metrico lepore scripsit et digessit.

CAP. CLVIII. Marbodus, Redonensis episcopus, Cantica canticorum ad integrum exposuit metrico lepore, et litteram et allegoriam exornans. Scripsit metrice passionem S. Laurentii. Scripsit metrice passionem Thebaeornm, quasi pedibus vadens in sententiam Eucherii Lugdunensis episcopi, qui eam urbana prosa scripserat ad Silvium episcopum.

CAP. CLIX. Marianus Scottus, peregrinans pro Christo in Gallias, et factus monachus apud Moguntiam, multis annis inclusus, scripsit Chronicam a nativitate Christi usque ad annum nati Christi millesimum octogesimum secundum, mira subtilitate ostendens errorem priorum Chronographorum, ita ponentium nativitatem Christi, ut annus passionis ejus, quantum ad rationem computi, non concordet veritati evangelicae. Unde ipse apponens XXIII annos illi anno ubi priores scribunt fuisse natum Christum, ponit in margine paginae alternatim hinc annos evangelicae veritatis, illinc annos falsae priorum computationis, ut non solum intellectu, sed etiam visu possit discerni veritas et falsitas.

CAP. CLX. Henricus, ex scholastico Trevirensi episcopus Vercellensis, scripsit librum sub persona Theoderici Virdunensis episcopi, ad Hildebrandum sive Gregorium papam, De discordia regni et sacerdotii, non eum increpans, sed ut seniorem obsecrans et Patrem, et amicabili inductione quasi affectu dolentis, suggerens ei omnia quae contra jus legum et fas religionis cum fecisse et dixisse divulgabat loquax fama.

CAP. CLXI. Anselmus, Lucensis episcopus, vir litterarum scientia clarus, scripsit super Jeremiam prophetam. Fecit tractatus super Psalmos. Ipse, indefessus cooperator papae Gregorii, scripsit pro eo contra Guibertum, superordinatum ei ab Henrico imperatore. Doctrinam Gregorii VII libro testimoniis Scripturarum deflorato confirmavit.

CAP. CLXII. Petrus Damiani, Romanae Ecclesiae septimus levita, scripsit Vitam Odilonis, quarti Cluniacensium abbatis. Inveniuntur etiam homeliae ab eo luculento sermone conscriptae.

CAP. CLXIII. Anselmus, clericus Legiensis, scripsit Gesta pontificum Legiensium, et in eo libro Vitam Guazonis episcopi veraciter sibi notam plene descripsit.

CAP. CLXIV. Franco, scholasticus Leodiensis, religione et utraque litterarum scientia nominatus, quantum valuerit scribendo notificavit posteris. Amatores scientiae saecularis taxent ejus scientiam ex libro quem scripsit, ad Hermannum Coloniae archiepiscopum, de quadratura circuli, de qua Aristoteles ait: Quadratura circuli, si est scibile, scientia quidem nondum est.¥ Ob illud vero scibile conferant, vel etiam praeferant eum saeculares philosophi, nos laudamus eum, quia divinae Scripturae invigilavit, et plura scripsit, ut de ratione computi librum unum, et alia quae ab aliis habentur.

CAP. CLXV. Bernardus, monachus de gente Saxonum, scripsit luculento quidem, sed amaro stylo, ad Harduinum, Magdeburgensem archiepiscopum, librum contra Henricum, quartum hujus nominis imperatorem, cujus solius verba sufficiunt omnibus ad intelligendum quam gravis et odiosus fuerit ipse imperator Saxonibus.

CAP. CLXVI. Gunterus, monachus Sancti Amandi, scripsit martyrium sancti Cyriaci metrico stylo.

CAP. CLXVII. Ivo, Carnotensis episcopus, scripsit ad Hugonem, Lugdunensem archiepiscopum et apostolicae Ecclesiae legatum, epistolam non multum prolixam, sed multum canonicis et catholicis testimoniis auctorizatam, pro dissidio regni et sacerdotii, et pro inusitatis Ecclesiae Romanae decretis. Scripsit et ad diversos amicos utiles valde epistolas; composuit etiam insigne volumen canonum.

CAP. CLXVIII. Anselmus, Cantuariorum archiepiscopus, scripsit librum De Spiritu sancto adversus quosdam Graecos negantes Spiritum sanctum esse aequalem Patri et Filio. Scripsit et librum quem intitulavit: Cur Deus homo; et alium De meditanda Divinitatis essentia, quem intitulavit Monologium; alium similiter de eadem materia, quem intitulavit Proslogion; in quorum primo exemplum meditandi de ratione fidei, in secundo fides intellectum quaerens dignoscitur; alium De incarnatione Verbi, ad Urbanum papam; alium De peccato originali et conceptu virginali; alium De veritate, alium De libero arbitrio, alium De casu diaboli, alium aliis quantitate minorem De pane sacrificii contra Graecos. Scripsit et volumen grandiusculum meditationum, vel orationum; alium librum introducendis ad dialecticam admodum utilem, cujus initium est: De grammatica, etc. Qui ejus notitia vel praesentia usi sunt, eum etiam alia plura scripsisse dicunt

CAP. CLXIX. Bernardus, Ultrajectensis clericus, super Eclogas Theodoli commentatus, divinas historias et saeculares fabulas allegorica expositione dilucidavit

CAP. CLXX. Theodericus, monachus et abbas Sancti Trudonis, Vitas sanctorum Bavonis, Trudonis et Rumoldi urbaniore stylo melioravit, et eleganti ingenio multa breviter quidem, sed laudabiliter metrice scripsit.

CAP. CLXXI. Sigebertus, Gemblacensis monachus, multa scripsi opuscula Metis positus in prima aetate in ecclesia Sancti Vincentii, ad instruendos pueros. Scripsi Vitam Theoderici episcopi, conditoris ipsius ecclesiae et abbatiae, in qua etiam per digressionem laudem ipsius urbis heroico metro declamavi. Scripsi Passionem sanctae Luciae, quae ibi requiescit, alcaico metro. Quibusdam etiam reprehendentibus illam sanctae Luciae prophetiam, Annuntio vobis pacem Ecclesiae Dei datam, Diocletiono ejecto de regno suo, et Maximiano hodie mortuo, respondi diligenter considerata temporum ratione, et rerum veritate. Scripsi nihilominus sermonem in laudem ipsius virginis, in quo translationes ipsius a Sicilia in Corfinium, civitatem Italiae, et a Corfinio in Metim, urbem Galliae, ordinata temporum consequentia, digessi. Scripsi Vitam Sigeberti regis, conditoris ecclesiae et abbatiae Sancti Martini, extra civitatem Metensem sitae. Regressus ad monasterium Gemblacense, scripsi Passionem Thebaeorum, patronorum nostrorum, heroico carmine. Scripsi Vitam sancti Guiberti confessoris, fundatoris ecclesiae nostrae Gemblacensis, de qua excerpsi lectiones competenti ordine in ejus depositione; arte autem musica antiphonas et responsoria de sanctis Maclovo et Guiberto mellificavi. Scripsi et Gesta abbatum Gemblacensium; Vitas sanctorum Maclovi et Theodardi urbaniore stylo melioravi. Vitam quoque sancti Lantberti cum in primis urbane meliorassem, postea rogatu Henrici archidiaconi et decani ecclesiae sancti Lantberti, defloravi comparationibus antiquorum, juxta consequentiam rerum, quamvis priorem, utpote simplicem, quidam magis amplectantur, et curiosius transcribant; est enim sensu apertior et verbis clarior. Rogatu etiam praedicti viri, validis Patrum argumentis respondi epistolae Hildebrandi papae, quam scripsit ad Hermanum Metensem episcopum, in potestatis regiae calumniam. Scripsi ad ipsum Henricum apologiam, contra eos qui calumniantur missas conjugatorum sacerdotum. Ipso etiam rogante, respondi epistolae Paschalis papae, qui Leodiensem ecclesiam, aeque ut Cameracensem, a Roberto Flandrensium comite jubebat perditum iri. Nihilominus ipso poscente respondi Treverensibus de jejunio Quatuor Temporum, qui regulas cujusdam Bernonis, secundum allegoriam, ut sibi videtur, bene concinnatas, observant, et a consuetudine Leodiensium discordant. Descripsi heroico metro Ecclesiasten, quem opere stromateo tripliciter digessi, ad litteram, allegorice, mythologice. Imitatus Eusebium Pamphili, qui primus apud Graecos Chronica tempore Abrahae digessit, ipse quoque a loco intermissionis ejus usque ad annum omnem consequentiam temporum, et rerum gestarum, quanta potui styli temperantia, ordinavi. Cum diligenter Bedam De temporibus relegerem, et ab eo notam ironiae Dionysio cyclorum scriptori infligi viderem, quia male dispositis annis Dominicae passionis, in terminis paschalibus contraire per omnia videretur Evangelio Joannis, dignum mihi visum est, altius repetendo, omnem dimovere nubem erroris, et verum diligentibus infundere lumen veritatis. Siquidem Marianus Scotus, vir suo aevo longe disertus, hoc idem ingressus erat, et Chronicam suam texens a nativitate Christi usque ad statum sui temporis, hinc annos Christi juxta fidem Evangelii, inde a regione juxta Dionysium ordinaverat, ut diligentiae lectoris pateret quantum ipse Dionysius a veritate Evangelii deviaret. Ego autem, considerans fautores Dionysii semel imbibita non leviter descire, ita cautelam ingenioli mei aequa lance libravi, ut medius horum incedens omnes annos ab origine mundi decursos, vel in futurum decursuros, inscripta ratione juxta Hebraicam veritatem, colligerem: scilicet per cyclos lunares, qui novemdecim annis, et per cyclos solares, qui XXVIII annis clauduntur, et per alterum multiplicati magnum cyclum quingentorum triginta duorum annorum conficiunt: lineatim distinctis hinc inde annis Adae, epactis concurrentibus terminis paschalibus, diebus Dominicis Paschae, eadem via incedens qua Dionysius, sed non eisdem vestigiis. Quod diligens lector facile inveniet, si curiosus fuerit. Et quia decem magnis cyclis, qui singuli quingentis XXXII annis constant, opus omne distinxi, ipsum librum hoc titulo praenotavi, ut Decemnovennalis vocetur. Prologum etiam in morem dialogi anteposui, quem tribus tomellis divisi, indicans, sub persona interrogantis et respondentis, intentionem et utilitatem ipsius operis, et ad quam partem philosophiae pertineat, scilicet ad physicam. Subjunxi etiam utiles regulas inveniendi annos, et terminos et indictiones, secundum dispositiones ipsius. Imitatus etiam Hieronymum et Gennadium, scripsi ultimum hunc libellum De illustribus viris, quantum notitia meae investigationis exquirere potui.



Medieval Latin The Latin Library The Classics Page